De Oratione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Sed quoniam unum aliquod attigimus uacuae obseruationis, non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito uanitas exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata et coacta et curiosi potius quam rationalis officii, certe uel eo coercenda, quod gentilibus adaequent. ut est quorundam expositis paenulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes. quod utique si fieri oporteret, apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent; nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. deus scilicet non audiat [*](24] cf. 2 Tim. 4, 13. ) [*]( 1 Pilatum manus abluisse scripsi: pilati manus abluisse D, om. AB deditione D, dedicationem AB, deditionem Gel 2 dedimus AB, dicimus D 3 ob aliqft D, quod AB 4 lauemus om. AB 7 APO- STROPHE BD, APOSTROFE A cottidie D 9 incrustatae D, cruentatae AB 11 dm A esaias BD exorreat D corr. 12 etiam sup. uers. D 13 et] e Rig, ut Hartelius dominicam passionem Leopoldus: dominica passione ABD, de dominica passione Oehlerus modulantes B, modulatum AD, modulati Oehlerus, modulaturi Hartelius 15 attingimus D 16 pigebat D 17 exprobanda A corr. et siquidem AB sine AB, si D 18 definiunt D, definiuntur fort., deficiunt Hartelius religionis A 20 cohercenda D 21 adaequent. DE EXPOSITIS PENVLIS CPENYLIS A) ABD positis Gel penulis D 23 si om. D oportere D apostoli qui D, apostoliq; A, apostoli quae B 24 penulam D )
Item quod adsignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt. quid enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere \'pastor\' inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? utique non. simpliciter enim et nunc positum est, cum adorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. porro cum perinde faciant nationes adoratis sigillaribus suis residendo, uel propterea in nobis reprehendi meretur, quod apud idola celebratur. eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent, intellegendum. si quidem inreuerens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub conspectu dei uiui angelo adhuc orationis adstante factum istud inreligiosissimum est? nisi exprobramus deo, quod nos oratio fatigauerit.