De Oratione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Consequens erat, ut observata dei liberalitate etiam clementiam

eius precaremur. Quid enim alimenta proderunt, si illis reputamur revera quasi taurus ad victimam? Sciebat dominus se solum sine delicto esse. Docet itaque Petamus DIMITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. Exomologesis est petitio veniae, quia qui petit veniam delictum confitetur. Sic et paenitentia demonstratur acceptabilis deo, qui mavult eam quam mortem peccatoris. Debitum autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur, nec evadat iustitiam exactionis, nisi donetur exactio; sicut illi servo dominus debitum remisit. Huc enim spectat exemplum parabolae totius. Nam et quod idem servus a domino liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur ad solvendum novissimum quadrantem, id est modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quoque profitemur debitoribus nostris. Iam et alibi ex hac specie orationis: Remittite, inquit, et remittetur vobis. Et cum interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, Immo, inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio reputata est.

Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de avertendis in totum delictis supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. Ceterum absit ut dominus temptare videatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit

gestiens. Diaboli est et infirmitas et malitia. Nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne quae pignora deo cariora haberet. Ipse a diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstravit. Hunc locum posterioribus confirmat, Orate, dicens, ne temptemini. Adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant quam orationi. Ergo respondet clausula, interpretans quid sit, Ne nos deducas in temptationem. Hoc est enim: SED DEVEHE NOS A MALO.