De Oratione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Compendiis pauculorum verborum quot attinguntur edicta prophetarum, evangeliorum, apostolorum, sermones domini, parabolae, exempla, praecepta! quot simul expunguntur officia! Dei honor in patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii in voluntate, commemoratio spei in regno, petitio vitae in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo temptationum in postulatione tutelae. Quid mirum? Deus solus docere potuit, quomodo se vellet orari. Ab ipso igitur ordinata religio orationis, et de spiritu ipsius iam tunc, cum ex ore divino ferretur,

animata, suo privilegio ascendit in caelum, commendans patri quae filius docuit.

Quoniam tamen dominus prospector humanarum necessitatum seorsum post traditam orandi disciplinam, Petite, inquit, et accipietis, et sunt, quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento, accedentium desideriorum ius est superstruendi extrinsecus petitiones, cum memoria tamen praeceptorum.