De Oratione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
VENIAT quoque REGNUM (??)UM ad pertinet, quo et Fiat voluntas tua, in nobis scilicet. Nam deus quando non regnat, in cuius manu cor omnium regum est? Sed quicquid nobis optamus, in i(??)um augaramur, et illi deputamus quod ab i(??)o expect(??). Itaque si ad dei voluntatem et ad nostram suspensionem pertinet regni deminici reprassentatie, quomodo quidam pertractum quendam in sa(??)cu(??)e postulant, cum regnum dei, quod ut adveniat oramus, ad consummationem saeculi tendat? Optamus maturius regnare, et non diutius servire. Etiamsi praefinitum in oratione non esset de postulando regni adventu, ultro eam vocem protulissemus, festinantes ad spei nostrae complexum. Clamant ad dominum invidia animae martyrum sub altari: Quonam usque non ulcisceris, domine, sanguinem nostrum de incolis terrae? Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. Immo quam celeriter veniat, domine, regnum tuum votum Christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur, immo potius propter quod oramus.
Sed quam eleganter divina sapientia ordinem orationis in-
struxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei voluntatem et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret! Nam et edixerat dominus: Quaerite prius regnum, et tunc vobis etiam haec adicientur. Quanquam PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NORIS RODIE spiritaliter potius intellegamus. Christus enim panis noster est, quia vita Christus et vita panis. Ego sum, inquit, panis vitae. Et paulo supra: Panis est sermo dei vivi, qui descendit de caelis. Tum quod et corpus eius in pane censetur: Hoc est corpus meum. Itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem postulamus in Christo et individuitatem a corpore eius. Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. Ita et exemplis inculcat et parabolis retractat, cum dicit: Numqui(??) panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item: Numquid filio panem poscenti lapidem tradit? Ostendit enim, quid a patre filii expectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat. Merite autem adiecit: Da nobis hodie, ut qui praemiserat: Nolite de crastino cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque accommodavit illius hominis, qui provenientibus fructibus ampliationem horreorum et longae securitatis spatia cogitavit, is ipsa nocte moritur.