De Oratione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis commendamus deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis, sed temperate ac probe elatis, ne vultu quidem in audaciam erecto. Nam ille publicanus, qui non tantum prece, sed et vultu
humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior pharisaeo procacissimo discessit. Sonos etiam vocis subiectos esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur? Deus autem non vocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. Daemonium oraculi Pythii, Et mutum, inquit, intellego et non loquentem exandio. Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo oratio Ionae de imo ventre ceti per tantae bestiae viscera ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad caelum potuit evadere? Quid amplius referent isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt? Immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt, quam si in publico orent?Alia iam consuetudo invaluit. Ieiunantes habita oratione cum fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum orationis. Quando autem magis conferenda cum fratribus pax est, nisi cum operationis tempore oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace fratri transigendo? Quae oratio cum divortio sancti osculi integra?
Quem domino officium facientem impedit pax? Quale sacrificium est a quo sine pace receditur? Quaecumque oratio sit, non erit potior praecepti observatione, quo iubemur ieiunia nostra celare. Iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum non datur, differre pacem. Ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies. Sic et die Paschae, quo communis et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus osculum, nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.