De Oratione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis, non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito vanitas exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata et coacta et curiosi potius quam rationalis officii, certe vel eo coercenda, quod gentilibus adaequent. Ut est quorundam expositis paenulis orationem facere;
sic enim adeunt ad idola nationes. Quod utique si fieri oporteret, apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent; nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris suis exaudivit.Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri volunt. Quid enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere PASTOR inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, verum aliud quid fecisset, id quoque ad observationem vindicaremus? Utique non. Simpliciter enim et nunc positum est, Cum dorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. Alioquin
nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. Immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. Porro cum perinde faciant nationes, vel adoratis sigillaribus suis residendo, vel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud idola celebratur. Eo apponitur et inreverentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent, intellegendum. Si quidem inreverens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reverearis ac venereris, quanto magis sub conspectu dei vivi, angelo adhuc orationis adstante, factum istud inreligiosissimum est? Nisi exprobramus deo, quod nos oratio fatigaverit.