De Oratione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Similiter et de stationum diebus non putant plerique sacrificiorum

orationibus interveniendum, quod statie solvenda sit accepto corpore domini. Ergo devotum deo obsequium eucharistia resolvit, an magis deo obligat? Nonne sollemnior erit statio tua, si et ad aram dei steteris? Accepto corpore domini et reservato utrumque salvum est, et participatio sacrificii et executio officii. Si statio de militari exemplo nomen accepit (nam et militia dei sumus), utique nulla laetitia sive tristitia obveniens castris stationes
militum resci(??)dit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam.

De habitu vero dumtaxat feminarum varietas observationis efficit post sanctissimum apostolum nos vel maxime nullius loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter, si secundum apostolum retractemus. De modestia quidam cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et vestium gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem.