De Oratione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Ceterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu vero sordente orationem obire, quanto et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a saevitia, a veneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleventur? Hae sunt verae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem, etiam cum a lavacro totius corporis veniunt, aquam sumentes. Id cum scrupulosius percontarer et rationem requirerem, comperi commemorationem esse in domini deditionem. Nos dominum adoramus, non dedimus, immo et adversari debemus deditoris exemplo, nec propterea manus abluere. Nisi quod conversationis humanae inquinamentum conscientiae causa, ceterum satis mundae sunt manus, quas cum toto corpore in Christo semel lavimus.

Omnibus licet membris lavet quotidie Israël, nunquam tamen mundus est. Certe manus eius semper immundae, sanguine prophetarum et ipsius domini cruentatae in aeternum; et ideo conscientia patrum haereditarii rei nec attollere eas ad dominum audent, ne exclamet aliquis Esaias, ne exhorreat Christus. Nos vero non attollimus tantum, sed etiam expandimus, et de dominica passione modulati et orantes confitemur Christo.