De idololatria

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Animaduertimus inter artes etiam professiones quasdam obnoxias idololatriae. de astrologis ne loquendum quidem est. sed quoniam quidam istis diebus prouocauit defendens sibi perseuerantiam professionis istius, paucis utar. non allego, quod idola honoret, quorum nomina caelo inscripsit, quibus omnem dei potestatem addixit, quod propterea homines non putant deum requirendum praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi: unum propono, angelos esse illos desertores dei, amatores feminarum, proditores etiam huius curiositatis, propterea quoque damnatos a deo. o diuina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt! expelluntur mathematici, sicut angeli eorum. urbs et Italia interdicitur mathematicis, sicut caelum angelis eorum. eadem poena est exilii discipulis et magistris. sed magi [et astrologi] ab oriente uenerunt. scimus magiae et astrologiae inter se societatem. primi igitur stellarum interpretes natum Christum annuntiauerunt, primi munerauerunt. hoc nomine Christum, opinor, sibi obligauerunt. quid tum? ideo nunc et mathematicis patrocinabitur illorum magorum religio? de Christo scilicet est mathesis hodie, stellas Christi, non Saturni et Martis et cuiusque ex eodem ordine mortuorum obseruat et praedicat. at enim scientia ista usque ad euangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde natiuitatem alicuius de caelo interpretetur. nam et tus illud et myrram et aurum ideo infanti tunc domino obtulerunt quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis, quam Christus erat adempturus. quod igitur isdem magis somnium sine dubio ex dei uoluntate suggessit, ut irent in sua, sed alia, non qua uenerant, uia, id est, ne pristina secta sua incederent, non, ne illos Herodes persequeretur, qui nec persecutus est, etiam ignorans alia uia digressos, quoniam et qua uenerant ignorabat, adeo uiam sectam et disciplinam [*]( 4 idolatriae A 5 quidem A 8 putent Iim 13 pertinax] pertinens Wissowa 15 corum A 16 exilii Gel: exitii AB et astrologi seclusi 18 primum B 22 stellas Gel: stellarum AB 28 igitur om. Gel 31 non, ne Big: nonne AB 33 sectam lun: rectam AB )

39
intellegere debemus. itaque magis praeceptum, ut exinde aliter incederent. sic et alia illa species magiae, quae miraculis ope. ratur, etiam aduersus Moysen aemulata patientia dei traxit ad euangelium usque. nam exinde et Simon Magus iamiam fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret, ut scilicet inter miracula professionis suae etiam spiritum sanctum per manuum inpositionem enundinaret, maledictus ab apostolis de fide eiectus est: alter magus, qui cum Sergio Paulo, quoniam isdem aduersabatur apostolis, luminum amissione multatus est. hoc et astrologi retulissent, credo, si qui in apostolos incidisset. attamen cum magia punitur, cuius est species astrologia, utique et species in genere damnatur. post euangelium nusquam inuenias aut sophistas aut Chaldaeos aut incantatores aut coniectores aut magos, nisi plane punitos. ubi sapiens, ubi litterator, ubi conquisitor huius aeui? nonne infatuauit deus sapientiam huius saeculi? nihil scis, mathematice, si nesciebas te futurum Christianum. si sciebas, hoc quoque scire debueras, nihil tibi futurum cum ista professione. ipsa te de periculo suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit. non est tibi pars neque sors in ista ratione. non potest regna caelorum sperare cuius digitus aut radius abutitur caelo.

Quaerendum autem est etiam de ludimagistris, sed et ceteris professoribus litterarum. immo non dubitandum affines illos esse multimodae idololatriae. primum quibus necesse est deos nationum praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta honorifica quaeque eorum enuntiare, tum sollemnia festaque eorundem obseruare, ut quibus uectigalia sua supputent. quis ludimagister sine tabula VII idolorum Quinquatria tamen frequentabit? ipsam primam noui discipuli stipem Mineruae et honori et nomini consecrat, ut, etsi non profanatus alicui idolo [*]( 14] 1 Cor. 1, 20. 19] Act. 8, 21. ) [*]( 2 magi aeque B 3 patientiam B 4 iam Gel 8 deiectus Iim et alter Gel 10 si quid B 11 incidissent Rig 13 caldeos A 16 mate- matice A corr. 17 nesciebus AB, sciebus Rig 19 praecauit B 22 sed del. Lat et de ceteris Lat 24 essem ultimo deidololatrię A 27 supputent Mercerius: suppetent AB, suppetant Gel 28 sine] si non Gel tabula VII. AB, tabularia Gel non quinquatria Jun tamen non Lat )

40
uerbotenus de idolothyto esse dicatur, pro idololatra uitetur. quid? minus est inquinamenti ? eoque praestat quaestus et nominibus et honoribus idolo nuncupatus? quam Minerualia Mineruae, quam Saturnalia Saturni, quae etiam seruiculis sub tempore Saturnalium celebrari necesse est. etiam strenuae captandae et septimontium, et Brumae et carae cognationis honoraria exigenda omnia, Florae scholae coronandae; flaminicae et aediles sacrificant creati; schola honoratur feriis. idem fit idoli natali; omnis diaboli pompa frequentatur. quis haec competere Christiano existimabit, nisi qui putabit conuenire etiam non magistro? scimus dici posse: si docere litteras dei seruis non licet, etiam nec discere licebit, et, quomodo quis institueretur ad prudentiam interim humanam uel ad quemcumque sensum uel actum, cum instrumentum sit ad omnem uitam litteratura? quomodo repudiamus saecularia studia, sine quibus diuina non possunt? uideamus igitur necessitatem litteratoriae eruditionis, respiciamus ex parte eam admitti [non] posse, ex parte uitari. fideles magis discere quam docere litteras capit; diuersa est enim ratio discendi et docendi. si fidelis litteras doceat, insertas idolorum praedicationes sine dubio, dum docet, commendat, dum tradit, affirmat, dum commemorat, testimonium dicit. deos ipsos hoc nomine obsignat, cum lex prohibeat, ut diximus, deos pronuntiari et nomen hoc in uano conlocari. hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis. quaere, an idololatrian committat qui de idolis catechizat. at cum fidelis haec discit, si iam sapit, quid sit, neque recipit neque admittit, multo magis, si dudum sapit. aut ubi coeperit sapere, [*]( .1 idololatra Gel: idololatria AB uitetur Gel: uitatur AB 2 eoque_ scripsi: eo quem AB, quod Gel, eo quod Pam, eo quam Oehlerus questus A 3 nuncupatis B quam] tam Gel 4 quae Gel: quem AB seruiculis Gel: seruiculi AB 5 strennae B 7 Florae scholae Rig: Rores cole A, florescolae B, flore scholae Gel coronandae Flaminicae; et aedile sacrificante Iun 8 ediles A creati; schola scripsi: creatis cola A, cereatis-. cola B, creatis: schola Rig, Cereri schola Gel 9 idolis Itm 12 instituetur Seal 16 litteraturiae AB 17 non seclusi 19 fideles B 20 insertas Gel: incertas AB, inserta Urs, infertas Iun praedicatione Gel, praedicationis Scal 25 idolatriam A corr. 26 quid Oehlerus: qui A Tt 27 dudum Rig: nondum AB sapere Gel: capere AB )
41
prius sapiat oportet quod prius didicit, id est de deo et fide. proinde illa respuet nec recipiet et erit tam tutus, quam qui sciens uenenum ab ignaro accipit nec bibit. huic necessitas ad excusationem deputatur, quia aliter discere non potest. tanto autem facilius est litteras non docere quam non discere, quanto et reliqua scholarum de publicis ac propriis sollemnitatibus inquinamenta facilius discipulus fidelis non adibit quam magister non frequentabit.

f De generationibus si cetera delictorum recogitemus, inprimis cupiditatem radicem omnium malorum, qua quidam inretiti circa fidem naufragium sunt passi, cum bis et idololatria ab eodem apostolo dicta sit cupiditas, tum mendacium cupiditatis ministrum — taceo de periurio, quando ne iurare quidem liceat — negotiatio seruo dei apta est? ceterum si cupiditas abscedat, quae est causa adquirendi? cessante causa adquirendi non erit necessitas negotiandi. sit nunc aliqua iustitia quaestus secura de cupiditatis et mendacii obseruatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsam idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat. sane non illa principalis idololatria? uiderint, si eaedem merces, tura dico et cetera peregrinitatis ad sacrificium idolorum etiam hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solacia sepulturae usui sunt. certe cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia idolorum de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationibus, de discursibus negotiationibusue instruuntur, quid aliud quam procurator idolorum demonstraris ? nemo contendat posse hoc modo omnibus negotiationibus controuersiam fieri. grauiora delicta quaeque pro magnitudine periculi diligentiam extendunt obseruationis, ut non ab his tantum abscedamus, sed et ab iis per quae fiunt. licet enim ab aliis fiat, non interest, si per [*]( 1 sapiat oportet] sapit Scal 6 scolarum A ac add. Urs, et [un -9 De grauioribus Lat, De negotiationibus Beraldus, De negotiatione uero Urs, De generalibus rationibus fort. si del. Seal 11 quum bis Heraldus: quamuis AB idolatria A 14 negociatio A 16 non erit B, nouerit A 19 sane] an Gel 20 idolalatria A eaedem Gel: eadem AB 21 ad add. [un 22 sepulture A 25 negatiomb.tue A 27 negociationibus A 30 nisi lun )

42
me. in nullo necessarius esse debeo alii, cum facit quod mihi non licet. ex hoc, quod uetor facere, intellegere debeo curandum mihi esse, ne fiat per me. denique in alia causa non leuioris reatus praeiudicium istud obseruo. nam quod mihi de stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil aut operae aut conscientiae exhibeo. nam quod ipsam carnem meam a lupanaribus segregaui, agnosco me neque lenocinium neque id genus lucrum alterius causa exercere posse. sic et homicidii interdictio ostendit mihi lanistam quoque ab ecclesia arceri: nec per se non faciet quod faciendum alio subministrat. ecce magis proximum praeiudicium. si publicarum uictimarum redemptor ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere? aut si iam fidelis id agere susceperit, retinendum in ecclesia putabis? non opinor, nisi si quis et de turario dissimulabit. scilicet ad alios peruenit procuratio sanguinis, ad alios odorum. si, antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis idololatria transigebatur, si et nunc fere sine idolo opus idololatriae incendiis odorum perpetratur, ecquid maioris operae et erga daemonia turarius? nam facilius sine idolo idololatria, quam sine turarii merce. ipsius fidei conscientiam perrogemus. quo ore Christianus turarius, si per templa transibit, quo ore fumantes aras despuet et exsufflabit, quibus ipse prospexit? qua constantia exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellarium praestat? ille quidem si excluserit daemonium, non sibi placeat de fide. neque enim inimicum exclusit. facile debuit de eo impetrare, quem cotidie pascit. nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae; nisi si aliud omnino interpretemur idololatrian, quam famulatum idolorum colendorum.,

Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplaudimus, si post fidem obsignatam dicimus: non habeo quo [*]( 5 strupo A corr. 6 cardinem A corr. 8 lucrum Gel: locorum AB 9 eclea A marceri A corr. 10 per se Gel: posse AB alios B, aliis Gel 13 eclesia A 14 si sup. uers. A 19 interrogationis signum posui idolo add. La Cerda 21 si del. Lat quo ore del. Rig 23 cellariam Gel 26 quotidie ex cotidie A 27 negociatio AB )

43
uiuam. iam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo. sero dicitur. ante enim fuit deliberandum ex similitudine prouidentissimi aedificis illius, qui prius sumptus operis cum uiribus suis supputat, ne, ubi coeperit, defectus postea erubescat. sed et nunc habes dicta domini et exempla adimentia tibi omnem causationem. quid enim dicis? egebo. sed felices egenos dominus appellat. uictum non habebo: sed nolite, inquit, cogitare de uictu. et uestitus habemus exemplum lilia. substantia mihi opus erat: atquin omnia uendenda sunt et egentibus diuidenda. sed filiis et posteritati prouidendum: nemo aratro manum imponens et retro spectans aptus est operi. sed condicionalis eram: nemo duobus dominis seruire potest. si uis domini discipulus esse, crucem tuam tollas et dominum sequaris necesse est id est angustias et cruciatus tuos uel corpus solum, quod in modum crucis est. parentes, coniuges, liberi propter deum relinquendi erunt. de artibus et negotiationibus et de professionibus etiam liberorum et parentum causa dubitas? iam tunc demonstratum est nobis et pignera et artificia et negotia propter dominum derelinquenda, cum Iacob et Iohannes uocati a domino et patrem nauemque derelinquunt, cum Matthaeus de teloneo suscitatur, cum etiam sepelire patrem tardum fuit fidei. nemo eorum, quos dominus allegit, non habeo, dixit, quo uiuam. fides famem non timet. scit etiam famem non minus sibi contemnendam propter deum quam omne mortis genus. didicit non respicere uitam, quanto magis uictum? quotusquisque haec adimpleuit? sed quae penes homines difficilia, penes deum facilia. sic tamen nobis de mansuetudine et clementia dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates necessitatibus largiamur, sed omnem afflatum [*]( 7] cf. Matth. 5, 3. 8] ib. 6, 25. 28. 9] cf. Luc. 18, 22. 10] Luc. 9, 62. 12] Matth. 6, 24. 13] cf. Matth. 16, 24. ) [*]( 4 sui A defectus Iwn: defunctus AB 5 post. et add. Urs 11 operi. Sed Rig: operis et AB, opera et Gel 13 crucem om. A 15 modum] domum Gel, dominio Ivm crucis Rig: xps AB, Christi Gel, Iwn 16 negociationibus A 17 dubitas del. Scal 19 dno A Iacobus B Ioannes B 21 mattheus A theloneo A 24 contempnendam A 26 quotuquisque A corr. hec A )
44
eius uice pestis etiam de longinquo deuitemus, non in his tantum quae praemisimus, sed in uniuersa serie humanae superstitionis, siue deis suis siue defunctis siue regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo per spectacula et hoc genus, modo per festos dies.