Sed de sacrificiis et sacerdotiis quid loquar? de spectaculis autem et uoluptatibus eiusmodi suum iam uolumen impleuimus. hoc loco retractari oportet de festis diebus et aliis extraordinariis sollemnitatibus, quas interdum lasciuiae, interdum timiditati nostrae subscribimus aduersus fidem disciplinamque communicantes nationibus in idolicis rebus. de hoc quidem primo consistam, an cum ipsis quoque nationibus communicare in huiusmodi seruus dei debeat siue habitu siue uictu uel quo alio genere laetitiae earum. gaudere cum gaudentibus et lugere cum lugentibus de fratribus dictum est ab apostolo ad unanimitatem cohortante. ceterum ad haec nihil communionis est lumini et tenebris, uitae et morti, aut scindimus quod est scriptum: saeculum gaudebit, uos uero lugebitis. si cum saeculo gaudemus, uerendum est, ne cum saeculo et lugeamus. saeculo autem gaudente lugeamus et saeculo postea lugente gaudebimus. sic et Eleazar apud inferos in sinu Abrahae refrigerium consecutus, contra diues in tormento ignis constitutus alternas malorum et bonorum uices aemula retributione compensant. sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris titulum, apud alios mercedis debitum expungunt. nunc ergo, inquis, recipiam meum uel rependam alienum. si hunc morem sibi homines de superstitione consecrauerunt, tu extraneus ab omni eorum uanitate quid participas idolothyta [*]( 15] Rom. 12, 15. 18] cf. 2 Cor. 6,14. 19] Ioann. 16, 20. ) [*]( 1 uitemus A 2 premisimus A 3 deis ex dehis A 7 de sacerdotiis B 10 lasciniae interdum om. A 11 fidem disciplinamque ABmg, fidei disciplinam B 12 communem ABmg nationibus in idolicis rebus. om. ABmg 13 prima A 14 modi] mundi A abitu A 15 letitiae J. 18 est sup. uers. A 20 gaudebimus ex gaudebis A 21 saeculo autem gaudente lugeamus om. A sed A 22 gaudebimus ex gaudemus A Lazarus Pam sinus A 24 et bonorum om. A 26 debitum B, titulum A nunc AB, non Bmg )
45
sollemnia, quasi tibi quoque praescriptum sit de die, quominus id, quod homini debes uel tibi ab homine debetur, citra diei obseruationem luas uel recipias. da formam, in qua uelis agi tecum. cur enim et lateas, cum ignorantia alterius tuam conscientiam contamines? si non ignoraris quod sis Christianus, temptaris et contra conscientiam alterius agis tamquam non Christianus: sin uero et dissimulaueris, temptatus addictus es. certe siue hac siue iliac, reus es confusionis in deo. qui autem confusus super me fuerit penes homines, et ego confundar super illo, inquit, penes patrem meum, qui est in caelis.
Sed enim plerique iam induxerunt animo ignoscendum esse, si quando, quae ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur. porro blasphemia, quae nobis omni modo deuitanda est, haec opinor est, si qui nostrum ad iustam blasphemiam ethnicum deducat aut fraude aut iniuria aut contumelia aliaue materia dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et dominus. ceterum si de omni blasphemia dictum est, uestra causa nomen meum blasphematur, perimus uniuersi, cum totus circus scelestis suffragiis nullo merito nomen lacessit. desinamus, et non blasphemabitur. immo blasphemetur, dum sumus in obseruatione, non in exorbitatione disciplinae, dum probamur, non dum reprobamur. o blasphemiam martyrii adfinem, quae tunc me testatur Christianum, cum propterea me detestatur! benedictio est [*]( 8] Matth. 10, 32. Luc. 9, 26. 19] Rom. 2, 24. Es. 52, 5. ) [*]( 1 quo*minus A 3 respicias A in qua scripsi: in quam B, qualem A, qua Rig 5 non, si Hauereampius uerba si non ignoraris quod sis Christianus Scal post tamquam non Christianus collocat 7 sin uero et dissimulaueris Lat: enimuero et dissimulaberis AB 8 in del. Iun dno A 12 ignoscendum Gel: agnoscendam A, ad cognoscendam B, id ignoscendum Urs 13 si quando quae Rig: si quandoq; A, si quandoque et B, quandoque his quae Gel 14 omnimodo A, omnino B 15 si qui A, si quis B 17 digna quae cui non inmerito irascatur A 18 et] ei Leopoldus . 19 uestri ABmg, uae cuius B 20 caelestis Bmg 22 blasphemetur, dum sumus Rig: dum sumus blasphemetur AB 23 discipline A non dum reprobamur om. A 24 0 Urs: ob AB 25 cristianum A propterea me Iun: propter eam AB )
46
nominis maledictio custoditae disciplinae. si hominibus, inquit, uellem placere, seruus Christi non essem. sed idem alibi iubet, omnibus placere curemus. quemadmodum ego, inquit, omnibus per omnia placeo. nimirum Saturnalia et Kalendas Ianuarias celebrans hominibus placebat? an modestia et patientia ? an grauitate, an humanitate, an integritate? proinde cum dicit, omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam: numquid idololatris idololatres? numquid ethnicis ethnicus? numquid saecularibus saecularis? sed etsi non prohibet nos conuersari cum idololatris et adulteris et ceteris criminosis dicens, ceterum de mundo exiretis, non utique eas habenas conuersationis inmittit, ut, quoniam necesse est et conuiuere nos et commisceri cum peccatoribus, idem et compeccare possimus. ubi est commercium uitae, quod apostolus concedit, ibi ** peccare, quod nemo permittit. licet conuiuere cum ethnicis, commori non licet. conuiuamus cum omnibus; conlaetemur ex communione naturae, non superstitionis. pares anima sumus, non disciplina, compossessores mundi, non erroris. quod si nobis nullum ius est communionis in huiusmodi cum extraneis, quanto scelestius est haec inter fratres frequentare. quis hoc sustinere aut defendere potest? Iudaeis dies suos festos exprobrat spiritus sanctus. sabbata, inquit, uestra et numenias et ceremonias odit anima mea. nobis, quibus sabbata extranea sunt et numeniae et feriae a deo aliquando dilectae, Saturnalia et Ianuariae et Brumae et Matronales frequentantur, munera commeant et
[*]( 1] Gal. 1,10. 3] 1 Cor. 10, 33. 7] 1 Cor. 9, 22. 11] 1 Cor. 5,10. 22] Es. 1,14. ) [*]( 2 uelim A 4 siturnalia A 5 placeat ex placebat A 6 et patientia om. A 8 omnes B, omnibus A \' idololatres om. A 9 athnicis A corr. ethnicns] & A 11 caeterum A egissetis Pam 12 immittit ut Ciacconius: immutat (ium. A) AJB 13 est A, sit B et (ante cominisceri) om. A 14 cum peccare B ibi Gel commertium A 15 sibi B lacwnam signaui 16 commoueri A cum omnibus Gel: communibus AB 17 laetemur A 18 paris animae A discipline A 19 est Pam: essetAB, om. Gel 20 in eius modicum B 21 frequentari Iun 23 numenia A, neomenias B et ceremonias om. A 24 numenię A, neomeniae B 26 et post. add. Scal ) 47
strenae, consonant lusus, conuiuia constrepunt. o melior fides nationum in suam sectam, quae nullam sollemnitatem Christianorum sibi uindicat! non dominicum diem, non pentecosten, etiamsi nossent, nobiscum communicassent; timerent enim, ne Christiani uiderentur. nos ne ethnici pronuntiemur, non ueremur. si quid et carni indulgendum est, habes, non dicam tuos dies tantum, sed et plures. nam ethnicis semel annuus dies quisque festus est, tibi octauo quoque die. excerpe singulas sollemnitates nationum et in ordinem exsere: pentecosten implere non poterunt.
Sed luceant, inquit, opera uestra. at nunc lucent tabernae et ianuae nostrae. plures iam inuenias ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. de ista quoque specie quid uidetur ? si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria est. si hominis causa est, recogitemus omnem idololatrian in hominis causam esse. recogitemus omnem idololatrian in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse etiam apud suos constet. itaque nihil interest, superioris an huius saeculi uiris superstitio ista praestetur. idololatria non propter personas, quae opponuntur, sed propter officia ista damnata est, quae ad daemonas pertinent. reddenda sunt Caesari quae sunt Caesaris. bene quod apposuit: et quae sunt dei deo. quae ergo sunt Caesaris? scilicet de quibus tunc consultatio mouebatur, praestandusne esset census Caesari an non. ideo et monetam ostendi sibi dominus postulauit et de imagine, cuius esset, requisiuit, et cum audisset Caesaris, reddite, ait, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo, id est imaginem Caesaris Caesari, quae in nummo est, et imaginem dei deo, quae in homine est, ut Caesari quidem pecuniam reddas, deo temetipsum. [*](11] Matth. 5, 16. 22] Matth. 22, 21. ) [*]( 1 conuiua A corr. fides om. A 6 dicam om. A tuos B, tamen A, suos Ciacconius, duos Lat, tantos Wissotoa 8 festus ... die om. A octauus quisque dies Urs 9 exsere A, exere Bmg, tege B pentecostem B 11 operae A uestra om. A lucent Lat: luceant AB 12 inuenies B 17 cum et ipsos A 20 apponuntur Lat 21 daemones B 25 et on. A 29 numo A )
48
alioquin quid erit dei, si omnia Caesaris? ergo, inquis, honor.. dei est lucernae pro foribus et laurus in postibus ? non utique quod dei honor est, sed quod eius, qui pro deo eiusmodi officiis honoratur, quantum in manifesto est, salua operatione, quae est in occulto, ad daemonia perueniens. certi enim esse debemus, si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam et Forculum a foribus et Limentinum a limine et ipsum Ianum a ianua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint, cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia et omnem spiritum inmundum per consecrationis obligamentum. alioquin daemonia nullum habent nomen singillatim, sed ibi nomen inueniunt, ubi et pignus. etiam apud Graecos Apollinem Thyraeum et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus. haec igitur ab initio praeuidens spiritus sanctus etiam ostia in superstitionem uentura praececinit per antiquissimum propheten Enoch. nam et alia ostia in balneis adorari uidemus. si autem sunt qui in ostiis adorentur, ad eos et lucernae et laureae pertinebunt. idolo feceris, quicquid ostio feceris. hoc in loco ex auctoritate quoque dei contestor, quia nec tutum est subtrahere, quodcumque uni fuerit ostensum utique omnium causa. scio fratrem per uisionem eadem nocte castigatum grauiter, quod ianuam eius subito adnuntiatis gaudiis publicis serui coronassent. et tamen non ipse coronauerat aut praeceperat; nam ante processerat et regressus reprehenderat factum. adeo apud deum in huiusmodi etiam disciplina familiae nostrae aestimamur. igitur quod attineat ad honores regum uel imperatorum, satis praescriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere secundum apostoli praeceptum
[*](16] cf. supra p. 33,1. 22 sqq. 29] cf. Rom. 13, 7. ) [*]( 1 cesaris A 4 in manifesta est operatione A 5 hocculto A corr._ enim om. A 6 quo A hostiorum A 7 pellatam A 10 rapere* A 12 singulatim B 14 Thyraeum Rig: tyreum A, Oupaiov Gangneius 16 hostia A uenturam B 17 prophen A alias Rig 18 eorum sunt Gel qui Scal: quae AB hostiis A adornentur Iun 24 coronarint A 25 deprehenderat. Lat 26 de disciplina Oehlerus, in disciplina Wissowa 27 aestimatur Gel attinet Iun ) 49
subditos magistratibus et principibus et potestatibus, sed intra limites disciplinae, quousque ab idololatria separamur. propterea enim et illud exemplum trium fratrum praecucurrit, qui alias obsequentes erga regem Nabuchodonosor honorem imaginis eius constantissime respuerunt probantes idololatrian esse, quicquid ultra humani honoris modum ad instar diuinae sublimitatis extollitur. sic et Daniel cetera Dario subnixus tamdiu fuit in officio, quamdiu a periculo disciplinae uacaret. nam ne id subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios ignes. accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est, affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent; illis competunt et testimonia tenebrarum et auspicia poenarum. Tu lumen es mundi et arbor uirens semper. si templis renuntiasti, ne feceris templum ianuam tuam. minus dixi: si lupanaribus renuntiasti, ne indueris domui tuae faciem noui lupanaris.
Circa officia uero priuatarum et communium sollemnitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, nullum putem periculum obseruari de flatu idololatriae, quae interuenit. causae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium. eas mundas esse opinor per semetipsas, quia neque uestitus uirilis neque anulus aut coniunctio maritalis de alicuius idoli honore descendit. nullum denique cultum a deo maledictum inuenio, nisi muliebrem in uiro. maledictus enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur. toga uero etiam appellatione uirilis est. nuptias quoque celebrari non magis deus prohibet quam nomen imponi. sed his accommodantur sacrificia. sim uocatus nec adsacrificii sit titulus officii, [*](13] cf. Matth. 5, 14. Ps. 1, 3. 24] Deut. 22, 5. ) [*]( 3 fratruum A 4 nabucodonosor A 6 ultra om. A 7 extollit A caetera A 9 illi ABmg, ille B 10 accedant A cotidie B sic semper adfigant B 12 et om. A tenebrarum om. A et] aut A 15 domi B 17 communi**um A 18 nuptiarum Bmg 19 idolatriae A 20 quae om. A 26 appellatione Gel: appellationis AB 28 sim uocatus A, si inuocatus B, si in uocatu. Gel, si sim uocatus Urs, si nec in uocatu Lat adsacrificii Rig: ad sacrificiis A, in sacrificiis B\' ) [*]( XX. Tert. 1. ) [*]( 4 )
50
et operae meae expunctio quantum sibi libet. utinam quidem nec uidere possimus quae facere nobis nefas est. sed quoniam ita malus circumdedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent. plane ad sacerdotium et sacrificium uocatus non ibo (proprium enim idoli officium est), sed neque consilio neque sumptu aliaue opera in eiusmodi fungar. si propter sacrificium uocatus adsistam, ero particeps idololatriae: si me alia causa coniungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.