De idololatria

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Plane impensius respondebo ad excusationes huiusmodi artificum, quos numquam in domum dei admitti oportet si quis eam disciplinam norit. iam illa obici solita uox, non habeo aliud quo uiuam, districtius repercuti potest: uiuere ergo habes? quid tibi cum deo est, si tuis legibus uiuis? tum quod et de scripturis audent argumentari, dixisse apostolum: ut quisque fuerit inuentus, ita perseueret, possumus igitur omnes in peccatis perseuerare ex ista interpretatione. nec enim quisquam nostrum non peccator inuentus est, cum Christus non alia ex causa descenderit quam peccatorum liberandorum. item eundem praecepisse dicunt secundum suum exemplum, uti manibus suis unusquisque operetur ad uictum. si hoc: praeceptum ab omnibus manibus defenditur, credo et fures balneares manibus suis uiuere et ipsos latrones manibus agere quo uiuant, item falsarios utique non pedibus, sed manibus operari malas litteras, histriones uero non manibus solis, sed totis membris uictum elaborare. pateat igitur ecclesia omnibus, qui [*]( 1] Es. 44, 8—9. 5] Es. 44, 20. 7] Ps. 115, 8. 18] 1 Cor. 7, 20. 23] 1 Thess. 4, 11. ) [*]( 4 pronunciatio A bis qua in B 6 terra] errant Patn 6 uti Iun 9 suffiat A 13 respondebimus B 15 eam] eius Iun 17 si tuis A, sit uis B uiiuisj A, om. B vulgo 19 distinctionem correxi 20 interpraetatione A enim A non habere videtur, om. B 23 ut B manibus del. Scal 24 suis om. B unusque A 26 balneares Oehlerus, balneatores AB, balnearios Gel, et aleatores Rig )

35
manibus et suo opere tolerant, si nulla exceptio est artium quas dei disciplina non recipit. sed ait quidam aduersus similitudinis interdictae propositionem: cur ergo Moses in eremo simulacrum serpentis ex aere fecit? seorsum figurae, quae dispositioni alicui arcanae praestruebantur, non ad erogationem legis, sed ad exemplarium causae suae. alioquin si haec ut aduersarii legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae, inconstantiam adscribimus omnipotenti, quem illi hoc modo destruunt ut mutabilem, dum alibi uetat, alibi mandat? si quis autem dissimulat illam effigiem aerei serpentis suspenis in modum figuram designasse dominicae crucis a sepentibus id est ab angelis diaboli liberaturae nos, dum per semetipsam diabolum id est serpentem interfectum suspendit, siue quae alia figurae istius expositio dignioribus reuelata est, dummodo. apostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse. bene, quod idem deus et lege uetuit similitudinem fieri et extraordinario praecepto serpentis similitudinem indixit. si eundem deum obseruas, habes legem eius, ne feceris similitudinem. si et praeceptum factae postea similitudinis respicis, et tu imitare Moysen, ne facias aduersus legem simulacrum aliquod, nisi et tibi deus iusserit.

Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla uox spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis aduersas esse fidei eiusmodi artes. quomodo enim renuntiauimus diabolo et angelis eius, si eos facimus? quod repudium diximus iis, non dico cum quibus, sed de quibus uiuimus? quam discordiam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostrae gratia confiteris? uerbo destruere quod facto struis? unum deum praedicare qui tantos efficis? uerum deum praedicare qui falsos [*]( 18] Ex. 20, 1. ) [*]( 1 tolerant scripsi: tolerantur AB 4 exeare AB 5 praestruebatur B derogationem Iun, Scal, Rig 6 aduersaria Wissowa 8 quem] quod B 14 dummodo ut [un 15 pro uirgula punctum ante bene posui 16 prius et AB, ut Oehlerus, qui Pam post. et add. Iun 17 indixit Rig: interz dixit AB, interduxit Iwn 22 nobis, si nulla uox Lat 27 his B ) [*]( 3* )

36
facis? facio, ait quidam, sed non colo: quasi ob aliquam causam colere non audeat, nisi ob quam et facere nonn debeat, scilicet ob, dei offensam utrubique. immo tu colis, qui facis, ut coli possint. colis autem non spiritu uilissimi nidoris alicuius, sed tuo proprio nec anima pecudis impensa, sed anima tua. illis ingenium tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam tuam accendis. plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant sacerdotem; diligentia tua numen illorum est. negas te quod facis colere? sed illi non negant, quibus hanc saginatiorem et auratiorem et maiorem hostiam caedis, salutem tuam tota die.

Ad hanc partem zelus fidei perora!bit ingemens: Christianum ab idolis in ecclesiam uenire, de aduersaria officina in domum dei uenire, attollere ad deum patrem manus matres idolorum, his manibus adorare, quae foris aduersus deum adorantur, eas manus admouere corpori domini, quae daemoniis corpora conferunt? nec hoc sufficit. parum sit, si ab aliis manibus accipiant quod contaminent, sed etiam. ipsae tradunt aliis quod contaminauerunt. adleguntur in ordinem ecclesiasticum artifices idolorum. pro scelus! semel Iudaei Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus eius lacessunt. o manus praecidendae ! uiderint iam, an per similitudinem dictum sit: si te manus tua scandalizat, amputa eam. quae magis amputandae, quam in quibus domini corpus scandalizatur?

Sunt et aliae conplurium artium species, quae, etsi non contingunt idolorum fabricationem, tamen ea, sine quibus idola nil possunt, eodem crimine expediunt. nec enim differt, an extruas uel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius [*](23] Matth. 18, 8. ) [*]( 1 aitq: uidam A sed B, et A ob aliquam Iwn: obliquam Bmg, aliquamAB, ob aliam Gel 2 debeat A, debebat B 4 possit A odoris jBmg 6 illis ... libus om. A 8 numen B, nomen A 11 uerba tota die uulgo in principio cap.7 legwntur: correxi 12 Christum Bmg 13 aduersarii Rig 15 adornantur Iwn, operantur Wissowa 16 daeminiis A 17 signum interrogationis posui 18 contaminent B, contaminant A ipsi Urs etradunt A corr. 22 uiderint Gel: uiderit AB sit om. A 23 ampute eam A 26 nil om. B. )

37
instruxeris, si bratteam expresseris aut insignia aut etiam domum fabricaueris. maior est eiusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem. si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae id est sine idoli confictura opem uictus praestent. scit albarius tector et tecta sarcire et tectoria- inducere et cisternam liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta praeter simulacra parietibus incrispare. scit et pictor et marmorarius et aerarius et quicumque caelator latitudines suas et utique multo faciliores. nam qui signum describit, quanto facilius abacum linit? qui de tilia Martem exculpit, quanto citius armarium compingit? nulla ars non alterius artis aut mater aut propinqua est: nihil alterius uacat. tot sunt artium uenae, quot hominum concupiscentiae. sed de mercedibus et manus pretiis interest. perinde interest et de labore. minor merces frequentiore actu repensatur. quot parietes signa desiderant? quot templa et aedes idolis aedificantur? domus uero et praetoria et balnea et insulae quantae? soccus et baxa quotidie deauratur, Mercurius et Serapis non quotidie. sufficiat ad quaestum artificiorum. frequentior est omni superstitione luxuria et ambitio. lances et scyphos facilius ambitio quam superstit io desiderabit. coronas quoque magis luxuria quam sollemnit as erogat. cum igitur ad haec artificiorum genera cohortemur, quae idolum quidem et quae idolo competunt non adtingant, sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc quoque cauere debemus, ne quid scientibus nobis ab aliquibus de manibus nostris in rem idolorum postuletur. quod si concesserimus et non remediis iam usitatis egerimus, non puto nos a contagio idololatriae uacare, quorum manus non [*]( 1 bracteam B 8 obtenditur Urs, attenditur Iun 5 confectura Pam praestet AB 7 ligare Pam cymathia AB 8 incrustare Pam, ingypsare fort. 9 alitudines Hartelius et utique A, utique B 10 discribit Itm 14 manuspraetis A, manu spretis B, manupretiis Iun 15 perinde scripsi: proinde AB 19 deauratur AB, deaurantur Pam sufficiant Gel 20 questum A frequentiores (om. est) Gel 21 scyfos A 22 sollempnitas A 24 quae prius] equae A 25 sint Gel: sunt AB 27 dolorum A 28 iam Lat: tam AB usi paenitentias fort., usi satis Jlartelius )
38
ignorantium in officio uel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.