De idololatria
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Principale crimen generis humani, summus saeculi reatus, tota causa iudicii idololatria. nam etsi suam speciem tenet unumquodque delictum, etsi suo quodque nomine iudicio destinatur, in idololatriae tamen crimine expungitur. omitte titulos, opera recognosce. idololatres idem homicida est. quaeris quem occiderit? si quid ad elogii ambitionem facit, non extraneum nec inimicum, sed ipsum se. quibus insidiis? erroris sui. quo telo? offensa dei. quot plagis? quotquot idololatriis. qui negat idololatren perisse, is negabit idololatren homicidium fecisse. perinde adulterium et stupram in eodem recognoscas; nam qui falsis deis seruit, sine dubio adulter est ueritatis, quia omne falsum adulterium est. sic et stupro mergitur. quis enim immundis spiritibus cooperator non conspurcatus et cons tupratus incedit? atque adeo scripturae sanctae stupri uoca- bulo utuntur in idololatriae exprobratione. fraudis condicio ea est opinor, si quis alienum rapiat aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa fraus maximimi crimnis nomen est. at enim idololatria fraudem deo facit honores illi suos denegans et conferens aliis, ut fraudi etiam contumeliam coniungat. quodsi tam fraus quam stuprum atque adulterium mortem afferunt, iam in his aeque idololatria de homicidii reatu non liberatur. post talia crimina, tam exitiosa, [*](5 quodque Iu/n, Seal: quoque AB 7 opera Lat: operas AB item Oehlerus 8 occident B 9 se ipsum B quod telo A 11 negauit A 12 perinde Gel: proinde AB 13 sq. ueritatis - est om. A 14 in stupro B 15 cooperator ABmg, operatus B conspurgatus A 18 est om. A 19 arga A 20 at enim ad A deo om. A 23 aeque] tres litterae fuerunt A 24 homicidi A )
Sed uniuersa nomina criminum discedant in operum suorum proprietates, remaneat idololatria in eo quod ipsa est. sufficit sibi tam inimicum deo nomen, tam locuples substantia criminis, quae tot ramos porrigit, tot uenas diffundit, ut de hoc cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis praecauenda sit idololatriae latitudo, quoniam multifariam seruos dei nec tantum ignorata, sed etiam dissimulata subuertit. plerique idololatrian simpliciter existimant his solis modis interpretandam, si quis aut incendat aut immolet aut polluceat aut sacris aliquibus aut sacerdotiis obligetur, quemadmodum si quis existimet adulterium in osculis et in amplexibus et in ipsa carnis congressione censendum aut homicidium in sola sanguinis profusione et in animae ereptione reputandum. at enim, dominus, quam eextensius ista disponat, certi sumus, cum adulterium etiam in concupiscentia designat, si oculum quis impegerit [*]( 1 ad aliquem ad A, ad aliquem B 2 perinde scripsi: proinde AB conditionem A sic fere semper repraesentat AB 4 sollempnitas A 8 mendatium A 10 depraehendatur A 11 dominum B 13 idololatriam B sic fere semper 17 remaneant. Idololatria A 19 diffundit Urs, Rig: defundit AB 23 existimant his B, existimantes A interpretandam Å 24 quid A polluceat Pam: proluceat AB 25 sacerdotiis Bmg, sacerdotibus AB )
Idolum aliquamdiu retro non erat. priusquam huius moustri artifices ebullissent, sola templa et uacuae aedes eraut, sicut in hodiernum quibusdam locis uetustatis uestigia permanent. tamen idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere. nam et hodie extra templum et sine idolo agi potest. at ubi artifices statuarum et imaginum et omnis generis simulacrorum diabolus saeculo intulit, rude illud negotium humanae calamitatis et nomen de idolis consecutum est et profectum. exinde iam caput facta est idololatriae ars omnis quae idolum quoquomodo edit. neque enim interest, an plastes effingat, an caelator exculpat, an phrygio detegat, quia nec de materia refert, an gypso, an coloribus, an lapide, an aere, an argento, an filo formetur idolum. quando enim et sine idolo idololatria fiat, utique, cum adest idolum, nihil interest, quale sit, qua de materia, qua de effigie, ne qui putet id solum idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum. ad hoc necessaria est uocabuli interpretatio. εί̉δοςGraece formam [*]( 3] cf. 1 Ioann. 3, 15. ) [*]( 2 conuicii iudicii iudicat B, al. deest iudicii Bmg 5 dominium lun: domini AB 6 latitudines Urs, Big: altitudines AB innuit B in A non habere videtur 10 capud A 12 in om. B 14 aliquandiu A 15 ebulissent A 17 non isto (in om.) A 22 et inde A 24 celator A exsculpat B phrygrio testexat A 26 filo Bmg, figulo AB 28 quam A quam A 29 at A 30 hoc om. A edos A (?) grece A )
Idolum tam fieri quam coli deus prohibet. quanto praecedit, ut fiat quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli non licet. propter hanc causam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae, lex diuina proclamat, ne feceris idolum, et coniungens, neque similitudinem eorum quae in caelo sunt et quae in terra et quae in mari, toto mundo eiusmodi artibus interdixit seruis dei. antecesserat Enoch praedicens omnia elementa, omnem mundi censum, quae caelo, quae mari, quae terra continentur, in idololatrian uersuros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro deo aduerlus deum consecrarentur. omnia igitur colit humanus error praeter ipsum omnium conditorem. eorum imagines idola, imaginum consecratio idololatria. quicquid idololatria committit, in artificem quemcumque et cuiuscumque idoli deputetur necesse est. denique idem Enoch simul et cultores idoi et fabricatores in comminatione praedamnat. et rursus: iuro uobis peccatores, quod in diem sanguinis perditionis tristitia parata est. qui seruitis lapidibus et qui imagines facitis aureas et argenteas et ligneas et lapideas et fictiles et seruitis phantasmatibus et daemoniis et spiritibus infernis et omnibus erroribus non secundum scientiam, nullum ab iis inuenietis auxilium. Esaias uero, [*]( -10] Ex. 20, 3. Deut. 5, 8. 22] cf. Das Buch Henoch (iib. v. A. Dillmann, p. 72) 99, 6 sqq. ) [*]( 1 deminutionem Iun idolum A post deductum distinxi deductum, quae (sc. diminutio) aeque Hartelius aput A 2 forma addidi 6 qui B hominis A, omnis B 7 tamen A 10 feceris A, feceritis B 13 Enoch Rig: enim hoc AB praedicens Enoch Pam 14 sensum B 15 continetur A 17 dominum B 19 quicquid idololatra B 22 praedamnat prorsus: Iuro Iun 23 et perditionis Iun, Rig tristitia A, paenitentia B 26 demoniis A 27 infernis Harrisius: infamis AB, infamibus Pam, Lat, insanis Urs, in fanis Oehlerus 28 hab A eseias A ) [*]( XX. Tert. I. 3 )