De idololatria

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Animadvertimus inter artes etiam professiones quasdam obnoxias idololatriae. De astrologis ne loquendum quidem est. Sed quoniam quidam istis diebus provocavit defendens sibi perseverantiam professionis istius, paucis utar. Non allego, quod idola honoret, quorum nomina caelo inscripsit, quibus omnem dei potestatem addixit, quod propterea homines non putant deum requirendum, praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi. Unum propono, angelos esse illos desertores dei, amatores feminarum, proditores etiam huius curiositatis, propterea quoque damnatos a

deo. O divina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt! Expelluntur mathematici, sicut angeli eorum. Urbs et Italia interdicitur mathematicis, sicut caelum angelis eorum. Eadem poena est exitii discipulis et magistris. Sed magi et astrologi ab oriente venerunt. Scimus magiae et astrologiae inter se societatem. Primi igitur stellarum interpretes natum Christum annuntiaverunt, primi muneraverunt. Hoc nomine Christum, opinor, sibi obligaverunt. Quid tum? Ideo nunc et mathematicis patrocinabitur illorum magorum religio? De Christo scilicet est mathesis hodie, stellarum Christi, non Saturni et Martis et cuiusque ex eodem ordine mortuorum observat et praedicat. At enim scientia ista usque ad evangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicuius de caelo interpretetur. Nam et tus illud et myrrham et aurum ideo infanti tunc domino obtulerunt, quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis, quam Chritus erat adempturus. Quod igitur isdem magis somnium sine dubio ex dei voluntate suggessit, ut irent in sua, sed alia, non qua venerant, via, id est, ne pristina secta sua incederent, non, ne illos Herodes persequeretur, qui nec persecutus est, etiam ignorans alia via digressos, quoniam et qua venerant ignorabat. Adeo viam rectam et disciplinam intellegere de-
bemus. Itaque magis praeceptum, ut exinde aliter incederent. Sic et alia illa species magiae, quae miraculis operatur, etiam adversus Moysen aemulata patientiam dei traxit ad evangelium usque. Nam exinde et Simon Magus iamiam fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret, ut scilicet inter miracula professionis suae etiam spiritum sanctum per manuum impositionem enundinaret, maledictus ab apostolis de fide eiectus est: alter magus, qui cum Sergio Paulo, quoniam isdem adversabatur apostolis, luminum amissione multatus est. Hoc et astrologi retulissent, credo, si qui in apostolos incidisset. Attamen cum magia punitur, cuius est species astrologia, utique et species in genere damnatur. Post evangelium nusquam invenias aut sophistas aut Chaldaeos aut incantatores aut coniectores aut magos, nisi plane punitos. Ubi sapiens, ubi litterator, ubi conquisitor huius aevi? Nonne infatuavit deus sapientiam huius saeculi? Nihil scis, mathematice, si nesciebas te futurum Christianum. Si sciebas, hoc quoque scire debueras, nihil tibi futurum cum ista professione. Ipsa te de periculo suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit. Non est tibi pars neque sors in ista ratione. Non potest regna caelorum sperare cuius digitus aut radius abutitur caelo.

Quaerendum autem est etiam de ludimagistris, sed et ceteris professoribus litterarum. Immo non dubitandum affines illos esse multimodae idololatriae. Primum quibus necesse est deos nationum praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta honorifica quaeque eorum enuntiare, tum sollemnia festaque eorundem observare, ut quibus vectigalia sua supputent. Quis ludimagister sine tabula septem idolorum Quinquatria tamen frequentabit? Ipsam primam novi discipuli stipem Minervae et honori et nomini consecrat, ut, etsi non profanatus alicui idolo verbotenus de idolothyto esse dicatur, pro idololatra vitetur. Quid minus est inquinamenti eo, quam praestat quaestus et nominibus et honoribus idolo nuncupatus? Quam Minervalia Minervae, quam Saturnalia

Saturni, quem etiam serviculis sub tempore Saturnalium celebrari necesse est. Etiam strenae captandae et septimontium, et brumae et carae cognationis honoraria exigenda omnia, flore scholae coronandae; flaminicae et aediles sacrificant, creatis schola honoratur feriis. Idem fit idoli natali; omnis diaboli pompa frequentatur. Quis haec competere Christiano existimabit, nisi qui putabit convenire etiam non magistro? Scimus dici posse: Si docere litteras dei servis non licet, etiam nec discere licebit, et, Quomodo quis institueretur ad prudentiam interim humanam, vel ad quemcumque sensum vel actum, cum instrumentum sit ad omnem vitam litteratura? Quomodo repudiamus saecularia studia, sine quibus divina non possunt? Videamus igitur necessitatem
litteratoriae eruditionis, respiciamus ex parte eam admitti non posse, ex parte vitari. Fideles magis discere quam docere litteras capit; diversa est enim ratio discendi et docendi. Si fidelis litteras doceat, insertas idolorum praedicationes sine dubio, dum docet, commendat, dum tradit, affirmat, dum commemorat, testimonium dicit. Deos ipsos hoc nomine obsignat, cum lex prohibeat, ut diximus, deos pronuntiari et nomen hoc in vano conlocari. Hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis. Quaere, an idololatriam committat qui de idolis catechizat. At cum fidelis haec discit, si iam sapit quid sit, neque recipit neque admittit, multo magis si nondum sapit. Aut ubi coeperit sapere, prius sapiat oportet quod prius didicit, id est de deo et fide. Proinde illa respuet nec recipiet, et erit tam tutus, quam qui sciens venenum ab ignaro accipit nec bibit. Huic necessitas ad excusationem deputatur, quia. aliter discere non potest. Tanto autem facilius est litteras non docere quam non discere, quanto et reliqua scholarum de publicis ac propriis sollemnitatibus inquinamenta facilius discipulus fidelis non adibit quam magister non frequentabit.

De generationibus si cetera delictorum recogitemus, inprimis

cupiditatem radicem omnium malorum qua quidam irretiti circa fidem naufragium sunt passi (quamvis et idololatria ab eodem apostolo dicta sit cupiditas), tum mendacium cupiditatis ministrum (taceo de periurio, quando ne iurare quidem liceat) — negotiatio servo dei apta est? Ceterum si cupiditas abscedat, quae est causa adquirendi? Cessante causa adquirendi non erit necessitas negotiandi. Sit nunc aliqua iustitia quaestus, secura de cupiditatis et mendacii observatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsam idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat. Sane, non illa principalis idololatria? Viderint, si eaedem merces, tura dico et cetera peregrinitatis
sacrificium idolorum etiam hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solatia sepulturae usui sunt. Certe cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia idolorum de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationibus, de discursibus negotiationibusve instruuntur, quid aliud quam procurator idolorum demonstraris? Nemo contendat posse hoc modo omnibus negotiationibus controversiam fieri. Graviora delicta quaeque pro magnitudine periculi diligentiam extendunt observationis, ut non ab his tantum abscedamus, sed et ab iis per quae fiunt. Licet enim ab aliis fiat, non interest, si per me. In nullo necessarius esse debeo alii, cum facit quod mihi non licet. Ex hoc, quod vetor facere, intellegere debeo curandum mihi esse, ne fiat per me. Denique in alia causa non levioris reatus praeiudicium istud observo. Nam quod mihi de stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil aut operae aut conscientiae exhibeo. Nam quod ipsam carnem meam a lupanaribus segregavi, agnosco me neque lenocinium neque id genus locorum alterius causa exercere posse. Sic et homicidii interdictio ostendit mihi lanistam quoque ab ecclesia arceri: nec per se non faciet quod faciendum alio subministrat. Ecce magis proximum praeiudicium. Si publicarum victimarum redemptor ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere? Aut si iam fidelis id agere susceperit, retinendum in ecclesia putabis?
Non opinor, nisi si quis et de turario dissimulabit. Scilicet ad alios pervenit procuratio sanguinis, ad alios odorum. Si, antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis idololatria transigebatur, si et nunc fere sine idolo opus idololatriae incendiis odorum perpetratur, et quid maioris operae et erga daemonia turarius. Nam facilius sine idolo idololatria, quam sine turarii merce. Ipsius fidei conscientiam perrogemus. Quo ore Christianus turarius, si per templa transibit, quo ore fumantes aras despuet et exsufflabit, quibus ipse prospexit? Qua constantia exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellarium praestat? Ille quidem si excluserit daemonium, non sibi placeat de fide. Neque enim inimicum exclusit. Facile debuit de eo impetrare, quem quotidie pascit. Nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae; nisi si aliud omnino interpretemur idololatrian, quam famulatum idolorum colendorum.

Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplau-

dimus, si post fidem obsignatam dicimus: Non habeo quo vivam Iam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo. Sero dicitur. Ante enim fuit deliberandum, ex similitudine providentissimi aedificis illius, qui prius sumptus operis cum viribus suis supputat, ne, ubi coeperit, defunctus postea erubescat. Sed et nunc habes dicta domini exempla adimentia tibi omnem causationem. Quid enim dicis? Egebo. Sed felices egenos dominus appellat. Victum non habebo: sed Nolite, inquit, cogitare de victu; et vestitus habemus exemplum lilia. Substantia mihi opus erat: atquin omnia vendenda sunt et egentibus dividenda. Sed filiis et posteritati providendum: nemo aratro manum imponens et retro spectans aptus est operi. Sed condicionalis eram: nemo duobus dominis servire potest. Si vis domini discipulus esse, crucem tuam tollas et dominum sequaris necesse est, id est, angustias et cruciatus tuos, vel corpus solum, quod in modum crucis est. Parentes, coniuges, liberi propter deum relinquendi erunt. De artibus et negotiationibus et de professionibus etiam liberorum et parentum causa dubitas? Iam tunc demonstratum est nobis et pignera et artificia et negotia propter dominum derelinquenda,
cum Iacobus et Ioannes vocati a domino et patrem navemque derelinquunt, cum Matthaeus de teloneo suscitatur, cum etiam sepellre patrem tardum fuit fidei. Nemo eorum, quos dominus allegit, Non habeo, dixit, quo vivam. Fides famen non timet. Scit etiam famem non minus sibi contemnendam propter deum, quam omne mortis genus. Didicit non respicere vitam, quanto magis victum? Quotusquisque haec adimplevit? Sed quae penes homines difficilia, penes deum facilia. Si tamen nobis de mansuetudine et clementia dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates necessitatibus largiamur, sed omnem afflatum eius vice pestis etiam de longinquo devitemus, non in his tantum quae praemisimus, sed in universa serie humanae superstitionis, sive deis suis, sive defunctis, sive regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo per spectacula et hoc genus, modo per festos dies.