De idololatria

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Sed de sacrificiis et de sacerdotiis quid loquar? De spectaculis autem et voluptatibus eiusmodi suum iam volumen implevimus. Hoc loco retractari oportet de festis diebus et aliis extraordinariis sollemnitatibus, quas interdum lasciviae, interdum timiditati nestrae subscribimus adversus fidem disciplinamque communem. De(??)oc quidem primo consistam, an cum ipsis quoque

nationibus communicare in huiusmodi servus dei debeat, sive habitu, sive victu, vel quo alio genere laetitiae earum. Gaudere cum gaudentibus et lugere cum lugentibus, de fratribus dictum est ab apostolo ad unanimitatem cohortante. Ceterum ad haec nihil communionis est lumini et tenebris, vitae et morti, aut scindimus quod est scriptum: Saeculum gaudebit, vos vero lugebitis. Si cum saeculo gaudemus, verendum est, ne cum saeculo et lugeamus. Saeculo autem gaudente lugeamus, et saeculo postea lugente gau debimus. Sic et Eleazar apud inferos in sinu Abrahae refrigerium
consecutus, contra dives in tormento ignis constitutus, alternas malorum et bonorum vices aemula retributione compensant. Sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris titulum, apud alios mercedis debitum expungunt. Nunc ergo, inquis, recipiam meum, vel rependam alienum. Si hunc morem sibi homines de superstitione consecraverunt, tu extraneus ab omni eorum vanitate, quid participas idolothyta sollemnia, quasi tibi quoque praescriptum sit de die, quominus id, quod homini debes vel tibi ab homine debetur, citra diei observationem luas vel recipias. Da formam, in quam velis agi tecum. Cur enim et lateas, cum ignorantia alterius tuam conscientiam contamines? Si non ignoraris quod sis Christianus, temptaris et contra conscientiam
alterius agis tamquam non Christianus: sin vero et dissimulaberis, temptatus addictus es. Certe sive hac sive illac, reus es confusionis in deo. Qui autem confusus super me fuerit penes homines, et ego confundar super illo, inquit, penes pafrem meum, qui est in caelis.

Sed enim plerique iam induxerunt animo agnoscendum esse, si quando, quae ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur. Porro blasphemia, quae nobis omni modo devitanda est, haec opinor est, si qui nostrum ad iustam blasphemiam ethnicum deducat aut fraude aut iniuria aut contumelia aliave materia dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et dominus. Ceterum si de omni blasphemia dictum est, Vestra causa nomen meum blasphematur, perimus universi, cum totus circus scelestis suffragiis nullo merito nomen lacessit. Desinamus, et non blasphemabitur. Immo dum sumus, blasphemetur; in observatione,

non in exorbitatione disciplinae; dum probamur, non dum reprobamur. O blasphemiam martyrii adfinem, quae tunc me testatur Christianum, cum propter ea me detestatur! Benedictio est nominis maledictio custoditae disciplinae. Si hominibus, inquit, vellem placere, servus Christi non essem. Sed idem alibi iubet, omnibus placere curemus. Quemadmodum ego, inquit, omnibus per omnia placeo. Nimirum Saturnalia et Kalendas Ianuarias celebrans hominibus placebat? an modestia et patientia? an gravitate, an humanitate, an integritate? Proinde cum dicit, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam, numquid idolofatris idololatres? numquid ethnicis ethnicus? numquid saecularibus saecularis? Sed etsi non prohibet nos conversari cum idololatris et adulteris et ceteris criminosis, dicens, Ceterum de mundo exiretis, non utique eas habenas conversationis immittit, ut, quoniam necesse est et convivere nos et commisceri cum peccatoribus, idem et compeccare possimus. Ubi est commercium vitae, quod apostolus concedit, ibi peccare, quod nemo permittit. Licet convivere cum ethnicis, commori non licet. Convivamus
cum omnibus; conlaetemur ex communione naturae, non superstitionis. Pares anima sumus, non disciplina, compossessores mundi, non erroris. Quod si nobis nullum ius est communionis in huiusmodi cum extraneis, quanto scelestius est haec inter fratres frequentare. Quis hoc sustinere aut defendere potest? Iudaeis dies suos festos exprobrat spiritus sanctus. Sabbata, inquit, vestra et neomenias et ceremonias odit anima mea. Nobis, quibus sabbata extranea sunt et neomeniae et feriae a deo aliquando dilectae, Saturnalia et Ianuariae et Brumae et Matronales frequentantur, munera commeant, strenae, consonant lusus, convivia constrepunt. O melior fides nationum in suam sectam, quae nullam sollemnitatem Christianorum sibi vindicat! Non dominicum diem, non pentecosten, etiamsi nossent, nobiscum communicassent; timerent enim, ne Christiani viderentur. Nos ne ethnici pronuntiemur, non veremur. Si quid et carni indulgendum est, habes; non dicam tuos dies tantum, sed et plures. Nam ethnicis semel annuus dies quisque festus est, tibi octavo quoque die. Excerpe singulas sollemnitates nationum et in ordinem exsere: pentecosten implere non poterunt.

Sed luceant, inquit, opera vestra. At nunc lucent tabernae et ianuae nostrae. Plures iam invenias ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. De ista quoque specie quid videtur? Si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria

est. Si hominis causa est, recogitemus omnem idololatrian in hominis causam esse. Recogitemus omnem idololatrian in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse etiam apud suos constet. Itaque nihil interest, superioris an huius saeculi viris superstitio ista praestetur. Idololatria non propter personas, quae opponuntur, sed propter officia ista damnata est, quae ad daemonas pertinent. Reddenda sunt Caesari quae sunt Caesaris. Bene quod apposuit: et quae sunt dei deo. Quae ergo sunt Caesaris? Scilicet de quibus tunc consultatio movebatur, praestandusne esset census Caesari, an non. Ideo et monetam ostendi sibi dominus postulavit, et de imagine, cuius esset, requisivit, et cum audisset Caesaris, Reddite, ait, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo, id est imaginem Caesaris Caesari, quae in numo est, et imaginem dei deo, quae in homine est, ut Caesari quidem pecuniam reddas, deo temetipsum. Alioquin, quid erit dei, si omnia Caesaris? Ergo, inquis, honor dei est lucernae pro foribus et laurus in postibus? Non utique quod dei honor est, sed quod eius, qui pro deo eiusmodi officiis honoratur, quantum in manifesto est, salva operatione quae est in occulto, ad daemonia perveniens. Certi enim esse debemus, si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam, et Forculum a foribus, et Limentinum a limine, et ipsum Ianum a ianua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint, cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia et omnem spiritum immundum per consecrationis obligamentum. Alioquin daemonia nullum habent nomen singillatim, sed ibi nomen inveniunt, ubi et pignus. Etiam apud Graecos Apollinem Θυραῖον et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus.
Haec igitur ab initio praevidens spiritus sanctus etiam ostia in superstitionem ventura praececinit per antiquissimum propheten Enoch. Nam et alia ostia in balneis adorari videmus. Si autem sunt qui in ostiis adorentur, ad eos et lucernae et laureae pertinebunt. Idolo feceris, quicquid ostio feceris. Hoc in loco ex auctoritate quoque dei contestor, quia nec tutum est subtrahere quodcumque uni fuerit ostensum utique omnium causa. Scio fratrem per visionem eadem nocte castigatum graviter, quod ianuam eius subito adnuntiatis gaudiis publicis servi coronassent. Et tamen non ipse coronaverat aut praeceperat; nam ante processerat, et regressus reprehenderat factum. Adeo apud deum in huiusmodi etiam de disciplina familiae nostrae aestimamur. Igitur quod attineat ad honores regum vel imperatorum, satis praescriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere secundum apostoli praeceptum subditos magistratibus et principibus et potestatibus, sed intra limites disciplinae, quousque ab idololatria separamur. Propterea enim et illud exemplum trium fratrum praecucurrit, qui, alias obsequentes erga regem Nabuchodonosor, honorem imaginis eius constantissime respuerunt, probantes idololatrian esse quicquid ultra humani honoris modum ad instar divinae sublimitalis extollitur. Sic et Daniel, cetera Dario subnixus, tamdiu fuit in officio, quamdiu a periculo disciplinae vacaret. Nam ne id subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios ignes. Accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est, affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes immi
nent; illis competunt et testimonia tenebrarum et auspicia poenarum. Tu lumen es mundi et arbor virens semper. Si templis renuntiasti, ne feceris templum ianuam tuam. Minus dixi: si lupanaribus renuntiasti, ne indueris domui tuae faciem novi lupanaris.

Circa officia vero privatarum et communium sollemnitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, nullum putem periculum observari de flatu idololatriae, quae intervenit. Causae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium. Eas mundas esse opinor per semetipsas, quia neque vestitus virilis neque anulus aut coniunctio maritalis de alicuius idoli honore descendit. Nullum denique cultum a deo maledictum invenio, nisi muliebrem in viro. Maledictus enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur. Toga vero etiam appellationis virilis est. Nuptias quoque celebrari non magis deus prohibet quam nomen imponi. Sed his accommodantur sacrificia. Sim vocatus nec adsacrificii sit titulus officii, et operae meae expunctio quantum

sibi libet. Utinam quantum sibi quidem, nec videre possemus quae facere nobis nefas est. Sed quoniam ita malus circum
dedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent. Plane ad sacerdotium et sacrificium vocatus non ibo (proprium enim idoli officium est), sed neque consilio neque sumptu aliave opera in eiusmodi fungar. Si propter sacrificium vocatus adsistam, ero particeps idololatriae: si me alia causa coniungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.