De idololatria
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Plane impensius respondebimus ad excusationes huiusmodi artificum, quos numquam in domum dei admitti oportet, si quis eam disciplinam norit. Iam illa obici solita vox, Non habeo aliud quo vivam, districtius repercuti potest: Vivere ergo habes? Quid tibi cum deo est, si tuis legibus? Tum quod et de scripturis audent argumentari, dixisse apostolum, Ut quisque fuerit inventus, ita perseveret. Possumus igitur omnes in peccatis perseverare ex ista interpretatione. Nec enim quisquam nostrum non peccator inventus est, cum Christus non alia ex causa descenderit, quam peccatorum liberandorum. Item eundem praecepisse dicunt secundum suum exemplum, ut manibus suis unusquisque operetur ad victum. Si hoc praeceptum ab omnibus manibus defenditur, credo et fures balneares manibus suis vivere, et ipsos latrones manibus agere quo vivant, item falsarios utique non pedibus, sed manibus operari malas litteras, histriones vero non manibus solis,
sed totis membris victum elaborare. Pateat igitur ecclesia omnibus, qui manibus et suo opere tolerantur, si nulla exceptio est artium quas dei disciplina non recipit. Sed ait quidam adversus similitudinis interdictae propositionem: Cur ergo Moses in eremo simulacrum serpentis ex aere fecit? Seorsum figurae, quae disposilion alicui arcanae praestruebantur, non ad erogationem legis, sed ad exemplarium causae suae. Alioquin si haec ut adversarii legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae, inconstantiam adscribimus omnipotenti, quem illi hoc modo destruunt ut mutabilem, dum alibi vetat, alibi mandat? Si quis autem dissimulat illam effigiem aerei serpentis suspensi in modum figuram designasse dominicae crucis a serpentibus, id est ab angelis diaboli, liberaturae nos, dum per semetipsam diabolum, id est serpentem interfectum suspendit, sive quae alia figurae istius expositio dignioribus revelata est, dummodo apostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse, bene, quod idem deus, ut lege vetuit similitudinem fieri, extraordinario praecepto serpentis similitudinem interdixit. Si eundem deum observas, habes legem eius, Ne feceris similitudinem. Si et praeceptum factae postea similitudinis respicis, et tu imitare Moysen, ne facias adversus legem simulacrum aliquod, nisi et tibi deus iusserit.Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla vox
spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis adversas esse fidei eiusmodi artes. Quomodo enim renuntiavimus diabolo et angelis eius, si eos facimus? Quod repudium diximus his, non dico cum quibus, sed de quibus vivimus? Quam discor diam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostrae gratia obligati sumus? Potes lingua negasse quod manu confiteris? verbo destruere quod facto struis? unum deum praedicare qui tantos efficis? verum deum praedicare qui falsos facis? Facio, ait quidam, sed non colo: quasi ob aliquam causam colere non audeat, nisi ob quam et facere non debebat, scilicet ob dei offensam utrobique. Immo tu colis, qui facis, ut coli possint. Colis autem non spiritu vilissimi nidoris alicuius, sed tuo proprio, nec anima pecudis impensa, sed anima tua. Illis ingenium tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam tuam accendis. Plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant sacerdotem; diligentia tua numen illorum est. Negas te quod facis colere? Sed illi non negant, quibus hanc saginatiorem et maiorem hostiam caedis, salutem tuam.Tota die ad hanc partem zelus fidei perorabit ingemens Christianum ab idolis in ecclesiam venire, de adversaria officina in
domum dei venire, attollere ad deum patrem manus matres idolorum, his manibus adorare, quae foris adversus deum adorantur, eas manus admovere corpori domini, quae daemoniis corpora conferunt. Nec hoc sufficit. Parum sit, si ab aliis manibus accipiant quod contaminant, sed etiam ipsae tradunt aliis quod contaminaverunt. Adleguntur in ordinem ecclesiasticum artifices idolorum. Pro scelus! Semel Iudaei Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus eius lacessunt. O manus praecidendae! Viderit iam, an per similitudinem dictum sit: Si te manus tua scandalizat, amputa eam. Quae magis amputandae, quam in quibus domini corpus scandalizatur?Sunt et aliae complurium artium species, quae, etsi non contingunt idolorum fabricationem, tamen ea, sine quibus idola nil possunt, eodem crimine expediunt. Nec enim differt, an extruas vel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius instruxeris, si bratteam expresseris, aut insignia aut etiam domum fabricaveris. Maior est eiusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem. Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent
et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae, id est sine idoli confictura, opem victus praestent. Scit albarius tector et tecta sarcire et tectoria inducere et cisternam liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta praeter simulacra parietibus incrispare. Scit et pictor et marmorarius et aerarius et quicumque caelator latitudines suas utique multo faciliores. Nam qui signum describit, quanto facilius abacum linit? Qui de tilia Martem exsculpit, quanto citius armarium compingit? Nulla ars non alterius artis aut propinqua est. Nihil alterius vacat. Tot sunt artium venae, quot hominum concupiscentiae. Sed de mercedibus et manus pretiis interest. Proinde interest et de labore. Minor merces frequentiore actu repensatur. Quot parietes signa desiderant? Quot templa et aedes idolis aedificantur? Domus vero et praetoria et balnea et insulae quantae? Soccus, et baxa quotidie deauratur, Mercurius et, Serapis non quotidie. Sufficiat ad quaestum artificiorum. Frequentior est omni superstitione luxuria et ambitio. Lances et scyphos facilius ambitio quam superstitio desiderabit. Coronas quoque magis luxuria, quam sollemnitas erogat. Cum igitur ad haec artificiorum genera cohortemur, quae idolum quidem et quae idolo competunt non adtingant, sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc quoque cavere debemus, ne quid scientibus nobis ab aliquibus de manibus nostris (??) rem idolorum postuletur. Quod si concesserimus et non remediis tam usitatis egerimus, non puto nos a contagio idololatriae vacare, quorum manus non ignorantium in officio vel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.