De idololatria

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Principale crimen generis humani, summus saeculi reatus, tota causa iudicii idololatria. Nam etsi suam speciem tenet unumquodque delictum, etsi suo quoque nomine iudicio destinatur, in idololatriae tamen crimine expungitur. Omitte titulos, opera recognosce, idololatres item homicida est. Quaeris quem occiderit? Si quid ad elogii ambitionem facit, non extraneum, nec inimicum, sed ipsum se. Quibus insidiis? erroris sui. Quo telo? offensa dei. Quot plagis? quotquot idololatriis. Qui negat idololatren perisse, is negabit idololatren homicidium fecisse. Proinde adulterium et stuprum in eodem recognoscas; nam qui falsis deis servit, sine dubio adulter est veritatis, quia omne falsum adulterium est. Sic et in stupro mergitur. Quis enim immundis spiritibus cooperator non conspurcatus et constupratus incedit? Atque adeo scripturae sanctae stupri vocabulo utuntur in idololatriae exprobratione. Fraudis condicio ea est, opinor, si quis alienum rapiat

aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa fraus maximi criminis nomen est. At enim idololatria fraudem deo facit, honores illi suos denegans et conferens aliis, ut fraudi etiam contumeliam coniungat. Quodsi tam fraus quam stuprum atque adulterium mortem afferunt, iam in his aeque idololatria de homicidi reatu non liberatur. Post talia crimina, tam exitiosa, tam devoratoria salutis, cetera quoque aliquem ad modum et seorsum proinde disposita in idololatria condicionem suam repraesentant. In illa et concupiscentiae saeculi. Quae enim idololatriae sollemnitas sine ambitione cultus et ernatus? In illa lasciviae et ebrietates, cum plurimum victus et ventris et libidinis causa frequententur. In illa iniustitia. Quid enim iniustius ea quae iustitiae patrem nescit? In illa etiam vanitas, cum tota eius ratio vana sit. In illa mendacium, cum tota substantia cius mendax sit. Ita fit, ut omnia in idololatria et in omnibus idololatria deprehendatur. Sed et alias, cum universa delicta adversus deum sapiant, nibil autem, quod adversus deum sapiat, non daemoniis et immundis spiritibus deputetur quibus idola mancipantur, sine dubio idololatrian admittit quicunque delinquit. Id enim facit quod ad idolorum mancipes pertinet.

Sed universa nomina criminum discedant in operum suorum proprietates, remaneat idololatria in co quod ipsa est. Sufficit sibi tam inimicum deo nomen, tam locuples substantia criminis, quae tot ramos porrigit, tot venas diffundit, ut de hoc cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis praecavenda sit idololatriac latitudo, quoniam multifariam servos dei nec tantum ignorata, sed etiam dissimulata subvertit. Plerique idololatrian simpliciter existimant his solis modis interpretandam, si quis aut

incendat aut immolet aut polluceat aut sacris aliquibus aut sacerdotiis obligetur, quemadmodum si quis existimet adulterium in osculis et in amplexibus et in ipsa carnis congressione censendum, aut homicidium in sola sanguinis profusione et in animae ereptione reputandum. At enim, dominus quam extensius ista disponat, certi sumus, cum adulterium etiam in concupiscentia designat, si oculum quis impegerit libidinose et animam commoverit impudice, cum homicidium etiam in verbo maledicti vel convicii iudicat et in omni impetu irae et in neglegentia caritatis in fratrem. Sicut Iohannes docet homicidam esse qui oderit fratrem. Alioquin in modico consisteret et diaboli ingenium de malitia et dei domini de disciplina, qua nos adversus diaboli altitudines munit, si in his tantum delictis iudicaremur, quae etiam nationes decreverunt vindicanda. Quomodo abundabit iustitia nostra super Scribas et Pharisaeos, ut dominus praescripsit, nisi abundantiam adversariae eius, id est iniustitiae, perspexerimus? Quod si caput iniustitiae idololatria est, prius est, uti adversus abundantiam idololatriac praemuniamur, dum illam non solum in manifestis recognoscimus.

Idolum aliquamdiu retro non erat. Priusquam huius monstri artifices ebullissent, sola templa et vacuae aedes erant, sicut in hodiernum quibusdam locis vetustatis vestigia permanent. Tamen idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere. Nam et hodie extra templum et sine idolo agi potest. At ubi artifices statuarum et imaginum et omnis generis simulacrorum diabolus saeculo intulit, rude illud negotium humanae calamitatis et nomen de idolis consecutum est et profectum. Exinde iam caput facta est idololatriae ars omnis quae idolum quoquomodo edit. Neque enim interest, an plastes effingat, an caelator exsculpat, an phrygio detexat, quia nec de materia refert, an gypso, an coloribus,

an lapide, an aere, an argento, an filo formetur idolum. Quando enim et sine idolo idololatria fiat, utique, cum adest idolum, nihil interest, quale sit, qua de materia, qua de effigie, ne qui putet id solum idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum. Ad hoc necessaria est vocabuli interpretatio. Εῖδος Graece formam sonat; ab eo per deminutionem εἴδωλον deductum aeque apud nos formulam fecit. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit. Inde idololatria omnis circa omne idolum famulatus et servitus. Inde et omnis idoli artifex eiusdem et unius est criminis, nisi parum idololatrian populus admisit qui simulacrum vituli et non hominis sibi consecravit.

Idolum tam fieri quam coli deus prohibet. Quanto praecedit, ut fiat quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli non licet. Propter hanc causam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae, lex divina prociamat, Ne feceritis idolum, et coniungens, Neque similitudinem eorum quae in caelo sunt et quae in terra et quae in mari, toto mundo eiusmodi artibus interdixit servis dei. Antecesserat Enoch praedicens omnia elementa, omnem mundi censum, quae caelo, quae mari, quae terra continentur, in idololatrian versuros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro deo adversus deum consecrarentur. Omnia igitur colit humanus error praeter ipsum omnium conditorem. Eorum imagines idola, imaginum consecratio idololatria. Quicquid idololatria committit, in artificem quemcumque et cuiuscumque idoli deputetur necesse

est. Denique idem Enoch simul et cultores idoli et fabricatores in comminatione praedamnat. Et rursus: Iuro vobis peccatores, quod in diem sanguinis perditionis paenitentia parata est. Qui servitis lapidibus, et qui imagines facitis aureas et argenteas et ligneas et lapideas et fictiles, et servitis phantasmatibus et daemoniis et spiritibus in fanis, et omnibus erroribus non secundum scientiam, nullum ab iis invenietis auxilium. Esaias vero, Testes, ait, vos estis, si est deus absque me. Et non erant tunc qui fingunt et exsculpunt, omnes vani, qui faciunt libita sibi, quae illis non proderunt. Et deinceps tota illa pronuntiatio quam artifices, quam cultores detestatur. Cuius clausula est, Cognoscite, quod cinis sit cor illorum et terra, et nemo animam suam liberare possit. Ubi aeque David et factores. Tales flant, inquit, qui faciunt es. Et quid ego, modicae memoriae homo, ultra quid suggeram? quid recolam de scripturis? Quasi aut non sufficiat vox spiritus sancti, aut ultra deliberandum sit, an maledixerit atque damuaverit dominus ipsos prius artifices eorum, quorum cultores maledicit et damnat?