De idololatria

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Timiditatis est autem, cum te alius per deos suos obligat iuratione vel aliqua testificatione, et tu, ne intellegaris, quiescis. Nam aeque quiescendo confirmas maiestatem eorum, cuius causa videberis obligatus. Quid refert, deos nationum dicendo deos an audiendo confirmes? iures per idola, an ab alio adiuratus acquiescas? Cur non agnoscamus versutias satanae, qui, quod ore nostro perficere non potest, id agit, ut suorum ore perficiat per aures inferens nobis idololatriam? Certe quisquis ille est, aut amica aut inimica congressione adstringit. Si inimica, iam ad pugnam vocaris, et scis tibi dimicandum esse: si amica, quanto securius in dominum transferes sponsionem tuam, ut dissolvas obligationem eius, per quem te malus honori idolorum, id est idololatriae, quaerebat annectere. Omnis patientia eiusmodi idololatria. Honoras eos, quibus impositis obsequium praestitisti. Scio quendam, cui dominus ignoscat, cum illi in publico per litem dictum esset: Iupiter tibi sit iratus, respondisse: Immo tibi. Quid aliter fecisset ethnicus, qui Iovem deum credidit? Etiamsi non per eundem retorsisset maledictum, nec per ullum Iovis similem, confirmaverat lovem deum, per quem se maledictum indigne tulisse demonstraverat remaledicens. Ad quid enim indigneris per eum, quem scis

nibil esse? Nam si insanis, iam esse confirmas, et erit idololatriae professio timoris tui: quanto magis, cum per ipsum remamaledicis, eodem Iovis honorem facis, quo et ille, qui te provocavit? Fidelis autem in eiusmodi ridere debet, non insanire, immo, secundum praeceptum, ne per deum quidem remaledicere, sed plane benedicere per deum, ut et idola destruas et deum praedices et adimpleas disciplinam.

Aeque benedici per deos nationum Christo initiatus non sustinebit, ut non semper reiciat immundam benedictionem, et eam sibi in deum convertens emundet. Benedici per deos nationum, maledici est per deum. Si dedero eleemosynam vel aliquid praestitero beneficii, et ille mihi deos suos vel coloniae genium propitios imprecetur, iam oblatio mea vel operatio idolorum honor erit, per quae benedictionis gratiam compensat. Cur autem non sciat me dei causa fecisse, ut et deus potius glorificetur et daemonia non honorentur in eo quod propter deum feci? Si deus videt, quoniam propter ipsum feci, pariter videt, quoniam propter ipsum fecisse me nolui ostendere, et praeceptum eius idolothytum quodammodo feci. Multi dicunt, Nemo se debet promulgare; puto autem nec negare. Negat enim quicumque dissimulat in quacumque causa pro ethnico habitus, et utique omnis negatio idololatria est, sicut omnis idololatria negatio, sive in factis sive in verbis.

Sed est quaedam eiusmodi species in facto et in verbo bis acuta et infesta utrimque, licet tibi blandiatur, quasi vacet in utroque, dum factum non videtur, quia dictum non tenetur. Pecuniam

de ethnicis mutuantes sub pignoribus fiduciatis iurati cavent et se negant; se scire volunt scilicet tempus persecutionis et locus tribunalis et persona praesidis. Praescribit Christus non esse iurandum. Scripsi, inquit, sed nihil dixi. Lingua, non littera occidit. Hic ego naturam et conscientiam advoco: naturam, quia nihil potest manus scribere, etiamsi lingua in dictando cessat immobilis et quieta, quod non anima dictaverit; quamquam et ipsi linguae anima dictaverit aut a se conceptum aut ab alio traditum. Iam, ne dicatur, Alius dictavit; hic conscientiam appello, an quod alius dictavit anima suscipiat et sive comitante sive residente lingua ad manum transmittat. Et bene, quod in animo et conscientia delinqui dominus dixit. Si, inquit, concupiscentia vel malitia in cor hominis ascenderit, pro facto teneri. Cavisti igitur, quod in cor tuum plane ascendit, quod neque ignorasse te contendere potes neque noluisse. Nam cum caveres, scisti, cum scires, utique voluisti; egisti tam facto quam cogitatu, nec potes leviore crimine maius excludere, ut dicas falsum plane effici, cavendo quod non facis. Tamen non negavi,
quia non iuravi. Quoniam, etsi nihil tale fecisses, sic tamen dicereris deierare, fecisse si consenseris. Non valet tacita vox in stilo, et mutus in litteris sonus. At enim Zacharias temporali vocis orbatione multatus cum animo conlocutus linguam inritam transit, cum manibus suis a corde dictat et nomen filii sine ore pronuntiat: loquitur in stilo, auditur in cera manus omni sono clarior, littera omni ore vocalior. Quaere, an dixerit qui dixisse compertus est. Dominum oremus, ne qua nos eiusmodi contractus necessitas circumsistat et, si ita evenerit, det fratribus operandi copiam vel nobis abrumpendae omnis necessitatis constantiam, ne illae litterae negatrices vicariae oris nostri in die iudicii adversus nos proferantur signatae signis, non iam advocalorum, sed angelorum.

Inter hos scopulos et sinus, inter haec vada et freta idololatriae velificata spiritu dei fides navigat, tuta si cauta, secura si attonita. Ceterum inenatabile excussis profundum est, inextricabile inpactis naufragium est, inrespirabile devoratis hypobrychium in idololatria. Quicumque fluctus eius offocant, omnis vertex eius

ad inferos desorbet. Nemo dicat: Quis tam tuto praecavebit? Exeundum de saeculo erit. Quasi non tanti sit exire, quam idololatren in saeculo stare. Nihil esse facilius potest, quam cautio idololatriae, si timor eius in capite sit. Quaecumque necessitas minor est periculo tanto comparata. Propterea spiritus sanctus consultantibus tunc apostolis vinculum et iugum nobis relaxavit, ut idololatriae devitandae vacaremus. Haec erit lex nostra, quo expedita hoc plenius administranda, propria Christianorum, per quam ab ethnicis agnoscimur et examinamur, haec accedentibus ad fidem proponenda et ingredientibus in fidem inculcanda est, ut accedentes deliberent, observantes perseverent, non observantes renuntient sibi. Viderimus enim si secundum arcae typum et corvus et milvus et lupus et canis et serpens in ecclesia erit. Certe idololatres in arcae typo non habetur. Nullum animal in idololatren figuratum est. Quod in arca non fuit, in ecclesia non sit.