De idololatria

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Ceterum quid facient servi vel liberi fideles, item officiales sacrificantibus dominis vel patronis vel praesidibus suis adhaerentes? Sed si merum quis sacrificanti tradiderit, immo si verbo quoque aliquo sacrificio necessario adiuverit, minister habebitur idololatriae. Huius regulae memores etiam magistratibus et potestatibus officium possumus reddere secundum patriarchas et ceteros maiores, qui regibus idololatris usque ad finem idololatriae apparuerunt. Hinc proxime disputatio oborta est, an servus dei alicuius dignitatis aut potestatis administrationem capiat, si ab omni specie idololatriae intactum se aut gratia aliqua aut astutia etiam praestare possit, secundum quod et Ioseph et Daniel mundi ab idololatria et dignitatem et potestatem administraverunt in ornamento et purpura praefecturae totius Aegypti sive Babyloniae. Cedamus itaque succedere alicui posse, ut in quoquo honore in solo honoris nomine incedat, neque sacrificet, neque sacrificiis auctoritatem suam accommodet, non hostias locet, non curas templorum deleget, non vectigalia eorum procuret, non spectacula edat de suo aut de publico aut edendis praesit, nihil sollemne pronuntiet vel edicat, ne iuret quidem; iam vero quae sunt potestatis, neque iudicet de capite alicuius vel pudore — feras enim de pecunia — neque damnet neque praedamnet, neminem vinciat,

neminem recludat aut torqueat, si haec credibile est fieri posse.

Iam vero de solo suggestu et apparatu honoris retractandum. Proprius habitus uniuscuisque est, tam ad usum quotidianum, quam ad honorem et dignitatem. Igitur purpura illa et aurum cervicis ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae vel trabeae vel palmatae et coronae aureae sacerdotum provincialium, sed non eadem condicione. Tantum enim honoris nomine conferebantur his, qui familiaritatem regum merebantur. Unde et purpurati regum vocabantur a purpura, sicut apud nos a toga candida candidati, sed non ut suggestus ille sacerdotiis quoque aut aliquibus idolorum officiis adstringeretur. Nam si ita esset, utique tantae sanctitatis et constantiae viri statim habitus inquinatos recusassent, statimque apparuisset Danielem idolis non deservisse, nec Belem nec draconem colere, quod multo postea apparuit. Simplex igitur purpura ilia nec iam dignitatis erat, sed ingenuitatis apud barbaros insigne. Quemadmodum enim et Ioseph, qui servus fuerat, et Daniel, qui per captivitatem statum verterat, civitatem Babyloniam et Aegyptum

sunt consecuti per habitum barbaricae ingenuitatis, sic penes nos quoque fideles, si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta concedi et puerilis stola, nativitatis insignia, non potestatis, generis, non honoris, ordinis, non superstitionis. Ceterum purpura vel cetera insignia dignitatum et potestatum insertae dignitati et potestatibus idololatriae ab initio dicata habent profanationis suae maculam, cum praeterea ipsis etiam idolis induantur praetextae et trabeae et laticlavi, fasces quoque et virgae praeferantur, et merito. Nam daemonia magistratus sunt saeculi huius; unius collegii insignia fasces et purpuras gestant. Quid ergo proficies, si suggestu quidem utaris, opera eius vero non administres? Nemo in immundis mundus videri potest. Tunicam si induas inquinatam per se, poterit forsitan illa non inquinari per te, sed tu per illam mundus esse non poteris. Iam nunc qui de Ioseph et Daniel argumentaris, scito, non semper comparanda esse vetera et nova, rudia et polita, coepta et explicita, servilia et liberalia. Nam illi etiam condicione servi erant: tu vero nullius servus, in quantum solius Christi, qui te etiam captivitate saeculi liberavit, ex forma dominica agere debebis. Ille dominus in humilitate et ignobilitate incessit domicilio incertus: nam Filius, inquit, hominis non habet ubi caput collocet; vestitu incultus, neque enim dixisset, Ecce qui teneris vestiuntur, in domibus regum sunt; vultu denique et aspectu inglorius, sicut et Esaias pronuntiaverat. Si potestatis ius quoque nullam ne in suos quidem exercuit, quibus sordido ministerio functus est, si regem denique fieri conscius sui
regni refugit, plenissime dedit formam suis derigendo omni fastigio et suggestu quam dignitatis quam potestatis. Quis enim magis his usus fuisset, quam dei filius? Quales et quanti eum fasces producerent, qualis purpura de humeris eius floreret, quale aurum de capite radiaret, nisi gloriam saeculi alienam et sibi et suis iudicasset? Igitur quae noluit, reiecit, quae reiecit, damnavit, quae damnavit, in pompa diaboli deputavit. Non enim damnasset, nisi non sua: alterius autem esse non possent, nisi diaboli, quae dei non sunt. Tu si diaboli pompam eierasti, quicquid ex ea attigeris, id scias esse idololatrian. Vel hoc te commonefaciat omnes huius saeculi potestates et dignitates non solum alienas, verum et inimicas dei esse, quod per illas adversus dei servos supplicia consulta sunt, per illas et poenae ad impios paratae ignorantur. Sed et nativitas et substantia tua molestae tibi
sunt adversus idololatrian. Ad evitandum remedia deesse non possunt, cum et, si defuerint, supersit unicum illud, quo felicior factus non in terris magistratus, sed in caelis.

Possit in isto capitulo etiam de militia definitum videri, quae inter dignitatem et potestatem est. At nunc de isto quaeritur, an fidelis ad militiam converti possit, et an militia ad fidem admitti, etiam caligata vel inferior quaeque, cui non sit necessitas immolationum vel capitalium iudiciorum. Non convenil sacramento divino et humano, signo Christi et signo diaboli, castris lucis et castris tenebrarum; non potest una anima duobus deberi, deo et Caesari. Et virgam portavit Moyses, fibulam et Aaron, cingitur loro et Iohannes, agmen agit et Iesus Nave, bellavit et populus, si placet ludere. Quomodo autem bellabit, immo quomodo etiam in pace militabit sine gladio, quem dominus abstulit? Nam etsi

adierant milites ad Iohannem et formam observationis acceperant, si etiam centurio crediderat, omnem postea militem dominus in Petro exarmando discinxit. Nullus habitus licitus est apud nos illicito actui adscriptus.

Sed enim cum conversatio divinae disciplinae non factis tantum, verum etiam verbis periclitetur (nam sicut scriptum est, Ecce homo et facta eius, ita, Ex ore tuo iustificaberis), meminisse debemus etiam in verbis quoque idololatriae incursum praecavendum aut de consuetudinis vitio aut timiditatis. Deos nationum nominari lex prohibet, non utique, ne nomina eorum pronuntiemus, quae nobis ut dicamus conversatio extorquet. Nam id plerumque dicendum est: In templo Aesculapii illum habes, et, In vico Isidis habito, et, Sacerdos Iovis factus est, et multa alia in hunc modum, quando et hominibus hoc genus nomina inducuntur. Neque enim Saturnum honoro, si ita vocavero eum suo nomine; tam non honoro, quam Marcum, si vocavero Marcum. Sed ait: Nomen aliorum deorum ne commemoremini, neque audiatur de tuo ore.

Hoc praecepit, ne deos vocemus illos. Nam et in prima parte legis, Non sumes, inquit, nomen domini dei tui in vano, id est idolo. Cecidit igitur in idololatriam qui idolum nomine dei honoraverit. Quodsi deos dicendum erit, adiciendum est aliquid quo appareat, quia non ego illos deos dico. Nam et scriptura deos nominat, sed adicit suos vel nationum; sicut David, cum deos nominasset, ubi ait, Dei autem nationum daemonia. Sed hoc mihi ad sequentia magis praestructum est. Ceterum consuetudinis vitium est Mehercule dicere, Medius Fidius, accedente ignorantia quorundam, qui ignorant iusiurandum esse per Herculem. Porro quid erit deiratio per eos quos eirasti, quam praevaricatio fidei cum idololatria? quis enim, per quos deierat, non honorat?