De Carne Christi
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed quidam discentes Pontici illius, supra magistrum sapere
compuisi, concedunt Christo carnis veritatem, sine pracindicio tamen renueudae nativitatis. Habuerit, inquint, carnem dum omuino non natam. Pervenimus igitur de calcaria, quod dici solet, in carbonariam, a Marcione ad Apellen, qui, posteaquam a disciplina Marcionis in mulierem carne lapaus, dehinc in virginem Philumenen spiritu eversus est, solidum Christi corpus, sed sine nativitate suscepit ab eo praedicare. Et angelo quidem illi Philumenes eadem voce apostolus respondebit qua ipsum ilium iam tunc praecinebet, dicens, Etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit vobis quam nos evangelizavimus, anathema sit. His vero, quae insuper argumentantur, nos resistemus. Confitentur vere corpus habuisse Christum. Unde materia, si non ex ea qualitate in qua videbatur? Unde corpus, si non caro corpus? Unde caro, si non nata? Quia nasci haberet ea futura quae nascitur, De sideribus, inquiunt, et de substantiis superioris mundi mutuatus est carnem. Et utique proponunt non esse mirandum corpus sine nativitate, cum et apud nos angelis licuerit nulla uteri opera in carnem processisse. Agnoscimus quidem ita relatum, sed tamen quale est ut alterius regulae fides ab ea fide quam impugnat instrumentum argumentationibus suis mutuetur? Quid illi cum Moyse qui deum Moysi reiecit? Si alius deus est, aliter sint res eius. Sed utantur haeretici omnes scripturis eius cuius utuntur etiam mundo. Erit illis hoc quoque testimonium iudicii, quod de exemplis ipsius blasphemias suas instruunt. Facile est veritati etiam nihil tale adversus cos praescribenti obtinere. Igitur qui carnem Christi ad exemplum proponunt angelorum, non natam dicentes, licat carnem, comparent velim et causas tam Christi quam et angelorum ob quas in carnem processerint. Nullus unquam angelus ideo descendit, ut crucifigeretur, ut mortem experiretur, ut a morte resuscitaretur. Si nunquam eiusmodi fuit causa angelorum corporanderum, habes causam cur non nascendo acceperint carnem. Non venerant mori, ideo nec nasci. At vero Christus mori missus nasci quoque necessario habuit, ut mori posset; non enim mori solet nisi quod nascitur. Mutuum debitum est nativitati cum mortalitate. Forma moriondi causa nascendi est. Si propter id quod moritur mortuus est Christus, id autem moritur quod et nascitur, consequens erat, immo praecedens, ut aeque nasceretur propter id quod nascitur, quia propter id ipsum mori habebat quod, quia nascitur, moritur. Non competebat non nasci pro quo mori competehat. Atquin tunc quoque inter angelos illos ipse dominus apparuit Abrahae sine nativitate, cum carne scilicet, pro eadem causae diversitate. Sed vos hoc non recipitis, non cum Christum recipientes qui iam tunc et adloqui et liberare et iudicare humanum genus ediscehat in earnis habitu non natae adhuc, quia nondum moriturae, nisi prius et nativitas eius et mortalitas annuntiarentur. Igitur probent angelos illos carnem de sideribus concepisse. Si non probant, quia nec scriptum est, nec Christi caro inde erit, cui angelorum accommodant exemplum. Constat angelos carnem non propriam portasse, utpote natura substantiae spiritalis, etsi corporis alicuius, sui tamen generis, in carnem autem humanam transfigurabiles ad tempus videri et congredi cum hominibus posse. Igitur cum relatum non sit unde sumpserint carnem, relinquitur intellectui nostro non dubitare hoc esse proprium angelicae potestatis, ex nulla materia corpus sibi sumere. Quanto magis, inquis, ex aliqua? Certum est. Sed nihil de hoc constat, quia scriptura non exhibet. Ceterum qui valent facere semetipsos quod natura non sunt, cur non valeant ex nulla substantia facere? Si fiunt quod non sunt, cur non ex eo fiant quod non est? Quod autem non est cum fit, ex nihilo est. Propterea nec requiritur nec ostenditur quid postea factum sit corporibus illorum. Quod de nihilo fuit, nihil factum est. Possunt nihil ipsum convertere in carnem qui semetipsos potuerunt convertere in carnem. Plus est naturam demutare quam facere materiam. Sed et si de materia necesse fuit angelos sumpsisse carnem, credibilius utique est de terrena materia quam de ullo genere caelestium substantiarum, cum adeo terrenae qualitatis extiterit ut terrenis pabulis pasta sit. Fuerit, sit nunc quoque siderea eodem modo terrenis pabulis pasta quando terrena non esset, quo terrena caelestibus pasta est quando caelestis non esset (legimus enim manna esui populo fuisse: Panem, inquit, angelorum edit homo), non tamen infringitur semel separata conditio dominicae carnis ex causa alterius dispositionis. Homo vere futurus usque ad mortem eam carnem oportebat indueret cuius est mors. Eam porro carnem, cuius est mors, nativitas antecedit.Sed quotiens de nativitate contenditur, omnes, qui respuunt
eam ut praeiudicantem de carnis in Christo veritate, ipsum deum volunt negare esse natum, quia dixerit: Quae mihi mater, et qui mihi fratres? Audiat igitur et Apelles quid iam responsum sit a nobis Marcioni eo libello que evangelium ipsius provocavimus, considerandam scilicet materiam pronuntialionis istius. Primo quidem nunquam quisquam annuntiasset illi matrem et fratres eius foris stantes qui non certus esset et habere illum matrem et fratres et ipsos esse quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos vel tunc ibidem compertos; licet propterea abstulerint haereses ista de evangelio, quod et creditum patrem eius Ioseph fabrum et matrem Mariam et fratres et sorores eius optime notos sibi esse dicebant qui mirabantur doctrinam eius. Sed temptandi gratia nuntiaverant ei matrem et fratres, quos non habebat. Hoc quidem scriptura non dicit, alias non tacens cum quid temptationis gratia factum est erga cum. Ecce, inquit, surrexit legis doctor temptans eum. Et alibi, Et accesserunt ad eum pharisaei temptantes eum. Quod nemo prohibebat hic quoque significari temptandi gratia factum. Non recipio quod extra scripturam de tuo infers. Dehinc materia temptationis debet subesse. Quid temptandum putaverint in illo? utique natusne esset an non? Si enim hoc negavit responsio eius, hoc captavit nuntiatio temptatoris. Sed nulla temptatio, tendens ad agnitionem eius de quo dubitando temptat, ita subito procedit, ut non ante praecedat quaestio quae dubitationem inferens cogat temptationem. Porro si nusquam de nativitate Christi volutatum est, quid tu argumentaris voluisse illos per temptationem sciscitari quod nunquam produxerunt in quaestionem? Eo adicimus etiam, si temptandus esset de nativitate, non utique hoc modo temptaretur, earum personarum annuntiatione quae poterant etiam nato Christo non fuisse. Omnes nascimur, et tamen non omnes aut fratres habemus aut matrem. Adhuc potest et patrem magis habere quam matrem, et avunculos magis quam fratras. Adeo non competit temptatio nativitatis, quam licebat et sine matris lot sine fratrum nominatione constare. Facilius plane est ut certi illum ut matrem et fratres habere divinitatem potius temptaverint cius quam nativitatem, an intas agens sciret quid foris esset, mendacio petitus praesentiae annuntiatas eorum, qui in praesentia non erant. Nisi quod sic vacuisset temptationis ingenium. Poterat enim evenire, ut quos illi nuntiabunt foris stare, ille cos sciret abrentes esse, vel valetudinis vel negotii vel peregrinationis notae iam necessitate. Nemo temptat eo modo quo sciat posse se ruborem temptationis referre. Nulla igitur materia temptationis competente liberatur simplicitas nuntiationis, quod vere mater et fratres eius super venissent. Sed quae ratio responsi matrem et fratres ad praesens negantis discat etiam Apelles. Fratres domini non crediderant in illum, sicut evangelio ante Marcionem edito continetur. Mater aeque non demonstratur adhaesisse illi, cum Marthae et Mariae aliae in commercio eius frequententur. Hoc denique in loco apparet incredulitas corum: cum Iesus doceret viam vitae, cum dei regnum praedicaret, cum languoribus et vitiis medendis operaretur, extraneis defixis in illum tam proximi aberant. Denique superveniunt et foris subsistunt, nec introsunt, non computantes scilicet quid intus ageretur, nec sustinent saltem, quasi necessarius aliquid afferrent co quod ille cum maxime agebat, sed amplius interpellant et a tanto opere revocatum volunt. Oro te, Apelle, vel tu, Marcion, si forte tabula ludens vel de histrionibus aut aurigis contendeus tali nuntio avocareris, nonne dixisses: Quae mihi mater, aut qui fratres? Deum praedicans et probans Christus, legem et prophetas adimplens, tanti retro aevi caliginem dispargens, indigue usus est hoc dicto ad percutiendam incredulitatem foris stantium vel ad excutiendam importunitatem ab opere revocantium? Ceterum ad negandam nativitatem alius fuisset ei locus et tempus et ordo sermonis, non eius qui posset pronuntiari etiam ab eo cui et mater esset et fratres. Cum indignatio parentes negat, non negat, sed obiurgat. Denique potiores fecit alios, et meritum praelationis ostendens, audientiam scilicet verbi, demonstrat qua condicione negaverit matrem et fratres. Qua enim alios sibi adoptavit qui ei adhaerebant, ea abnegavit illos qui ab eo adsistebant. Solet etiam adimplere Christus quod alios docet. Quale ergo erat si docens non tanti facere matrem aut patrem aut fratres quanti dei verbum ipse dei verbum annuntiata matre et fraternitate desereret? Negavit itaque parentes quomodo docuit negandos pro dei opere. Sed et alias figura est synagogae in matre abiuncta et Indaeorum in fratribus incredulis. Foris erat in illis Israël, discipuli autem novi intus audientes et credentes cohaerentes Christo ecclesiam deliniabant, quam potiorem matrem et digniorem fraternitatem recusato carnali genere nuncupavit. Eodem sensu denique et illi exclamationi respondit, non matris uterum et ubera negans, sed feliciores designans qui verbum dei audiunt.Solis istis capitulis, quibus maxime instructi sibi videntur Marcion et Apelles, secundum veritatem integri et incorrupti evangelii interpretatis satis esse debuerat ad probationem carnis humanae in Christo per defensionem nativitatis. Sed quoniam et isti Apelleiaci carnis ignomisiam praetendunt maxime, quam volunt ab igneo illo praeside mali sollicitatis animabus adstructam et idcirco indignam Christo, et idcirco de sideribus illi substantiam competisse, debeo eos de sua paratura repercutere. Angelum quendam inclitum nominant qui mundum hunc instituerit et instituto eo paenitentiam admiserit. Et hoc suo loco tractavimus. Nam est nobis et ad illos libellus, an qui spiritum et voluntatem et virtutem Christi habuerit ad ea opera, dignum aliquid paenitentia fecerit, cum angelum etiam de figura erraticae ovis interpretantur. Teste igitur paenitentia institutoris sui peccatum erit mundus, siquidem omnis paenitentia confessio est delicti, quia locum non hehet nisi in delicto. Si mundus delictum est, qua corpus et membra delictum erit perinde et caelum et caelestia et quicquid inde conceptum prolatumque est. Et mala arbor malos fructus edat necesse est. Caro igitur Christi de caelestibus structa de peccati constat elementis, peccatrix de peccatorio censu, et pars iam erit eius substantiae, id est nostrae, quam ut peccatricem Christo dedignantur inducere. Ita si nihil de ignominia interest, aut aliquam purioris notae materiam excogitent Christo
quibus displicet nostra, aut eandem agnoscant qua etiam caelestis melior esse non potuit. Legimus plane, Primus homo de terrae limo, secundus homo de caelo. Non tamen ad materiae differentiam spectat, sed tantum terrenae retro substantiae carnis primi hominis, id est Adae, caelestem de spiritu substantiam opponit secundi hominis, id est Christi. Et adeo ad spiritum, non ad carnem caelestem hominem refert, ut quos ei comparat constet in hac carne terrena caelestes fieri, spiritu scilicet. Quodsi secundum carnem quoque caelestis Christus, non compararentur illi non secundum carnem caelestes. Si ergo qui fiunt caelestes, qualis et Christus, terrenam carnis substantiam gestant, hinc quoque confirmatur ipsum etiam Christum in carne terrena fuisse caelestem, sicut ii sunt qui ei adaequantur.Praetendimus adhuc nihil quod ex alio acceptum sit, ut aliud sit quam id de quo sit acceptum, ita aliud esse ut non suggerat unde sit acceptum. Omnis materia sine testimonib originis suae non est, etsi demutetur in novam proprietatem. Ipsum certe corpus nostrum hoc, quod de limo figulatum etiam ad fabulas nationum veritas transmisit, utriusque originem elementi confitetur, carne terram, sanguine aquam. Nam licet alia sit species qualitatis, hoc est quod ex alio aliud fit, ceterum quid est sanguis quam rubens humor? quid caro quam terra in figura sua? Considera singulas qualitates, musculos ut glebas, ossa ut saxa, etiam circum papillas calculos quosdam. Aspice nervorum tenaces
conexus ut traduces radicum, et venarum ramosos discursus ut ambages rivorum, et lanugines ut muscos, et comam ut cespitem, et ipsos medullarum in abdito thesauros ut metalla carnis. Haec omnia terrenae originis signa et in Christo fuerunt et sunt quae illum dei filium celaverunt, non alias tantummodo hominem existimatum quam extantem humana substantia corporis. Aut edite aliquid in illo caeleste de Septentrionibus et Virgiliis et Suculis emendicatum. Nam quae enumeravimus, adeo terrenae testimonia carnis sunt ut et nostrae. Sed nihil novum, nihilque peregrinum deprehendo. Denique verbis et factis tantum, doctrina et virtute sola, Christum hominem obstupescebant. Notaretur autem etiam carnis in illo novitas miraculo habita. Sed carnis terrenae non mira condicio ipsa erat quae cetera eius miranda faciebat, cum dicerent, Unde huic doctrina et signa ista? Etiam despicientium formam eius haec erat vox. Adeo nec humanae honestatis corpus fuit, nedum caelestis claritatis. Tacentibus apud nos quoque prophetis de ignobili aspectu eius, ipsae passiones ipsaeque contumeliae loquuntur. Passiones quidem humanam carnem, contumeliae vero inhonestam probavere. An ausus esset aliqui ungue summo perstringere corpus novum, sputaminibus contaminare faciem, nisi merentem? Quid dicis caelestem carnem quam unde caelestem intellegas non habes? Quid terrenam negas quam unde terrenam agnoscas habes? Esuriit sub diabolo, sitiit sub Samaritide, lacrimatue est super Lazarum, trepidat ad mortem (Caro enim, inquit, infirma), sanguinem fundit postremo. Haec sunt, opinor, signa caelestia. Sed quomodo, inquam, contemni et pati posset, sicut et dixi, si quid in illa carne de caelesti generositate radiasset? Ex hoc ergo convincimus nihil in illa de caelis fuisse, propterea ut contemni et pati posset.Convertor ad alios aeque sibi prudentes, qui carnem Christi animalem affirmant, quod anima caro sit facta, ergo et caro anima, et sicut caro animalis, ita et anima carnalis. Et hic itaque causas requiro. Si, ut animam salvam faceret, in semetipso suscepit animam Christus, quia salva non esset nisi per ipsum, dum in ipso, non video cur eam carnem fecerit animalem induendo carnem, quasi aliter animam salvam facere non posset, nisi carnem factam. Cum enim nostras animas non tantum non carneas, sed etiam a carne disiunctas salvas praestet, quanto magis illum, quam ipse suscepit, etiam non carneam redigere potuit in salutem? Item cum praesumant non carnis, sed animae nostrae solius liberandae causa processisse Christum, primo quam absurdum est ut animam solam liberaturus id genus corporis eam fecerit quod non erat liberaturus? Deinde si animas nostras per illam, quam gestavit, liberare susceperat, illam quoque, quam gestavit, nostram gestasse debuerat, id est nostrae formae, cuiuscunque formae est in occulto anima nostra, non tamen carneae. Ceterum non nostram animam liberavit, si carneam habuit; nostra enim carnea non est. Porro si
non nostram liberavit, quia carneam liberavit, nihil ad nos, quia non nostram liberavit. Sed nec liberanda erat, quae non erat nostra, ut scilicet carnea. Non enim periclitabatur, si non erat nostra, id est non carnea, Sed liberatam constat illam. Ergo non fuit carnea, et fuit nostra, si ea fuit quae liberaretur, quoniam periclitabatur. Iam ergo si anima non fuit carnalis in Christo, nec caro potest animalis fuisse.