De Carne Christi

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sed aliam argumentationem, eorum convenimus, exigentes cur animalem carnem subeundo Christus animam carnalem videatur habuisse. Deus enim, inquiunt, gestivit animam visibilem hominibus exhibere, faciendo eam corpus, quae retro invisibilis extiterit, natura nihil, nec semetipsam, videns prae impedimento carnis huius, ut etiam disceptaretur nata anima an non. Itaque animam corpus effectam in Christo, ut eam et nascentem et morientem, et quod sit amplius, resurgentem videremus. Et hoc autem quale erat ut per carnem demonstraretur anima sibi aut nobis, quae per carnem non poterat agnosci, ut sic ostenderetur, dum id fit cui latebat, id est caro? Tenebras videlicet accepit ut lucere posset. Denique ad hoc prius retractemus an isto modo ostendenda fuerit anima, dehinc an in totum invisibilem eam retro allegent, utrum quasi incorporalem, an etiam habentem aliquod genus corporis proprii. Et tamen cum invisibilem dicant, corporalem eam constituunt, habentem quod invisibile sit. Nihil enim habens invisibile quomodo potest invisibilis dici? Sed ne esse quidem potest nisi habens per quod sit. Cum autem sit, habeat necesse est aliquid per quod est. Si habet aliquid per quod est, hoc erit corpus eius. Omne quod est, corpus est sui generis. Nihil est incorporale nisi quod non est. Habente igitur anima invisibile corpus, qui visibilem eam facere susceperat utique dignius id eius visibile fecisset quod invisibile

habebatur, quia nec hic mendacium aut infirmitas deo competit; mendacium, si aliud animam quam quod erat demonstravit, infirmitas, si id quod erat demonstrare non valuit. Nemo ostendere volens hominem cassidem aut personam ei inducit. Hoc autem factum est animae, si in carne conversa alienam induit superficiem. Sed et si incorporalis anima deputetur, ut aliqua vi rationis occulta sit quidem anima, corpus tamen non sit, quicquid est anima, proinde impossibile deo non erat, et proposito eius congruentius competebat, nova aliqua corporis specie eam demonstrare quam ista communi omnium, alterius iam notitiae, ne sine causa visibilem ex invisibili facere gestisset animam, istis scilicet quaestionibus opportunam, per carnis in illam humanae defensionem. Sed non poterat Christus inter homines nisi homo videri. Redde igitur Christo fidem suam, ut qui homo voluerit incedere, animam quoque humanae condicionis ostenderit, non faciens eam carneam, sed induens eam carne.

Ostensa sit nunc anima per carnem, si constiterit illam ostendendam quoquo modo fuisse, id est incognitam sibi et nobis. Quamquam in hoc vana distinctio est, quasi nos seorsum ab anima simus, cum totum quod sumus anima sit. Denique sine anima nihil sumus, ne hominis quidem, sed cadaveris nomen. Si ergo ignoramus animam, ipsa se ignorat. Ita superest hoc solummodo inspicere, an se anima hic ignorarit, ut nota quoquo modo fieret. Opinor, sensualis est animae natura. Adeo nihil animale sine sensu, nihil sensuale sine anima. Et ut impressius dixerim, animae anima sensus est. Igitur cum omnibus anima sentire praestet, et ipsa sentiat omnium etiam sensus, nedum qualitates, cui verisimile est ut ipsa sensum sui ab initio sortita non sit? Unde illi scire quod interdum sibi sit necessarium, ex naturalium necessitate, si non scit suam qualitatem, cui quid necessarium est? Hoc quidem in omni anima recognoscere est, notitiam sui dico, sine qua notitia sui nulla anima se ministrare potuisset.

Puto sutem magis hominem, animal solum rationale, competere et animam esse sortitum quae illum faciat animal rationale, ipsa in primis rationalis. Porro quomodo rationulis quae efficit hominem rationale animal, si ipsa rationem suam nescit, ignorans semetipsam? Sed adeo non ignorat, ut auctorem et arbitrum et statum suum norit. Nihil adhuc de deo disocus deum nominst. Nihil adhuc de iudicio eius admittens deo comacendare ae dicit. Nihil magis audiens quam spem nullam esse post mortem et bens et male defuncto cuique imprecatur. Plenius haec prosequitur libellus quem scripsimus DE TESTIMONIO ANIMAE, Aliequin si anima semetipsam ignorans erat ab initio, nihil a Christo cognovisse debuerat nisi qualis esset. Nunc autem non effigiem suam didicit a Christo, sed salutem. Propterea filius dei descendit et animam subiit, non ut ipsa se anima cognosceret in Christo, sed ut Christum in semetipsa. Non enim se ignorando de salute periclitatur, sed dei verbum. Vita, inquit, manifestata est, non anima. Et veni, inquit, animam salvam facere, non dixit ostendere. Ignorabamus nimirum animam, licet invisibilem, nasci et mori, nisi corporaliter exhiberetur. Ignoravimus plane resurrecturam cum carne. Hoc erit quod Christus manifestavit. Sed et hoc non aliter in se quam in Lazaro aliquo, cuius caro non erat animalis, ita nec anima carnalis. Quid ergo amplius innotuit nobis de animae ignoratae retro dispositione? Quid invisibile eius fuit quod visibilitatem per carnem desideraret?

Caro facta est anima ut anima ostenderetur. Numquid ergo et caro anima facta est, ut caro manifestaretur? Si caro anima est, iam non anima est, sed caro. Si anima caro est, iam non caro est, sed anima. Ubi ergo caro, et ubi anima est, alterutrum facta est. Immo si neutrum sunt, dum alterutrum alterum flunt, certo perversissimum ut carnem nominantes animam intellegamus, et

animam significantes carnem interpretemur. Omnia periclitabuntur aliter accipi quam sunt, et amittere quod sunt, dum aliter accipiuntur, si aliter quam sunt cognominantur. Fides nominum salus est proprietatum. Etiam cum demutantur qualitates, accipiunt vocabulorum possessiones. Verbi gratia argilla excocta testae vocabulum suscipit. Nec communicat cum vocabulo pristini generis, quia nec cum ipso genere. Proinde et anima Christi caro facta non potest non id esse quod facta est, et id non esse quod fuerit, aliud scilicet facta. Et quoniam proximum adhibuimus exemplum, plenius eo utemur. Certe enim testa ex argilla unum est corpus unumque vocabulum unius scilicet corporis. Nec potest testa dici et argilla; quia quod fuit, non est, quod autem non est, et non adhaeret. Et anima non adhaeret. Ergo et anima caro facta uniformis soliditas et singularitas tota est et indiscreta substantia. In Christo vero invenimus animam et carnem simplicibus et nudis vocabulis editas, id est animam animam et carnem carnem, nusquam animam carnem aut carnem animam, quando ita nominari debuissent, si ita fuissent, sed etiam sibi quamque substantiam divise pronuntiatas ab ipso, utique pro duarum qualitatum distinctione, seorsum animam et seorsum carnem. Quid anxia est, inquit, anima mea usque ad mortem? et, Panis, quem ego dedero pro salute mundi, caro mea est. Porro si anima caro fuisset, unum esset in Christo carnea anima aut caro animalis. At cum dividit species, carnem et animam, duo ostendit. Si duo, iam non unum; si non unum, iam nec anima carnalis nec caro animalis. Unum enim est anima caro, aut caro anima. Nisi et seorsum aliam gestabat animam praeter eam quae caro erat, et aliam circumferebat carnem praeter illam quae anima erat. Quodsi una caro et una anima, illa tristis usque ad mortem et illa panis pro mundi salute, salvus est numerus duarum substantiarum in suo genere distantium, excludens carneae animae unicam speciem.

Sed angelum, aiunt, gestavit Christus. Qua ratione? Qua et hominem. Eadem ergo est et causa ut hominem gestaret Christus. Salus hominis fuit causa, scilicet ad restituendum quod perierat. Homo perierat, hominem restitui oportuerat. Ut angelum gestaret Christus, nihil tale de causa est. Nam et si angelis perditio reputatur in ignem praeparatum diabolo et angelis eius, nunquam tamen illis restitutio repromissa est. Nullum mandatum de salute angelorum suscepit Christus a patre. Quod pater neque repromisit neque mandavit, Christus administrare non potuit. Cui igitur rei angelum quoque gestavit, nisi ut satellitem fortem, cum quo salutem hominis operaretur? Idoneus enim non erat dei filius qui solus hominem liberaret, a solo et singulari serpente deiectum. Ergo iam non unus deus, nec unus salutificator, si duo salutis artifices, et utique alter altero indigens. An vero ut per angelum liberaret hominem? Cur ergo descendit ad id quod per angelum erat expediturus? Si per angelum, quid et ipse? si per se, quid et angelus? Dictus est quidem magni consilii angelus, id est numtius, officii, non naturae vocabulo. Magnum enim cogitatum patris, super hominis scilicet restitutione, adnuntiaturus saeculo erat. Non ideo tamen sic angelus intellegendus ut aliqui Gabriel aut Michaël. Nam et filius domino vineae mittitur ad cultores, sicut et famuli, de fructibus petitum. Sed non propterea unus ex famulis deputabitur filius quia famulorum successit officio. Facilius ergo dicam, si forte, ipsum filium angelum, id est nuntium patris, quam angelum in filio. Sed cum de filio ipso sit pronuntiatum: Minuisti eum modicum quid citra angelos, quomodo videbitur angelum induisse, sic infra angelos deminutus, dum homo fit, qua caro et anima et filius hominis? qua autem spiritus dei et virtus altissimi, num potest infra angelos haberi, deus scilicet et dei filius? Quanto ergo, dum hominem gestat, minor angelis factus est, tanto non, dum angelum gestat. Poterit haec opinio Hebioni convenire, qui nudum hominem et tantum ex semine David, id est non et dei filium, constituit Iesum; plane prophetis aliquo gloriosiorem,

ut ita in illo angelum fuisse edicat quemadmodum in Zacharia. Nisi quod a Christo nunquam est dictum: Et ait mihi angelus, qui in me loquebatur. Sed nec quotidianum illud omnium prophetarum: Haec dicit dominus. Ipse enim erat dominus coram ex sua auctoritate pronuntians: Ego autem dico vobis. Quid ultra ad haec? Esaiam exclamantem audi: Non angelus neque legatus, sed ipse dominus salvos eos fecit.

Licuit et Valentino ex privilegio haeretico carnem Christi spiritalem comminisci. Quidvis eam fingere potuit quisquis humanam credere noluit, quando, quod ad omnes dictum est, si humana non fuit nec ex homine, non video ex qua substantia ipse se Christus hominem et filium hominis pronuntiarit: Nunc autem vultis occidere hominem, veritatem ad vos locutum, et: Dominus est sabbati filius hominis. De ipso enim Essias: Homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem. Et Hieremias: Et homo est, et quis cognovit illum? Et Daniel: Et super nubes tanquam filius hominis. Etiam Paulus apostolus: Mediator dei et hominum homo Christus Iesus. Item Petrus in Actis Apostolorum: Iesum Nazarenum virum vobis a deo destinatum, utique hominem. Haec sola sufficere vice praescriptionis debuerunt ad testimonium carnis humanae et ex homine sumptae et non spiritalis, sicut nec animalis nec sidereae nec imaginariae, si sine studio et artifieio contentionis haereses esse potuissent. Nam ut penes quendam ex Valentini factiuncula legi, primo non putant terrenam et humanam Christo substantiam informatam, ne deterior angelis dominus deprehendatur, qui non terrenae carnis extiterunt, dehinc quod oporteret similem nostri carnem similiter nasci, non de spiritu, nec de deo, sed ex viri voluntate. Et cur non de corruptela, sed de incorruptela? Et quare non, sicut et illa resurrexit et in caelo resumpta est, ita et nostra par eius statim adsumitur? Aut cur illa par nostrae non aeque in terram dissoluta est? Talia et ethnici

volutabant. Ergo dei filius in tantum humilitatis exhaustus? et, Si resurrexit in exemplum spei nostrae, cur nihil tale de nobis probatum est? Merito ethnici talia; sed merito et haeretici. Numquid enim inter illos distat, nisi quod ethnici non credendo credunt, at haeretici credendo non credunt? Legunt denique: Minorasti eum modico citra angelos, et negant inferiorem substantiam Christi, nec hominem se, sed vermem pronuntiantis, qui nec formam habuit nec speciem; sed forma eius ignobilis, despecta citra omnes homines, homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem. Agnoscunt hominem deo mixtum, et negant hominem. Mortuum credunt, et quod est mortuum ex incorruptela natum esse contendunt, quasi corruptela aliud sit a morte. Sed et nostra caro statim resurgere debebat. Exspecta. Nondum inimicos suos Christus oppressit, ut eum amicis de inimicis triumphet.