De Carne Christi

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Qui fidem resurrectionis ante istos Sadducaeorum propinquos sine controversia moratam ita student inquietare, ut eam spem negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem quaestionibus distrahunt, tamquam aut nullam omnino aut quoquo modo aliam praeter humanam, ne, si humanam constiterit fuisse, praeiudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in Christo resurrexerit. Igitur unde illi destruunt carnis vota, inde nobis erunt praestruenda. Examinemus corporalem substantiam domini; de spiritali enim certum est. Caro quaeritur. Veritas et qualitas eius retractatur: an fuerit, et unde, et cuiusmodi fuerit. Renuntiatio eius dabit legem nostrae resurrectioni. Marcion, ut carnem Christi negaret, negavit etiam nativitatem, aut ut nativitatem negaret, negavit et carnem, scilicet ne invicem sibi testimonium

responderent nativitas et caro, quia nec nativitas sine carne nec caro sine nativitate; quasi non eadem licentia haeretica et ipse potuisset aut admissa carne nativitatem negare, ut Apelles discipulus et postea desertor ipsius, aut et carnem et nativitatem confessus aliter illas interpretari, ut condiscipulus et condesertor eius Valentinus. Sed et qui carnem Christi putativam introduxit, aeque potuit nativitatem quoque phantasma confingere, ut et conceptus et praegnatus et partus virginis et ipsius exinde infantis ordo τῷ δοκεῖν haberentur. Eosdem oculos eosdemque sensus fefellissent quos carnis opinio elusit.

Plane nativitas a Gabriele adnuntiatur. Quid illi cum angelo creatoris? Et in virginis uterum conceptus inducitur. Quid illi cum Esaia propheta creatoris? Odit moras, qui subito Christum de caelo deferebat. Aufer hinc, inquit, molestos semper Caesaris census et diversoria angusta. et sordidos pannos et dura

praesepia. Viderit angelica multitudo dominum suum noctibus honorans. Servent potius pecora pastores; et magi ne fatigentur de loginquo; dono illis aurum suum. Melior sit et Herodes, ne Hieremias glorietur. Sed nec circumcidatur infans, ne doleat, nec ad templum deferatur, ne parentes suos oneret sumptu oblationis, nec in manus tradatur Simeoni, ne senex moriturus exinde contristetur. Taceat et anus illa, ne fascinet puerum. His, opinor, consiliis tot originalia instrumenta Christi delere, Marcion, ausus es, ne caro eius probaretur. Ex quo, oro te? Exhibe auctoritatem. Si propheta es, praenuntia aliquid: si apostolus, praedica publice: si spostolicus, cum apostolis senti: si tantum Christianus es, crede quod traditum est: si nihil istorum es, merito dixerim, morere. Nam et mortuus es, qui non es Christianus, non credendo quod creditum Christianos facit, et eo magis mortuus es quo magis non es Christianus, qui cum fuisses, excidisti, rescindendo quod retro credidisti, sicut et ipse confiteris in quadam epistula et tui non negant et nostri probant. Igitur rescindens quod credidisti iam non credens rescidisti, non
tamen quia credere desisti, recto rescidisti, atquin rescindendo quod credidisti probas ante quam rescinderes aliter fuisse. Quod credidisti aliter, illud ita erat traditum. Porro quod traditum erat, id erat veru, ut ab eis traditum quorum fuit tradere. Ergo quod erat traditum resciodens quod erat verum rescidisti. Nullo iure fecisti. Sed plenius eiusmodi praescriptionibus adversus omnes haereses alibi iam usi sumus. Post quas nunc ex abundanti retractamus, desiderantes rationem qua non putaveris natum esse Christum.

Necesse est, quatenus hoc putas arbitrio tuo licuisse, ut aut impossibilem aut inconvenientem deo existimaveris nativitatem. Sed deo nihil impossibile nisi quod non vult. An ergo voluerit nasci (quia si voluit, et potuit et natus est) consideremus. Ad compendium decurro. Si enim nasci se deus noluisset, quacunque de causa. nec hominem se videri praestitisset. Nam quis hominem videns eum negaret natum? Ita quod noluisset esse, nec videri omnino voluisset. Omnis rei displicentis etiam opinio reprobatur, quia nihil interest utrum sit quid an non sit, si cum non sit esse praesumitur. Plane interest ut falsum non patiatur quod vere non est. Sed satis erat illi, inquis, conscientia sua. Viderint homines si natum putabant, quia hominem videbant. Quanto ergo dignius quantoque constantius humanam sustinuisset existimationem vere natus, eandem existimationem etiam non natus subiturus cum iniuria conscientiae suae quam tu ad fiduciam reputas, ut non natus adversus conscientiam suam natum se

existimari sustineret? Quid tanti fuit edoce, quod sciens Christus quid esset id se quod non erat exhiberet? Non potes dicere, Ne si natus fuisset et hominem induisset, deus esse desisset, amittens quod erat, dum fit quod non erat. Periculum enim status sui deo nullum est. Sed ideo, inquis, nego deum in hominem vere conversum, ita ut et nasceretur et carne corporaretur, quia qui sine fine est etiam inconvertibilis sit necesse est. Converti enim in aliud finis est pristini. Non competit ergo conversio cui non competit finis. Plane natura convertibilium ea lege est, ne permaneant in eo quod convertitur in eis, et ita non permanendo pereant, dum perdunt convertendo quod fuerunt. Sed nihil deo par est; natura eius ab omnium rerum condicione distat Si ergo quae a deo distant, a quibus deus distat, cum convertuntur amittunt quod fuerunt, ubi erit diversitas divinitatis a ceteris rebus, nisi ut contrarium obtineat, id est ut deus et in omnia converti possit et qualis est perseverare? Aliequin par erit eorum quae conversa amittunt quod fuerunt, quorum utique in omnibus par non est, sic nec in exitu conversionis. Angelos creatoris conversos in effigiem humanam aliquando legisti, et credidisti, et tantam corporis gestasse veritatem, ut et pedes eis laverit Abraham, et manibus ipsorum ereptus sit Sodomitis Loth, conluctatus quoque homini angelus toto corporis pondere dimitti
desideraverit, adeo detinebatur. Quod enim angelis inferioribus dei licuit conversis in corpulentiam humanam, ut angeli nihilominus permanerent, hoc tu potentiori deo auferes, qussi non valuerit Christus vere hominem indutus deus perseverare? Aut numquid et angeli illi phantasmata carnis apparuerunt? Sed non audebis hoc dicere. Nam si sic apud te angeli creatoris sicut et Christus, eius dei erit Christus cuius angeli tales qualis et Christus. Si scripturas opinioni tuae resistentes non de industria alias reiecisses, alias corrupisses, confudisset te in hac specie evangelium Ioannis, praedicans spiritum columbae corpore lapsum desedisse super dominum. Qui spiritus cum hoc esset, tam vere erat et columba quam et spiritus, nec interfecerat substantiam propriam assumpta substantia extranea. Sed quaeris corpus columbae ubi sit resumpto spiritu in caelum, aeque et angelorum. Eadem ratione interceptum est qua et editum fuerat. Si vidisses cum de nihilo proferebatur, scisses et cum in nihilum subducebatur. Si non fuit initium visihile, nec finis. Tamen corporis soliditas erat, quoquo momento corpus videbatur. Non potest non fuisse quod scriptum est.

Igitur si neque ut impossibilem neque ut periculosam deo repudias corporationem, superest ut quasi indignam reicias et accuses. Ab ipsa quidem exorsus nativitate, perora, age, iam spurcitias genitalium in utero elementorum, humoris et sanguinis foeda

coagula, carnis ex eodem coeno alendae per novem menses. Describe uterum de die insolescentem, gravem, anxium, nec somno tutum, incertum lihidinibus fastidii et gulae. Invehere iam et in ipsum mulieris enitentis pudorem, vel pro periculo honorandum, vel pro natura religiosum. Horres utique et infantem cum suis impedimentis profusum, utique et ablutum dedignaris, quod pannis dirigitur, quod unctionibus formatur, quod blanditiis deridetur. Hanc venerationem naturae, Marcion, despuis, et quomodo natus es? odisti nascentem hominem, et quomodo diligis aliquem? Te quidem plane non amasti, cum ab ecclesia et fide Christi recessisti. Sed videris, si tibi displices, aut si aliter es natus. Certe Christus dilexit hominem illum in immunditiis in utero coagulatum, illum per pudenda prolatum, illum per ludibria nutritum. Propter eum descendit, propter eum praedicavit, propter eum omni se humilitate deiecit usque ad mortem, et mortem crucis; amavit utique quem magno redemit. Si Christus crea-
toris est, suum merito amavit; ai ab alio deo est, magis adamavit, quando alienum redemit. Amavit ergo cum homine etiam nativitatem, etiam carnem eius. Nihil amari potest sine eo per quod est id quod est. Aut aufer nativitatem, et exhibe hominem, aut adime carnem, et praesta quem deus redemit, si haec sunt homo, quem deus redemit. Tu haec erubescenda illi facis, quem redemit, et indigna, quae nisi dilexisset non redemisset? Nativitatem reformat a morte regeneratione caelesti, carnem ab omni vexatione restituit, leprosam emaculat, caecam reluminat, paralyticam redintegrat, daemoniacam expiat, mortuam resuscitat, et nos illam erubescemus? Si revera de lupa aut sue aut vacca prodire voluisset et ferae aut pecoris corpore indutus regnum caelorum praedicaret, tua, opinor, illi censura praescriberet, Turpe hoc deo, et indignum hoc dei filio, et stultum. Propterea quia ita credat; si plane stultum si de nostro sensu iudicemus deum. Sed circumspice, Marcion, si tamen non delesti: Stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientia. Quaenam haec stulta sunt? Conversio hominum ad culturam veri dei, reiectio erroris, disciplina iustitiae, pudicitiae, misericordiae, patientiae, innocentiae omnis? Haec quidem stulta non sunt. Quaere ergo de quibus dixerit; et si praesumpseris invenisse, num erit tam stultum quam credere in deum natum, et quidem ex virgine, et quidem carneum, qui per illas naturae contumelias volutatus sit? Dicat haec aliquis
stulta non esse, et alia sint quae deus in aemulationem elegerit sapientiae saecularis. Et tamen apud illam facilius creditur Iuppiter taurus factus aut cygnus quam vere homo Christus penes Marcionem.

Sunt plane et alia tam stulta, quae pertinent ad contumelias et passiones dei. Aut prudentiam dicant deum crucifixum. Aufer hoc quoque, Mercion, immo hoc potius. Quid enim indignius deo, quid magis erubescendum, nasci an mori? carnem gestare an crucem? eircumcidi an suffigi? educari an sepeliri? in praesepe deponi an in menimento recondi? Sapientior eris si nec ista credideris. Sed non eris sapiens, nisi stultus in saeculo fueris, dei stulta credendo. An ideo passiones a Christo non recidisti, quia ut phantasma vacabat a sensu carum? Diximus retro aeque illum et nativitatis et infantiae imaginariae vacua ludibria subire potuisse. Sed iam hic responde, interfector veritatis, noune vere crucifixus est deus? nonae vere mortuus est, ut vere crucifixus? nonne vere resuscitatus, ut vere scilicet mortuus? Falso se statuit inter nos scire Paulus tantum Iesum crucifixum, falso sepultum ingessit, falso resuscitatum inculcavit. Falsa est igitur et fides nostra, et phantasma erit totum quod speramus a Christo. Scelestissime hominum, qui interemptores excusas dei. Nihil enim ab eis passus est Christus, si nihil vere est passus. Parce unicae spei totius orbis, qui destruis necessarium dedecus fidei. Quodcunque deo indignum est, mihi expedit. Salvus

sum si non confundar de domino meo. Qui mei, inquit, confusus fuerit, confundar et ego eius. Alias non invenio materias confusionis quae me per contemptum ruboris probent bene impudentem et feliciter stultum. Crucifixus est dei filius; non pudet, quia pudendum est. Et mortuus est dei filius; prorsus credibile est, quia ineptum est. Et sepultus resurresit; certum est, quia impossibile est. Nam quomodo vera in illo erunt, si ipse non fuit verus, si non vere habuit in se quod figeretur, quod moreretur, quod sepeliretur et resuscitaretur? carnem scilicet hanc sanguine suffusam, ossibus structam, nervis intextam, venia implexam, quae nasci et mori novit, humanam sine dubio, ut natam de homine. Ideoque mortalis haec erit in Christo, quia Christus homo et filius hominis. Aut cur homo Christus et hominis filius, si nihil hominis et nihil ex homine? nisi si aut aliud est homo quam caro, aut aliunde caro hominis quam ex homine, aut aliud est Maria quam homo, aut homo deus Marcionis. Aliter non diceretur homo Christus sine carne, nec hominis filius sine aliquo parente homine, sicut nec deus sine spiritu dei, nec dei filius sine deo patre. Ita utriusque substantiae census hominem et deum exhibuit, hine natum, inde non natum,hinc carneum, inde spiritalem, hine infirmum, inde praefortem, hinc morientem, inde viventem. Quae proprietas conditionum, divinae
et humanae, aequa utique naturae cuiusque veritate dispuncta est, eadem fide et spiritus et carnis. Virtutes spiritus dei deum, passiones carnem hominis probaverunt. Si virtutes non sine spiritu, perinde et passiones non sine carne. Si caro cum passionibus ficta, et spiritus ergo cum virtutibus falsus. Quid dimidias mendacio Christum? Totus veritas fuit. Maluit, crede, nasci quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum, ut carnem gestaret sine ossibus duram, sine musculis solidam, sine sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame esurientem, sine dentibus edentem, sine lingua loquentem, ut phantasma auribus fuerit sermo eius per imaginem vocis. Fuit itaque phantasma etiam post resurrectionem, cum manus et pedes suos discipulis inspiciendos offert, Aspicite, dicens quod ego sum quia spiritus ossa non habet, sicut me habentem videtis; sine dubio manus et pedes et ossa, quae spiritus non habet, sed caro. Quomodo hanc vocem interpretaris, Marcion, qui a deo optimo et simplici et bono tantum infers Iesum? Ecce fallit et decipit et circumvenit omnium oculos, omnium sensus, omnium accessus et contactus. Ergo iam Christum non de caelo deferre debueras, sed de aliquo circulatorio coetu, nec deum praeter hominem, sed magum hominem, nec salutis pontificem, sed spectaculi artiflcem, nec mortuorum resuscitatorem, sed vivorum avocatorom Nisi quod et si magus fuit natus est.