De Carne Christi
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Insuper argumentandi libidine ex forma ingenii haeretici locum sibi fecit Alexander ille, quasi nos affirmemus idcirco Christum terreni census induisse carnem, ut evacuaret in semetipso carnem peccati. Quod etsi diceremus, quacunque ratione muniremus sententiam nostram, dum ne tanta amentia, qua putavit tanquam ipsam carnem Christi opinemur ut peccatricem evacuatam in ipso, cum illam et ad dexteram patris in caelis praesidere meminerimus, et venturam inde suggestu paternae claritatis praedicemus, adeo ut evacuatam non possumus dicere, ita nec peccatricem nec evacuatam in qua dolus non fuit. Defendimus autem non carnem peccati evacuatam esse in Christo, sed peccatum carnis, non materiam, sed naturam, nec substantiam, sed culpam, secundum apostoli auctoritatem, dicentis, Evacuavit peccatum in carne. Nam et alibi, In similitudine, inquit, carnis peccati fuisse Christum, non quod similitudinem carnis acceperit, quasi imaginem corporis et non veritatem, sed similitudinem peccatricis carnis vult intellegi; quod ipsa non peccatrix caro Christi eius fuit par cuius erat peccatum, genere, non vitio Adae: quando hinc etiam confirmamus eam fuisse carnem in Christo cuius natura est in homine peccatrix, et sic in
illa peccatum evacuatum, quod in Christo sine peccate habeatur quae in homine sine peccato non habebatur. Nam neque ad propositum Christi faceret, evacuantis peccatum carnis, non in ea carne evacuare illud in qua erat natura peccati, neque ad gloriam. Quid enim magnum, si in carne meliore et alterius, id est non peccatricis naturae, naevum peccati redemit? Ergo, inquis, si nostram induit, peccatrix fuit caro Christi. Noli constringere explicabilem sensum. Nostram enim induens suam fecit; suam faciens non peccatricem eam fecit. Ceterum quod ad omnes dictum sit qui ideo non putant carnem nostram in Christo fuisse quia non fuit ex viri semine, recordentur Adam ipsum in hanc carnem non ex semine viri factum. Sicut terra conversa est in hanc carnem sine viri semine, ita et dei verbum potuit sine coagulo in eiusdem carnis transire materiam.Sed remisso Alexandro cum suis syllogismis, quos in argumentationibus torquet, etiam cum psalmis Valentini, quos magna impudentia quasi idonei alicuius auctoris interserit, ad unam iam lineam congressionem dirigamus, an carnem Christus ex virgine acceperit, ut hoc praecipue modo humanam eam constet, si ex humana matrice substantiam traxit. Quamquam liquuit iam et de nomine hominis et de statu qualitatis et de sensu tractationis et de exitu passionis humanam constitisse. Ante omnia autem commendanda erit ratio quae praefuit ut dei filius de virgine nasceretur. Nove nasci debebat novae nativitatis dedicator, de qua signum daturus dominus ab Esaia praedicabatur. Quod est istud signum? Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium. Concepit igitur virgo et peperit Emmanuelem, nobiscum deum. Haec est nativitas nova, dum homo nascitur in deo. In quo homine deus natus est carne antiqui seminis suscepta sine semine antiquo, ut illam novo semine, id est spiritaliter, reformaret exclusis antiquitatis sordibus expiatam. Sed tota novitas ista, sicut et iu omnibus, de veteri figurata est, rationali per virginem dispositione homine
domino nascente. Virgo erat "adhuc terra nondum opere compressa, nondum sementi subacta; ex ea hominem factum accipimus a deo in an imam vivam. Igitur si primus Adam ita traditur, merito sequens, vel novissimus Adam, ut apostolus dixit, proinde de terra, id est carne nondum generationi resignata, in spiritum vivificantem a deo est prolatus. Et tamen пе mihi vacet incursus nominis Adae, unde Christus Adam ab apostolo dictus est, si terreni non fuit census homo eius? Sed et hic ratio defendit. quod deus imaginem et similitudinem suam a diabolo captam aemula operatione recuperavit. In virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum aedificatorium mortis. In virginem aeque introducendum erat dei verbum exstructorium vitae, ut quod per eiusmodi sexum abierat in perditionem per eundem sexum redigeretur in salutem. Credideral Eva serpenti: credidit Maria Gahrieli. Quod illa credendo deliquit, hace credendo delevit. Sed Eva nihil tunc concepit in utero ex diaboli verbo. Immo concepit. Nam exinde ut abiecta pareret et in doloribus pareret verbum diaboli semen illi fuit. Enixa est denique diabolum fratricidam. Contra Maria eum edidit qui carnalem fratrem Israel interemptorem suum salvum quandoque praestaret. In vulvam ergo deus verbum suum detulit, bonum fratrem, ut memoriam mali fratris eraderet. Inde prodeundum fuit Christo ad salutem hominis quo homo iam damnatus intraverat.Nunc ut simplicius respondeamus, non competebat ex semine humano dei filium nasci, 'ne, si totus esset filius hominis, non esset et dei filius, nihilque haberet amplios Salomone, et amplius Iona; aut de Hebionis opinione credendus erat. Ergo iam dei
Ãllius ex patris dei semine, id est spiritu, ut esset et hominis illius, caro ei sola competebat ex hominis carne sumenda sine viri semine. Vacabat enim semen viri apud habentem dei semen. Itaque sicut nondum natus ex virgine patrem deum habere potuit sine homine matre, aeque cum de virgime nasceretur, potuit matrem habere hominem sine homine patre. Sic denique homo cum deo, dum caro hominis cum spiritu dei; caro sine semine ex homine, spiritus cum semine ex deo. Igitur si fuit dispositio rationis super filium dei ex virgine proferendum, cur non ex virgine acceperit corpus, quod de virgine protulit? Quia aliud est quod a deo sumpsit, quoniam, inquiunt, verbum caro factum est. Vox ista quid caro factum sit coutestatur, nec tamen periclitatur quasi statim aliud sit factum caro, et non verbum. Si ex carne factum est verbum caro, aut si ex "semine ipso factum est, "scriptura dicat. Cum scriptura non "dicat nisi quod sit factum, non et unde sit factum, ergo ex alio, non ex semetipso suggerit factum. Si non ex semetipso, sed ex alio, iam hinc tracta ex quo magis credere congruat carnem factum verbum, nisi ex carne, in qua et factum est, vel quia ipse dominus sententialiter et definitive pronuntiavit, Quod in carne natum est, caro est, quia ex carne natum est. Sed si de homine tantummodo dixit, non et de semetipso, plane nega hominem Christum, et ila defende non et in ipsum competisse. Atquin subicit: Et quod de spiritu natum est, spiritus est, quia deus spiritus est, et de deo natus est. Hoc utique vel eo magis in ipsum tendit, si et in credentes eius. Si ergo et hoc ad ipsum, cur non et illud supra? Neque enim dividere potes hoc ad ipsum, illud supra ad ceteros homines, qui utramque substantiam Christi et carnis et spiritus non negas. Ceterum si tam carnem habuit quam spiritum, cum de duarum substantiarum conditione pronuntiat quas et ipse gestat, non potest videri de spiritu quidem suo, de carne vero non sua determinasse. Ita cum ipse sit de spiritu dei et spirtus deus est, ex deo natus ipse est et ex carne hominis, homo in carne generatus.Quid est ergo, Non ex sanguine nec ex voluntate carnis nec ex voluntate viri, sed ex deo natus est? Hoc quidem capitulo ego potius utar cum aduleratores eius obduxero. Sic enim scriptum esse contendunt: Nem ex sanguine nec ex carnis voluntate nec ex viri, sed ex deo nati sunt, quasi supra dictos credentes in nomine eius designet, ut ostendat esse semen illud arcanum electorum et spiritalium, quod sibi imbuunt. Quomodo autem ita erit, cum omnes, qui credunt in nomine domini, pro communi lege generis humani ex sanguine et ex carnis et ex viri voluntate nascantur, etiam Valentinus ipse? Adeo singulariter, ut de domino, scriptum est: Et ex deo natus est. Merito, quia verbum dei, et cum verbo dei spiritus, et in spiritu dei virtus, et quicquid dei est Christus. Qua caro autem, non ex sanguine nec ex carnis et viri voluntate, quia ex dei voluntate verbum caro factum est. Ad carnem enim, non ad verbum, pertinet negatio formalis nostrae nativitatis, quia caro sic habebat nasci, non verbum. Negans autem ex carnis quoque voluntate natum cur non negavit etiam ex substantia carnis? Neque enim quia ex sanguine negavit, substantiam carnis renuit, sed materiam seminis, quam constat sanguinis esse calorem, ut despumatione mutatum in coagulum sanguinis feminae. Nam ex coagulo in caseo vis est substantiae quam medicando constringit, id est lactis. Intellegimus ergo ex concubitu nativitatem domini negatam, quod sapit voluntas viri et carnis, non ex vulvae participatione. Et quid utique tam exaggeranter inculcavit non ex sanguine nec ex carnis voluntate aut viri natum nisi quia ea erat caro quam ex concubitu natam nemo dubitaret? Negans
porro ex concubitu non negavit ex carne, immo confirmavit ex carne, quia non proinde negavit ex carne sicut ex concubitu negavit. Oro vos, si dei spiritus non de vulva carnem participaturus descendit in vulvam, cur descendit in vulvam? Potuit enim extra eam fieri caro spiritalis; simplicius multo quam intra vulvam fieret extra vulvam. Sine causa ea se intulit unde nihil extulit. Sed non sine causa descendit in vulvam. Ergo ex illa accepit, quia si non ex illa accepit, sine causa in illam descendit, maxime eius qualitatis caro futurus quae non erat vulvae, id est spiritalis.Qualis est autem tortuositas vestra, ut ipsam EX syllabam praepositionis officio adscriptam auferre quaeratis, et alia magis uti, quae in hac specie non invenitur penes scripturas sanctas? Per virginem dicitis natum, non ex virgine, et in vulva, non ex vulva, quia et angelus in somnis ad Ioseph: Nam quod in ea natum est, inquit, de spiritu sancto est, non dixit ex ea. Nempe tamen, etsi ex ea dixisset, in ea dixerat; in ea enim erat quod ex ea erat. Tantundem ergo et cum dicit in ea et ex ea consonat, quia ex ea erat quod in ea erat. Sed bene quod idem dicit Matthaeus, originem domini decurrens ab Abraham usque ad Mariam, Iacob, inquit, generavit Ioseph, virum Mariae, ex qua nascitur Christus. Sed et Paulus grammaticis istis silentium imponit. Misit, inquit, deus filium suum factum ex muliere. Numquid per mulierem, aut in muliere? Hoc quidem impressius, quod factum potius dicit quam natum; simplicius enim enuntiasset natum. Factum autem dicendo et, Verbum caro factum est, consignavit, et carnis veritatem ex virgine factae adseveravit. Nobis quoque ad hanc speciem psalmi patrocinabuntur, non quidem apostatae et haeretici et Platonici Valentini, sed sanctissimi et receptissimi prophetae
David. Ille apud nos canit Christum, per quem se cecinit ipse Christus. Accipe Christum et audi dominum patri deo colloquentem: Quia tu es qui avulsisti me ex utero matris meae. Eece unum. Et spes mea ab uberibus matris meae, super te sum proiectus ex vulva. Ecce aliud. Et ab utero matris meae deus meus es tu. Ecce aliud. Nunc ad sensus ipsos decertemus. Avulsisti, inquit, ex utero. Quid avellitur, nisi quod inhaeret, quod infixum, innexum est ei a quo ut auferatur avellitur? Si non adhaesit utero, quomodo avulsus est? si adhaesit qui avulsus est, quomodo adhaesisset, nisi dum ex utero est per illum nervum umbilicarem, quasi folliculi sui traducem, adnexus origini vulvae? Etiam cum quid extraneum extraneo adglutinatur, ita concarnatur et convisceratur cum eo cui adglutinatur ut, cum avellitur, rapiat secum ex corpore aliquid a quo avellitur, quasi sequelam quandam abruptae unitatis et traducis mutui coitus. Ceterum quae ubera matris suae nominat? sine dubio quae hausit. Respondeant obstetrices, medici et physici de uberum natura, an aliter manare soleant, sine vulvae genitali passione, pendentibus exinde venis sentinam illam inferni sanguinis in mamillam et ipsa translatione decequentibus in materiam lactis laetiorem. Inde adeo fit ut ubsrum tempore menses sanguinum vacent. Quodsi verbum caro ex se factum est, non ex vulvae communicatione, nihil operata vulva, nihil functa, nihil passa, quomodo fontem suum transfudit in ubera, quae nisi babendo non mutat? Habere autem sanguinem non potuit lacti subministrando, si non haberet causas sanguinis ipsius, avulsionem scilicet suae carnis. Quid fuerit novitatis in Christo ex virgine nascendi palam est, scilicet solumunodo hoc, quod ex virgine, secundum rationem quam edidimus, eo uti virgo esset regeneratio nestra spiritaliter ab omnibus inquinamentis sanctificata per Christum, virginem et ipsum, etiam carnaliter, ut ex virginis carne.