De Carne Christi

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Si ergo contendunt hoc competisse novitati, ut quemadmodum non ex viri semine, ita nec ex virginis carne caro fieret dei verbum, quare non hoc sit tota novitas, ut caro non ex semine nata carne processerit? Accedam adhuc cominius ad congressum. Ecce, inquit, virgo concipiet in utero. Quidnam? utique dei verbum, non viri semen, certe ut pareret filium. Nam et pariet, inquit, filium. Ergo ut ipsius fuit concepisse, ita ipsius est quod peperit, licet non ipsius fuerit quod concepit. Contra si verbum ex se caro factum est, iam ipsum se concepit et peperit, et vacat prophetia. Non enim virgo concepit neque peperit, si non quiequid peperit ex verbo concepto caro ipsius est. Sola haec autem prophetae vox evacuabitur? an et angeli conceptum et partum virginis annuntiantis? an et omnis iam scriptura, quaecunque matrem pronuntiat Christi? Quomodo enim mater, nisi quia iu utero eius fuit? Sed nihil ex utero eius accepit quod matrem eam faceret in cuius utero fuit. Hoc nomen non debet caro extranea. Matris uterum non appellat nisi filia uteri caro. Filia uteri porro non est si sibi nata est. Tacebit igitur et Elisabeth

prophetam portans iam domini sui conscium infantem, et insuper spiritu sancta adimpleta. Sine causa enim dicit, Et unde mihi ut mater domini mei ad me veniat? Si Maria non filium, sed hospitem in utero gestabat Iesum, quomodo dicit, Benedictus fructus uteri tui? Quis hic fructas uteri, qui non ex utero germinavit, qui non in utero radicem egit, qui non eius est cuius est uterus et qui utique fructus uteri, Christus? An quia ipse est fles de virga profecta ex radice Iesse, radix autem Iesse genus David, virga ex radice Maria ex David, flos ex virga filius Mariae, qui dicitur Iesus Christus, ipse erit et fructus? Flos enim fructus, quia per florem et ex flore omnis fructus eruditur in fructum. Quid ergo? Negant et fructui suum florem et flori suam virgam et virgae suam radicem, quominus suam radix sibi vindicet per virgam proprietatem eius quod ex virga est, floris et fructus; siquidem omnis gradus generis ab ultimo ad principalem recensetur, ut iam nunc carnem Christi, non tantum Mariae, sed et David per Mariam et Iesse per David sciant adhaerere. Ideo hunc fructum ex lumbis David, id est ex posteritate carnis eius, iurat illi deus consessurum in throno ipsius. Si ex lumbis David, quanto magis ex lumbis Mariae, ob quam in lumbis David?

Deleant igitur et testimonia daemonum filium David proclamantia Iesum, sed testimonia apostolorum delere non poterunt, si daemonum indigna sunt. Ipse inprimis Matthaeus, fidelissimus evangelii commentator, ut comes domini, non aliam ob causam quam ut nos originis Christi carnalis compotes faceret ita exorsus est: Liber geniturae Iesu Christi, filii David, filii Abraham. His originis fontibus genere manante cum gradatim ordo deducitur ad Christi nativitatem, quid aliud quam caro ipsa Abrahae et David per singulos traducem sui faciens in virginem usque describitur inferens Christum, immo ipse Christus producitur de virgine? Sed

et Paulus, utpote eiusdem evangelii et discipulus et magister et testis, qua eiusdem ipsius Christi apostolus, confirmat Christum ex semine David secundum carnem, utique ipsius. Ergo ex semine David caro Christi. Si secundum Mariae carnem ex semine David, ergo ex Mariae carne est, dum ex semine est David. Quocunque detorseris dictum, aut ex carne est Mariae quod ex semine est David, aut ex David semine est quod ex carne est Mariae. Totam hanc controversiam dirimit idem apostolus, ipsum definiens esse Abrahae semen. Cum Abraham, utique multo magis David, quasi recentioris. Retexens enim promissionem benedictionis nationum in nomine Abraham, Et in semine tuo benedicentur omnes nationes, Non, inquit, dixit seminibus, tanquam de pluribus, sed semine, de uno, quod est Christus. Qui haec legimus et credimus, quam debemus et possumus agnoscere in Christo carnis qualitatem? utique non aliam quam Abraham, siquidem semen Abra ham Christus; nec aliam quam Iesse, siquidem ex radice Iesse flos Christus; nec aliam, quam David, siquidem fructus ex lumbis David Christus; nec aliam quam ex Maria, siquidem ex Mariae utero Christus; et adhuc superius nec aliam quam Adam, siquidem secundus Adam Christus. Consequens ergo est ut aut illos spiritalem carnem habuisse contendant, quo eadem conditio substantiae deducatur in Christo, aut concedant carnem Christi spiritalem non fuisse, quae non de spiritali stirpe censetur.

Sed agnoscimus adimpleri propheticam vocem Simeonis super adhuc recentem infantem dominum pronuntiatam: Ecce hic positus est in ruinam et suscitationem multorum in Israël, et in signum, quod contradicetur. Signum enim nativitatis Christi secundum Esaiam: Propterea dabit vobis dominus ipse signum: Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium. Agnoscimus ergo signum contradicibile, conceptum et partum virginis Mariae, de quo Academici isti: Peperit et non peperit, virgo et non virgo; quasi non, etsi ita dicendum esset, a nobis magis dici conveniret. Peperit enim, quae ex sua carne, et non peperit, quae non ex viri semine, et virgo, quantum a viro, non virgo, quantum a partu: non

tamen ut ideo non peperit, et ideo virgo quae non virgo, quia non de visceribus suis mater. Sed apud nos nihil dubium, nec retortum in ancipitem defensionem. Lux lux, et Tenebrae tenehrae, et Est est, et Non non; quod amplius, hoc a malo est. Peperit quae peperit; et si virgo concepit, in partu suo nupsit. Nam nupsit ipsa patefacti corporis lege, in quo nihil interfuit de vi masculi admissi, an emissi; idem illud sexus resignavit. Haec denique vulva est propter quam et de aliis scriptum est: Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum vocabitur domino. Quis vere sanctus quam dei filius? Quis proprie vulvam adaperuit quam qui clausam patefecit? Ceterum omnibus nuptiae patefaciunt. Itaque magis patefacta est, quia magis erat clausa. Utique magis non virgo dicenda est quam virgo, saltu quodam mater ante quam nupta. Et quid ultra de hoc retractandum est? Cum hac ratione apostolus non ex virgine, sed ex muliere editum filium dei pronuntiavit, agnovit adapertae vulvae nuptialem passionem. Legimus quidem apud Ezechielem de vacca illa quae peperit et non peperit. Sed videte ne vos iam nunc providens spiritus sanctus notarit hac voce, disceptatures super uterum Mariae. Ceterum
non contra illam suam simplicitatem pronuntiasset dubitative, Esaia dicente, Concipiet et pariet.

Quod enim Esaias iaculatur in suggillatione haereticorum ipsorum, et inprimis, Vae qui faciunt dulce amarum et tenebras lucem, istos scilicet notat qui nec vocabula ista in luce proprietatum suarum conservant, ut anima non alia sit quam quae vocatur, et caro non alia quam quae videtur, et deus non alius quam qui praedicatur. Ideo etiam Marcionem prospiciens, Ego sum, inquit, deus, et alius absque me non est. Et cum alias id ipsum eodem modo dicit, Ante me deus non fuit, nescio quas illas Valentinianorum Aconum genealogias pulsat. Et, Non ex sanguine neque ex carnis et viri voluntate, sed ex deo natus est, Hebioni respondit. Aeque, Etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit vobis quam nos, anathema sit, ad energema Apelleiacae virginis Philumenes filium dirigit. Certe qui negat Christum in carne venisse, hic antichristus est. Nudam et absolutam et simplici nomine naturae suae pronuntians carnem omnes disceptatores eius ferit. Sicut et definiens ipsum quoque Christum unum multiformis Christi argumentatores quatit, qui alium faciunt Christum, alium Iesum, alium elapsum de mediis turbis, alium detentum, alium in secessu montis in ambitu nubis sub tribus arbitris clarum, alium ceteris passivum, ignobilem, alium magnanimum, alium vero trepidantem, novissime alium passum, alium resuscitatum, per quod suam quoque in alia carne resurrectionem adseverant. Sed bene quod idem veniet de caelis qui est passus, idem omnibus apparebit qui est resuscitatus. Et videbunt et agnoscent qui eum confixerunt, utique ipsam carnem in quam saevierunt, sine qua nec ipse esse poterit nec agnosci: ut et illi erubescant qui adfirmant carnem in caelis vacuam sensu ut

vaginam exempto Christo sedere, aut qui carnem et animam tantundem, aut tantummodo animam, carnem vero non iam.

Sed hactenus de materia praesenti. Satis iam enim arbitror instructam esse carnis in Christo et ex virgine natae et humanae probationem. Quod et solum discussum sufficere potuisset, citra singularunm ex diverse opinionum congressionem quam et argumentationibus earum et scripturis, quibus utuntur, provocavimus ex abundanti, uti eo quod probavimus quid et unde fuerit Christi caro quid non fuerit adversus omnes praeiudicaverimus. Ut autem clausulam de praefatione communi faciat resurrectio nostrae carnis alio libello defendenda, hic habebit praestructionem, manifesto iam quale fuerit quod in Christo resurrexit.