Nobis inferi non nuda cauositas nec subdiualis aliqua mundi sentina creduntur, sed in fossa terrae et in alto uastitas et in ipsis uisceribus eius abstrusa profunditas, siquidem Christo in corde terrae triduum mortis legimus expunctum, id est in recessu intimo et interno et ex ipsa terra operto et intra ipsam clauso et inferioribus adhuc abyssis superstructo. [*]( 6] cf. Plat. Sympos. p. 203. Phaedr. p. 248 sq. 18] cf. Plat. Phaed. p. 112 sq. 25] cf. Eph. 4, 9. 1 Cor. 15, 4 sqq. ) [*]( 1 DE RECEPTV AB, Gel Quod A 2 fermae A qualiter qualiter Oehlerus: qualiter AB 3 tantum B pytagoras A v5 ut] et A sapientum B 10 etherem A 11 haerem A 13 illa A 14 scolae A deuersorium A 15 conuertentur ABmg 19 phedone A 20 et posterius om. AB 21 suarum om. A crassiorem Gel illicerem A, illic aere fort. 25 Christum B terrae] trita A triduum-expunctum om. A 26 ex B, in A 27 clauso AB, cauato Bmg superstructo. DE IN- FERIS ET AN ILLVC OMS A A; nimae compellentur (compellantur ,Gel) add. B, Gel ) [*]( 25* )
388
quodsi Christus deus, quia et homo, mortuus secundum scripturas et sepultus secundum easdem, huic quoque legi satisfecit forma humanae mortis apud infe ros functus nec ante ascendit in sublimiora caelorum quam descendit in inferiora terrarum, ut illic patriarchas et prophetas compotes sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere et illos cubito pellere, qui satis superbe non putent animas fidelium inferis dignas. serui super dominum et discipuli super magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu expectandae resurrectionis solacium capere. sed in hoc, inquiunt, Christus inferos adiit, ne nos adiremus: ceterum quod discrimen ethnicorum et Christianorum, si carcer mortuis idem? quomodo ergo anima exhalabit in caelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram patris, nondum dei iussu per tubam archangeli audito, nondum illis, quos domini aduentus in saeculo inuenerit, obuiam ei ereptis in aerem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent? nulli patet caelum, terra adhuc salua, ne dixerim clausa. cum transactione enim mundi reserabuntur regna caelorum. sed in aethere dormitio nostra cum puerariis Platonis aut in aere cum Ario aut circa lunam cum Endymionibus Stoicorum. immo, inquis, in paradiso, quo iam tunc et patriarchae et prophetae appendices dominicae resurrectionis ab inferis migrauerint. et quomodo Iohanni in spiritu paradisi regio reuelata, quae subicitur altari, nullas alias animas apud se praeter martyrum ostendit? quomodo Perpetua fortissima martyr sub die passionis in reuelatione paradisi solos illic commartyres suos uidit, nisi quia nullis romphaea paradisi ianitrix cedit nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? noua mors pro deo et extraordinaria pro Christo alio et priuato exci pitur)itur hospitio. agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte, si pro
[*]( 1] cf. 1 Cor. 15, 3 sq. 4] cf. Eph. 4, 9. 5] cf. 1 Petro 3, 19. 8] cf. Matth. 10, 24. 9] cf. Luc. 16, 22. 14] cf. 1 Thess. 4,16 sqq. 21] cf. Matth. 27, 52. 23] cf. Apoc. 6, 9. ) [*]( 2 secundum] secus A hic Gel 6 originem Gel 7 quia Gel 8 dno A 10 carpere B 12 quomodo Gel: quo AB animam AB 13 sedente ad dexteram patris om. A 14 turbam A corr. 16 raptis Gel 17 inclausa fort. 19 pueris B 26 paradysi A commartyres Gel: contra martyres B, martyras A [suos] B, om. A 27 romphea A caedit B ) 389
deo occumbas, ut paracletus monet, non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas et sequaris dominum, ut ipse praecepit. tota paradisi clauis tuus sanguis est. habes etiam de paradiso a -nobis libellum, quo constitui mus omnem animam apud inferos sequestrari in diem domini.
Occurrit disceptatio, an hoc ab excessu statim fiat, an quasdam animas aliqua ratio detineat hic interim an etiam receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio uel ex imperio interuenire. nec harum enim opinionum suasoriae desunt. creditum est insepultos non ante ad inferos redigi quam iusta perceperint, secundum Homericum Patroclum funus in somniis de Achille flagitantem, quod non alias adire portas inferum posset arcentibus eum longe animabus sepultorum. nouimus autem praeter poeticae iura pietatis quoque Homericae industriam. tanto magis enim curam sepulturae collocauit, quanto etiam moram eius iniuriosam animabus incusauit, simul et ne quis defunctum domi detinens ipse amplius cum illo maceretur enormitate solacii dolore nutrito. ita querellas animae insepultae ad utrumque confinxit, ut instantia funeris et honor corporum seruetur et memoria affectuum temperetur. ceterum quam uanum, ut anima corporis iusta sustineat, quasi aliquid ex illis ad inferos auehat? multo uanius, si iniuria deputabitur animae cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet amplecti. utique enim tardius ad inferos abstrahi malet, quae nec mori uoluit. amabit impium heredem, per quem adhuc pascitur luce. aut si qua pro certo iniuria est tardius sub terram detrudi, titulus autem iniuriae cessatio est sepulturae, perquam iniquum eam iniuria affici, cui no n, imputatur cessatio sepulturae ad proximos scilicet pertinens. aiunt et [*]( 2] cf. Matth. 10, 38. 12] cf. Hom. 11. XXIII 72 sqq. ) [*]( 1 paraclitus A 3 paradysi A 4 habet A 6 AN COMMORENTVR HIC ANIMAE POST MORTEM VEL AB INFERIS COMMEENT Gel 9 suasoria Scal 10 insepultas B ante add. Gel redici A corr. ut uidetur m. rec. 11 somnis Gel 13 argentibus A 14 poetice. A, poetica B 18 nutrito scripsi: nutriti AB querelas B 20 memoria ABmg, moeror B 24 mallet A 28 ea iniuriam B imputatur Gel: imputabitur AB 29 AN DEMORENTVR HIC ANIMAE POST MOR- TEM. Aiunt AB )
390
inmatura morte praeuentas eo usque uagari istic, donec reliquatio compleatur aetatis, quam tum peruixissent, si non intempestiue obissent. porro aut constituta sunt tempora unicuique, et constituta praeripi posse non credam, aut si constituta sunt quidem, dei tamen uoluntate uel aliqua potestate mutilantur, frustra mutilantur, si iam impleri sustinent. aut si non sunt constituta, nulla erit reliquatio temporum non constitutorum. adhuc addam. ecce obiit uerbi gratia infans sub uberum fontibus, puta nunc puer inuestis, puta uesticeps, qui tamen LXXX annos uicturus fuisset, hos praereptos ut anima eius hic post mortem transigat quale est? aetatem enim non potest capere sine corpore, quia per corpora operantur aetates. nostri autem illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione animas, in quibus decesserunt. idem ergo sperabuntur et corporum modi et eaedem aetates, quae corporum modos faciunt. quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere praerepta tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis unius? aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant destinata, num et ordinem uitae, quem sortita sunt tempora pariter cum illis hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia pueritiae delegata et militet ab adulescentia iuuenta excitata et censeat a iuuenta senectae ponderata et fenus exprimat et agrum urgeat nauiget litiget nubat laboret, aegritudines obeat et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta? sed haec sine corpore quomodo transigentur? uita sine uita? sed uacua erunt tempora solo decursu adimplenda. quid ergo prohibet apud inferos ea implere, ubi perinde nullus est usus illorum? ita dicimus omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare ad eum
[*]( 1 eo usque B, eosque A isthic B relinquatio A 2 aetatis Gel: aetatum B, aestatum A quam tum scripsi: qua cum AB, quas tum Urs, quacum Lat, quantum Oehlerus 3 obiissent B . 4 praecipi Gel non A, ne B 5 potestate mutilantur B, potestatum utilantur A, potestatum mutilantur Bmg 6 sustinent Gel: sustinentur AB 13 resur- rectionem A 14 discesserunt A 15 aedem A modos Gel: modo AB 21 adolescentia B 22 inuenta B, iuuentae Oehlerus senecta Rig 23 fenus A 29 eum] eam A ) 391
diem usque, quo perfectum illud repromittitur ad angelicae plenitudinis mensuram temperatum. perinde extorres inferum habebuntur quas ui ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates suppliciorum, crucis dico et securis et gladii et ferae; nec isti porro exitus uiolenti quos iustitia decernit, uiolentiae uindex. et ideo, inquies, scelestae quaequae animae inferis exulant. alterum ergo constituas compello aut bonos aut malos . inferos. si malos placet, etiam praecipitari illuc animae pessimae debent: si bonos, cur idem animas immaturas et innuptas et pro condicione aetatis puras et innocuas interim indignas inferis iudicas?