De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Sed quo dende anima nuda et explosa deuertet? sine dubio prosequemur ex ordine. prius tamen quod est loci huius explebimus, ne, quia uarios exitus mortis ediximus, expectet quis a nobis rationes singulorum medicis potius relinquendas, propriis arbitris omnium letalium rerum siue causarum et ipsarum corporalium condicionum. plane ad immortalitatem animae hic quoque protegendam in mentione mortis aliquid de eiuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur; habitum enim sustinens defectionis abducitur, dum absumi uidetur, et coniecturam praestat interitus de excessus temperatura. tota autem in corpore et ex corpore est ratio. nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum aut regionum aut uiarum uitalium euersio est: materiarum, ut fellis ut sanguinis; regionum, ut cordis ut iecoris; uiarum, ut uenarum ut arteriarum. dum igitur haec ex propria quaeque iniuriae causa uastantur in corpore ad usque ultimam euersionem et rescissionem uitalium id est naturalium finium situum officiorum, necessario et anima dilabentibus paulatim instrumentis et domiciliis et spatiis suis paulatim et ipsa migrare compulsa deducitur in diminutionis effigiem non alio modo, quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum uires equorum defatigatio denegauit, quantum de dispositione destituti hominis, non de passionis ueritate. perinde auriga corporis spiritus animalis deficientis uectaculi nomine, non suo deficit, opere decedens, non uigore, actu elanguens, non statu, constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere [*](2 naufraugia B 3 cum A, dum B 5 DE ANIMARYM EXCESSV AB, Gel: post haec uerba f. 16CT in A finitwr quo deinde Gel: quod inde B diuertit A 9 propris A arbitriis B 11 mentionem B 12 eiusmodi B quo paulatim ac minutatim anima B, quoque protegendam animam A 17 aut regionum-materiarum om. A 19 quaeque scripsi: quaque AB 21 recessionem Gel 23 spaciis A 28 deficiens uectaculis A 29 operę A languens Gel 30 comparere ABmg, comparare B ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 25 )
Quo igitur deducetur anima, iam hinc reddimus. omnes ferme philosophi, qui immortalitatem animae, qualiterqualiter uolunt, tamen uindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem uniuersitatis, ut Stoici, suas solas id est sapientium animas in supernis mansionibus collocant. Plato quidem non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam scilicet exornauerint amore puerorum. adeo etiam inter philosophos magnum habet priuilegium impuritas. itaque apud illum in aetherem sublimantur animae sapientes, apud Arium in aerem, apud Stoicos sub lunam. quos quidem miror, quod imprudentes animas circa terram prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus erudiri affirment. ubi erit scholae regio in tanta distantia diuersoriorum? qua ratione discipulae ad magistras conuentabunt tanto discrimine inuicem absentes? quis autem illis postumae eruditionis usus ac fructus iamiam conflagratione perituris ? reliquas animas ad inferos deiciunt. hos Plato uelut gremium terrae describit in Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo et ibi desidendo exhalent et quasi caeno immunditiarum suarum grossiorem haustum et priuatum illic aerem stipent.