De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Omnem autem hominis in utero serendi struendi fingendi paraturam aliqua utique potestas diuinae uoluntatis ministra modulatur quamcumque illa rationem agitare sortita. haec aestimando etiam superstitio Romana deam finxit Alemonam alendi in utero fetus et Nonam et Decimam a sollicitioribus mensibus et Partulam, quae partum gubernet, et Lucinam, quae producat in lucem. nos officia diuina angelos credimus. ex eo igitur fetus in utero homo, a quo forma completa est. nam et Mosei lex tunc aborsus reum talionibus iudicat, cum iam hominis est causa, cum iam illi uitae et mortis status deputatur, cum et fato iam inscribitur, etsi adhuc in matre uiuendo cum matre plurimum communicat sortem. dicam aliquid et de temporibus animae nascentis, ut ordinem decurram. legitima natiuitas ferme decimi mensis ingressus est. qui numeros ratiocinantur, et decurialem numerum ut exinde reliquorum parentem colunt, denique perfectorem natiuitatis humanae. ego ad deum potius argumentabor hunc modum temporis, ut decem menses decalogo magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur quanto disciplinae numero renascimur. sed et cum septimo mense natiuitas plena est facilius quam octauo, honorem sabbati agnoscam, ut quoto die dedicata est dei condicio, toto mense interdum producatur dei imago. concessum est properare [*]( 13] cf. Ex. 21, 22. ) [*]( 1 quamdiu scripsi: diu AB, dum Hartelius 3 Adae om. A animatam Urs: animam AB 5 faemina A 6 DE AETATE ANIMAE AB, DE AETATE CARNIS ET ANIMAE Gel figendi A 7 diuine A 8 illa Urs: illam AB hoc A estimando A 9 alendis-fetibus fort. 10 sollitioribus A 13 mosei A, Moysi B, Moysis Big 14 hominis - 15 illi om. A 15 alterum et om. A 18 ut om. A ordine A 22 de decalogo Hartelius 23 nascimur A 26 quoto Gel; quo AB est om. B toto B, eo A )

364
natiuitati et tamen idonee occurrere in hebdomadem, in auspicia resurrectionis et requietis et regni. ideo ogdoas nos non creat; tunc enim nuptiae non erunt. societatem carnis atque animae iamdudum commendauimus a concretione seminum ipsorum usque ad figmenti perfectionem. perinde nunc et a natiuitate defendimus, inprimis quod simul crescunt, sed diuersa ratione pro generum condicione, caro modulo, anima ingenio, caro habitu, anima sensu. ceterum animam substantia crescere negandum est, ne etiam decrescere substantia dicatur atque ita et defectura credatur; sed uis eius, in qua naturalia peculia consita retinentur, saluo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur. constitue certum pondus auri uel argenti, rudem adhuc massam: collectus habitus est illi et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri uel argenti. dehinc cum in laminam massa laxatur, maior efficitur initio suo per dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non * dum augetur. etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim habitu augeri, cum statu non licet. tunc et splendor ipse prouehitur auri uel argenti, qui fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus. tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam qui aget, nihil conferens modulo nisi effigiem. ita et animae crementa reputanda, non substantiua, sed prouectiua.

Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum ex ingenito animae censu, sed paulatim per [*]( 2] cf. Matth. 22, 30. ) [*]( 1 tam Rig idonee Gel: ideo ne AB ebdomadem A 3 sotietatem A 4 congregatione ABmg 5 perinde A, proinde B et natiuitatem A 6 diuisa A 9 crescere A adque A 10 qua naturalia B, quantunaturalia A, qua intus naturalia Hartelius pecunia A corr. 11 retinetur A 16 dilationem B 17 certe non ad periectionem A 18 lacunam signauit Wissowa; per incrementum aut tale quid excidisse uidetur 19 et splendor B, explendor A 21 nullius Bmg et om. A 23 agit Pam 24 prouectiua Iun: prouocatiua AB 25 DE CIBIS QVOMODO AD ANIMAM PERTINEANT (PERTINERE VIDEANTVR B, Gel) AB, Gel 26 sub substantiae A sensum ex sum A 27 ex scripsi: et A, et ex B )

365
aetatis spatia procedere et uarie per accidentia euadere pro artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus, quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus conuenire pariterque et illam suggestu sensuum et istam processu membrorum exsurgere a quarto decimo fere anno, non quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia iura ciuilia abhinc agendis rebus adtemperant, sed quoniam et haec de primordio ratio est. si enim Adam et Eua ex agnitione boni et mali pudenda tegere senserunt, ex quo id ipsum sentimus, agnitionem boni et mali profitemur. ab his autem annis et suffusior et uestitior sexus est, et concupiscentia oculis arbitris utitur et communicat placitum et intellegit quae sint ** et fines suos ad instar ficulneae * contagionis prurigine accingit et hominem de paradiso integritatis educit, exinde scabida etiam in ceteras culpas et delinquendi non naturales **, cum iam non ex instituto naturae, sed ex uitio. ceterum proprie naturalis concupiscentia unica est alimentorum solummodo, quam deus et in primordio contulit: ex omni ligno, inquit, edetis, et secundae post diluuium geniturae supermensus est: ecce dedi uobis omnia in escam tamquam holera faeni, prospectans non tam animae quam carni, etsi propter animam. auferenda est enim argumentatoris occasio, qui quod anima desiderare uideatur alimenta, hinc quoque mortalem eam intellegi cupit, quae cibis sustineatur, denique derogatis eis euigescat, postremo subtractis intercidat. porro non solum proponendum est, quisnam ea desideret, sed et cui; et si propter se, sed et cur et quando et quonam usque; tum quod aliud [*]( 19] Gen. 2,16. 21] ibid. 9, 3. ) [*]( 1 uarie A accidentie A corr. 8 qm A, quod B 9 a primordio A euua A 10 ex quo id B, et quoad A 13 lactmam significaui: instrumenta uel simile quid intercidit 14 fines] sinus Hartelius nulla lacuna accepta lacwnam signaui: zonae uel simile quid intercidit prurigine Bmg, purigine AB 16 et-naturales om. Rig delinquenti Iun lacunam significaui: rationes uel uias uel modos uel aliud eiusfllodi uerbum desideratur 17 institutio A 21 olera A 22 prospectans Urs: prospectam AB, prospectum Gel 23 argumentafons A 25 cybis A t )
366
natura desideret, aliud necessitate, aliud secundum proprietatem, aliud in causam. desiderabit igitur cibos anima sibi quidem ex causa necessitatis, carni uero ex natura proprietatis. certe enim domus animae caro est, et inquilinus carnis anima. desiderabit itaque inquilinus ex causa et necessitate huius nominis profutura domui toto inquilinatus sui tempore, non ut ipse substruendus nec ut ipse loricandus, nec ut ipse tibicinandus, sed tantummodo continendus, quia non aliter contineri possit quam domo fulta. alioquin licebit animae dilapsa domo ex destitutione priorum subsidiorum incolumi abire, habenti sua firmamenta et propriae condicionis alimenta, immortalitatem rationalitatem sensualitatem intellectualitatem arbitrii libertatem.