De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit. inde etiam Carpocrates utitur pariter magus, pariter fornicarius, etsi Helena minus. quidni? cum propter omnimodam diuinae et humanae disciplinae euersionem constituendam recorporari animas asseuerauerit? nulli enim uitam istam rato fieri nisi uniuersis quae arguunt eam expunctis, quia non natura quid malum habeatur, sed opinione. itaque metempsychosin necessarie imminere, si non in primo quoque uitae huius commeatu omnibus inlicitis satisfiat. scilicet facinora tributa sunt uitae. ceterum totiens animam reuocari habere quotiens minus quid intulerit, reliquatricem delictorum, donee exsoluat nouissimum quadrantem detrusa identidem in carcerem corporis. huc enim temperat totam illam allegorian domini certis interpretationibus relucentem et primo quidem simpliciter intellegendam. nam et ethnicus homo aduersarius noster est incedens in eadem uia uitae communis. ceterum oportebat nos de mundo exire, si cum illis conuersari non liceret. huic ergo bonum animi praestes iubet — diligite enim inimicos uestros inquit et orate pro maledicentibus uos — ne aliquo commercio negotiorum iniuria prouocatus abstrahat te ad suum iudicem, et in custodiam delegatus ad exsolutionem totius debiti arteris. tum si in diabolum transfertur aduersarii mentio, ex obseruatione comitante cum illo quoque moneris eam inire concordiam, quae deputetur ex fidei conuentione; pactus es enim renuntiare ipsi et pompae et angelis eius. conuenit inter uos de isto. haec erit amicitia obseruatione sponsionis, ne quid eius postea [*]( 14] Matth. 5, 26. 20] cf. ibid. 5, 44. 21] Luc. 6, 27 et 12,58. 23] cf. Matth. 5, 25. ) [*]( 1 cauellabundus A 3 exaudentius A 4 AD (ADVERSVS Gel) CARPOCRATIS OPINIONEM AB, Gel 8 interrogationis signum posui 10 necessarie A 16 allegoriam B 17 intellegendum A 18 et om. A incaedens A uiam A 20 boni A 21 iubet om. A enim om. A et del. Gel 22 commertio A 23 in B, ad A 24 exsoluitionem A 27 renunciasse A 29 obseruatione AB, obseruatio Bmg, de obseruatione fort. )
In has quaestiones inde opinor excessimus, quo nunc reuertendum est. constitueramus animam in ipso et ex ipso seri homine et unum esse a primordio semen, sicut et carnis in totum generis examen: propter aemulas scilicet opiniones philosophorum et haereticorum et illum sermonem Platonis ueternosum. nunc ordinem sequentium exinde tractatuum teximus. anima in utero seminata pariter cum carne pariter cum ipsa sortitur et sexum, ita pariter, ut in causa sexus neutra substantia teneatur. si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum, ut aut caro animae aut anima carni insculperet sexum, quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas uiriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem ut posteriorem ab anima facit accipere sexum. et qui animam post partum carni superducunt utique ante formatae, marem aut feminam de carne sexum praeiudicant animae. utriusque autem substantiae indiscreta semina et unita suffusio eorum communem subeunt generis euentum, qua lineas duxerit quaecumque illa est ratio naturae. certe et hic se primordiorum forma testatur, cum masculus temperius effingitur, prior enim Adam; femina aliquanto serius, [*]( 3] cf. Num. 12, 2 sq., ) [*]( 4 Mosis Rig 5 DE SEXV ANIMAE ET CARNIS (CARNIS ET ANIMAE A) PARITER ORIENTE AB, DE SEXV ANIMAE ET CARNIS QVOD SIMVL IN VTERO FORMENTVR Gel 13 in add. Gel 14 in aliquam AB; in del. Gel intercapidinem A sic etiam postea 15 aut B, ut A 18 quomodo fort. 19 mulieres A ab Rig: ad A, a B 20 Philomena B 21 carnis ducunt A 22 post formatae uirgulam posui feminam A 23 indiscreta Bmg, discreta AB 24 unitas effusio A 26 certe A )