Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Certe quia ratio restitutionis destinatio

iudicii est, necessario idem ipse qui fuerat exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti iudicium a deo referat. Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine materia stabili, id est carne, et quod omnino de iudicio dei pati debent animae, non sine carne meruerunt intra quam omnia egerunt.

Sed quomodo, inquis, dissoluta materia exhiberi potest? Considera temetipsum, o homo, et fidem rei invenies. Recogita quid fueris antequam esses. Utique nihil. Meminisses enim, si quid fuisses. Qui ergo nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis rursus esse de nihilo eiusdem ipsius auctoris voluntate qui te voluit esse de nihilo? Quid novi tibi eveniet? Qui non eras, factus es; cum iterum non eris, fies. Redde si potes rationem qua factus es, et tunc require qua fies. Et tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es quod nunquam fuisti aliquando.

Dubitabitur, credo, de dei viribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo quod non fuerat non minus quam de morte vacationis et inanitatis inposuit, animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum et ipsum humanae resurrectionis exemplum in testimonium vobis.

Lux cotidie interfecta

resplendet et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta vivescunt, tempora ubi finiuntur incipiunt, fruetus consummantur et redeunt, certe semina non nisi corrupta et dissoluta fecundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur. Tu homo, tantum nomen, si intellegas te vel de titulo Pythiae discens, dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris, ut pereas? Ubicumque resolutus fueris, quaecunque te materia destruxerit, hauserit, aboleverit, in nihilum prodegerit, reddet te. Eius est nihilum ipsum cuius et totum.