Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Itaque ridemur praedicantes deum iudicaturum. Sic enim et poetae et philosophi tribunal apud inferos ponunt. Et gehennam si comminemur, quae est ignis arcani subterraneam ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur. Sic enim et Pyriphlegethon apud mortuos amnis est. Et si paradisum nominemus, locum divinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem occupaverunt. Unde haec, oro vos, philosophis aut poetis tam consimilia?

Nonnisi de nostris sacramentis. Si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo fideliora sunt nostra magisque credenda quorum imagines quoque fidem inveniunt. Si de suis sensibus, iam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod rerum forma non sustinet. Nunquam enim corpus umbra aut veritatem imago praecedit.

Age iam, si qui philosophus adfirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute distorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi propterea? Persuasum quis habeat,

ne forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet? At enim Christianus si de homine hominem ipsumque de Gaio Gaium reducem repromittat, lapidibus magis, nec saltim coetibus1 a populo exigetur.

Si quaecunque ratio praeest animarum humanarum reciprocandarum2 in corpora, cur non in eandem substantiam redeant, cum hoc sit restitui, id esse quod fuerat? Iam non ipsae sunt quae fuerant, quia non potuerunt esse quod non erant, nisi desinant esse quod fuerant. Multis etiam locis3 ex otio opus erit, si velimus ad hanc partem lascivire, quis in quam bestiam reformari videretur.

Sed de nostra magis defensione, qui proponimus multo utique dignius credi hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eandem restauraretur conditionem, etsi non effigiem.