Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Ergo, inquitis, semper moriendum erit et semper resurgendum? Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. At nunc non aliter destinavit quam praedicavit. Quae ratio universitatem ex diversitate conposuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex conprehensibili et inconprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte: eadem aevum quoque ita destinata et distincta condicione conseruit, ut prima haec pars, ab exordio rerum quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur.

Cum ergo finis et limes, medius qui interhiat, adfuerit, ut etiam ipsius mundi species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis

aulaei vice oppansa est, tunc restituetur omne humanum genus ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exinde pendendum in immensam aeternitatis perpetuitatem. Ideoque nec mors iam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus idem qui nunc, nec alii post, dei quidem cultores apud deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis: profani vero, et qui non integre ad deum, in poena aeque iugis ignis, habentes ex ipsa natura eius divinam scilicet subministrationem incorruptibilitatis.

Noverunt et philosophi diversitatem arcani et publici ignis. Ita longe alius est qui usui humano, alius qui iudicio dei apparet, sive de caelo fulmina stringens, sive de terra per vertices montium eructans; non enim absumit quod exurit, sed dum erogat,

reparat. Adeo manent montes semper ardentes, et qui de caelo tangitur, salvus est, ut nullo iam igni decinerescat. Et hoc erit testimonium ignis aeterni, hoc exemplum iugis iudicii poenam nutrientis. Montes uruntur et durant. Quid nocentes et dei hostes?