Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Quanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti nullum Aeonem uoluerunt alium ex alio per gradus reuera Gemonios structum, sed mappa, quod aiunt, missa semel octoiugem istam ex Propatore et Ennoea eius excusam. ex ipso denique rerum motu nomina gerunt. \'cum,\' inquiunt, \'cogitauit proferre, hoc Pater dictus est cum protulit, quia uero protulit, hoc Veritas appellata est. cum semetipsum uoluit probari, hoc Homo pronuntiatus est. quos autem praecogitauit cum protulit, tunc Ecclesia nuncupata est.\' sonuit Homo Sermonem, — et hic est primogenitus filius — et Sermoni accessit Vita, et ogdoas prima conclusa est. sed hoc taedium pusillum.