Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Sunt, qui nec principatum Bytho defendant, sed postumatum, ogdoadem ante omnia praemittentes, ex tetrade quidem et ipsam sed aliis nominibus deriuatam. primo enim constituunt Proarchen, secundo Anennoeton, tertio Arrheton, quarto Aoraton. ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen, ex Anennoeto secundo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston, ex Inuisibili quarto et octauo loco Agenneton. hoc quae ratio disponat. ut singula binis locis et quidem tam intercisis nascantur, malo ignorare quam discere. quid enim recti habent quae tam peruerse proferuntur?