Adversus Valentinianos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Sed quidam exitum Sophiae et restitutionem aliter somniauerunt: post inritos conatus et spei deiectionem deformatam eam. pallore, credo, et macie et incuria. proprie utique patrem non minus denegatum dolebat quam amissum. dehinc in illo maerore ex semetipsa sola, nulla opera coniugii, concipit et procreat feminam. miraris hoc? et gallina sortita est de suo parere; sed et uultures feminas tantum aiunt et tamen sine masculo matres. et *** metuere postremo, ne finis quoque insisteret; haerere de ratione casus, curare de occultatione. remedia nusquam. ubi enim iam tragoediae atque comoediae, a quibus forma mutuaretur exponendi quod citra pudorem erat natum? dum in malis res est, suspicit, conuertit ad patrem. sed incassum enisa, ut uires deserebant, in preces succidit. tota etiam propinquitas pro ea supplicat, uel maxime Nus. quidni? causa mali tanti! nullus tamen Sophiae exitus uacuit. omnes aerumnae eius operantur in materiae originem, siquidem ex illa tunc conflictatione [peruenit] ignorantia pauore [*]( 3—8. 10-12. 14—189,1J cf. Iren. I 2, 3. ) [*]( 1 animationem (enthymesin) scripsi (cf.183, 2): animationem senthimesi P.1H?Rt, animationem, id est enthymesin R3, animationem, Enthymesin Oehlcrus 5 sic distinxi: incuria proprie MF, incuria. prope P Bt, incuria formae R3 uulgo, incuria propria Eng utique PMFR1, ut quae R3 uulgo 6 denegatum sensu, ut uidetur, obscoeno 8 concipit scripsi: concepit PMF hoc MF, haec P uulgo 9 aiunt MF, parere aiunt Puulgo 10 matres Iun: mater PMF lacunam statuit Pam, qua ex Irenaei interprete suppleuit: <primo quidem contristari propter inconsummationem generationis,) ne finis quoque insisteret: Irenaeus (ex Epiphanio corrigendus): fvrj xai cot6 TO slvat xskoz *Xl1\' inde fort. supplendum: ne finis <consistendi) quoque. 11 insisteret; haerere scripsi: insisteret haerere PMF, insisteret et haerere Oehlerus 12 atque MF, et Puulgo 13 mutuaretur P, mutaretur MF citra Pam: circa PMF 14 suspicit P, suscipit MF 15 ut Iun: et PMF 16 succidit R3, succedit PMFR1 17 quidni R3, quid in PMFR1 18 operantar in materiae originem scripsi (cf. 102,16 et de Carne Chr. cap. 7): operantur PMF 19 ei illa conflictatione scripsi: et illa conflictatio in materiae originem PMF peruenit (prouenit M) seclusi pauore scripsi: pauorem PMFRl, paaor R3 uulgo )

189
maerore substantiae fiunt. ibi demum pater, motus aliquando, quem supra diximus Horon per Monogenem Nun in haec promit in imagine sua, feminam marem, quia et de patris sexu ita uariant. adiciunt autem Horon etiam Metagogea (circumductorem) uocari et Horotheten. huius praedicant opera et repressam ab inlicitis et purgatam a malis et deinceps confirmatam Sophiam et coniugio restitutam; et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse, enthymesin uero eius et illam adpendicem passionem ab Horo relegatam et crucifixam et extra eum factam. malum, quod aiunt, foras! spiritalem tamen substantiam illam, ut naturalem quendam impetum Aeonis, sed informem et inspeciatam, quatenus nihil adprehendisset, ideoque fructum infirmum et feminam pronuntiatam.