Adversus Valentinianos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sophiam coniugi reducem iterum ille Monogenes, ille Nus, otiosus plane de patris cura atque prospectu solidandis rebus et Pleromati muniendo iamque figendo, ne qua eiusmodi rursus concussio incurreret, nouam excludit copulationem: Christum et Spiritum Sanctum, turpissimam putem duorum masculorum. aut femina erit Spiritus Sanctus, et uulneratur a femina masculus? munus enim his datur unum: procurare concinnationem Aeonum, et ab eius officii societate [*]( 1-13] cf. Iren. I 2, 4. 14-19. 21—22J cf. lren. I, 2, 5. ) [*]( 1 maerore scripsi: maeror PMF Comparanda sunt ad haec uerba lrnaei:λέγουι πρώτην αρχην εσχηxέναι την ούσίαν εx της άγνοίας xαί, τής λύxης xαί του φόβου xαί της έxπλήξεως. ibi demum R3, ibidem PMFM1 motus aliquando MF, aliquando motus Puulgo 3 et de scripsi: aede PMRl, de FIP 5 <id est> circumductorem R3 uulgo 8 censu remansisse Gel: censura mansisse PMF 9 adpendicen M ab Horo relegatam R3, abhorrere ligatam PMFR1 10 eum Rig (seil. censura Pleromatis): aeuum PMF spiritalem seil. esse 12 inspeciatam Gel: inspectatam PMF 13 praenuntiatara F 15 iterum ille scripsi: ille iterum PMF 16 prospecta R3, prospectus PMFR1 17 eiusmodi PJI, huiusmodi F 18 incarreret Rmg Gel: incuteret PMF 19 turpissimam Eng: turpissimum PMF 21 munus enim Eng: nomen in PMFR1, nnmen IPuulgo 22 ab eius R3, dabis PlJlFRI societate R3, societatem PMFR1 )

190
duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam diuidendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere Aeonas naturam coniugiorum — uides quam rem plane — et innati coniectationem et idoneos efficere (re)generandi in se agnitionem patris, quod capere eum non sit neque comprehendere, non uisu denique, non auditu compotiri eius, nisi per Monogenem. et tamen tolerabo, quod ita discunt patrem nosse, t ne nos et illud. magis denotabo doctrinae peruersitatem, quod docebantur incomprehensibile quidem patris causam esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile uero eius generationis illorum et formationis esse rationem. hac enim dispositione illud, opinor, insinuatur, expedire deum non adprehendi, siquidem inadprehensibile eius perpetuitatis est causa, adprehensibile autem non perpetuitatis, sed natiuitatis et formationis, egentium perpetuitatis. filium autem constituunt adprehensibile patris; quomodo tamen adprehendatur, tum prolatus Christus edocuit. Spiritus uero Sancti prouincia, ut de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem prosequi nossent et ueram inducerentur quietem.