Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Humana vero gens in hoc exitus ibit: Choicae et materialis notae totum interit interitum, quia omnis caro foenum; et anima mortalis apud illos, nisi quae salutem fide invenerit. Iustorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis receptacula transmittentur. Agimus gratias, contenti erimus cum deo nostro deputari, in quo census. Nihil animale in Pleromatis palatium admittitur nisi spiritale examen Valentini. Illic itaque primo despoliantur homines ipsi, id est interiores. Despoliari autem est deponere animas quibus induti videbantur; easque Demiurgo suo reddent, quas ab eo averterant. Ipsi autem spiritus in totum flent intellectuales, neque detentui neque conspectui obnoxii, atque ita invisibiliter in Pleroma recipientur. Furtim, si ita est. Quid deinde? Angelis distribuentur, satellitibus Soteris. In filios putas? Non. Sed in adparitores? Ne istud quidem. Sed in imagines? Utinam vel hoc. In quid ergo, si non pudet dicere?
In sponsas. Tunc illi Sabinas raptas iure matrimonii claudent. Haec erit spiritalium merces, hoc praemium credendi. Fabulae tales utiles, ut Marcus aut Gaius in hanc carnem barbatus et haec omnia, severus maritus, pater, avus, proavus, certe quod sufficit masculus, in nymphone Pleromatis ab angelo, tacendo iam dixi, et forsitan parias aliquem Onesimum Aeonem. His nuptiis recte deducendis pro face et flammeo tunc, credo, illo ignis arcanus erumpet, et universam substantiam depopulatus ipse quoque decineratis omnibus in nihilum finietur, et nulla iam fabula. Sed nae ego temerarius, qui tantum sacramentum etiam inludendo prodiderim. Verendum mihi est ne Achamoth, quae se nec filio agnitam voluit, insaniat, ne Theletus irascatur, ne Fortuna acerbetur. Et tamen homo sum Demiurgi, illuc habeo devertere ubi post excessum omnino non nubitur, ubi superindui potius quam despoliari, ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis, non angelus, non angela. Nemo mihi quicquam faciet, quem nec tunc masculum invenient.Producam denique velut epicitharisma post fabulam tantam etiam illa quae, ne ordini obstreperent, et lectoris intentionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse aliter atque aliter commendata ab emendatoribus Ptolemaei. Extiterunt enim de schola ipsius discipuli super magistrum, qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent, Cogitationem et Voluntatem. Una enim satis non erat Cogitatio, qua nihil producere potuisset, ex duabus facillimo prolatu. Primum coniugium Monogenem et Veritatem, ad imaginem quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem voluntatis marem Monogenem. Voluntatis enim vis, ut quae effectum praestat Cogitationi, maris obtinet censum.