Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant, nec ulla disciplinae munia observant, martyrii quoque eludentes necessitatem
qua volunt interpretatione. Hanc enim regulam animali semini praestitutam, ut salutem, quam non de privilegio status possidemus, de suffragio actus elaboremus. Nobis enim inscriptura buius seminis, qui imperfectae essentiae sumus, quia amoribus Theleti, et utique abortui deputamur, quod mater illorum. Sed nobis quidem Vae, si excesserimus in aliquo disciplinae iugum, si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque iustitiae, si confitendum alibi, nescio ubi, et non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia praesidum optaverimus. Illi vero de passivitate vitae et diligentia delictorum generositatem suam vindicent, blandiente suis Achamoth, quoniam et ipsa delinquendo profecit. Nam et honorandorum coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos meditandum atque celebrandum semper sacramentum comiti, id est feminae, adhaerendo; alioquin degenerem, nec legitimum veritatis, qui deversatus in mundo non amaverit feminam nec se ei iunxerit. Et quid facient spadones quos videmus apud illos?Superest de consummatione et dispensatione mercedis. Ubi Achamoth totam messem seminis sui perfecerit, dein colligere in horreum coeperit, vel cum ad molas delatum et defarinatum in consparsionis alvearia absconderit, donec totum confermentetur, tunc consummatio urgebit. Igitur inprimis ipsa Achamoth, de regione medietatis, de tabulato secundo in summum transfertur restituta Pleromati, et statim excipit compacticius ille Soter, sponsus scilicet, et ambo coniugium novum fient; hic erit in scripturis sponsus, et sponsalis Pleroma (credas enim, ubi de loco in locum transmigratur, leges quoque Iulias intervenire): sicut et scenam et Demiurgus tunc de Hebdomade caelesti in
superiora mutabit, in vacuum iam coenaculum matris, sciens iam, nec videns illam. Nam si ita erat, semper ignorare maluisset.