Adversus Valentinianos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Pudiciores alii honorem divinitatis recordati, ut etiam unius coniugii dedecus ab eo avellerent, maluerunt nullum Bytho sexum deputare, et fortasse, Hoc deum, non, Hic deus, neutro genere pronuntiant. Alii contra magis et masculum et feminam dicunt, ne apud solos Lunenses Hermaphroditum existimet annalium commentator Fenestella.

Sunt qui nec principatum Bytho defendant, sed postumatum, Ogdoadem ante omnia praemittentes, ex Tetrade quidem et ipsam, sed et aliis nominibus derivatam. Primo enim constituunt Proarchen, secundo Anennoëton, tertio Arrheton, quarto Aoraton. Ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen, ex Anennoëto secundo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston, ex Invisibili quarto et octavo loco Agenneton. Hoc quae ratio disponat, ut singula binis locis et quidem tam intercisis nascantur, malo ignorare quam discere. Quid enim recti habent quae tam perverse proferuntur?