Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia patris, nihil facientem sine patris uoluntate, omnem a patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam, quam a patre filio traditam in filio seruo? hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia spiritum non aliunde (de)puto quam a patre per filium. uide ergo, ne tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem eius euertis in tot nominibus constitutam, in quot deus uoluit adeo autem manet in suo statu, licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem apostolus scribit de ultimo fine: cum tradiderit regnum deo et patri. oportet enim eum regnare usque dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius, — scilicet secundum psalmum: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum — cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo. qui ei subiecit omnia, tunc et ipse subicietur illi, qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. uidemus igitur non obesse monarchiae, [filium] etsi hodie apud filium est, quia et in suo statu est apud filium et cum suo statu restituetur patri a filio. ita eam nemo hoc nomine destruet, (si) filium admittat, cui et traditam eam a patre et a quo quandoque restituendam patri constat hoc uno capitulo epistolae apostolicae potuimus iam et patrem et filium ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii etiam ex eo, quod qui tradidit regnum et cui tradidit. item qui subiecit (et cui subiecit) duo sint necesse est.

Sed quia duos unum uolunt esse, ut idem pater et filius habeatur, oportet et totum de filio examinari, an sit et [*]( 11] I Cor. 15, 24. 12] I Cor. 15, 25. 14] Ps. 109, 1. 16] I Cor. 15, 28. ) [*]( 6 deputo acripsi: puto PMF 9 in auo statu manet F 11 fine: <(tonc finis,) fort. 16 illi om. F 19 filium seclusi 22 si addidit B3, om. PMFR1 26 qui tradidit et cui tradidit regnum P (inuertit ordinem R sec, Hirsaugiensem) 27 aubicit P (e 8. u. add. R) et cui subiecit wid. R, om. PMF 28 esse uolunt F 29 oportet in totum fort. )

233
qui sit et quomodo sit, et ita res ipsa formam suam scripturis, et interpretationibus earum patrocinantem, uindicabit. aiunt quidam et Genesim in Hebraico ita incipere: in principio deus fecit sibi filium. hoc ut firmum non sit, alia me argumenta deducunt de ipsa dei dispositione, qua fuit ante mundi constitutionem ad usque filii generationem. ante omnia enim deus erat solus, ipse sibi et mundus et locus et omnia, solus autem, quia nihil aliud extrinsecus praeter illum. ceterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum quam habebat in semetipso, rationem suam scilicet. rationalis enim deus, et t ratio in ipsum prius et ita ab ipso omnia. quae ratio sensus ipsius est, hanc Graeci λόγον dicunt, quo uocabulo etiam sermonem appellamus, ideoque iam in usu est nostrorum per simplicitatem interpretationis sermonem dicere in primordio apud deum fuisse, cum magis rationem competat, [antiquiorem haberi] quia non sermonalis a principio sit rationalis deus [etiam ante principium] et quia ipse quoque sermo ratione consistens priorem eam ut substantiam suam ostendat. tamen et sic nihil interest. nam etsi deus nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando et disponendo secum quae per sermonem mox erat dicturus. cum ratione enim sua cogitans atque disponens (sermone,) sermonem eam efficiebat, quam sermone tractabat. id quo facilius intellegas, ex te ipso; amo, recognosce ut ex imagine et [*]( 11] cf. Ioh. 1, 8. 25] cf. Gen. 1, 26. ) [*]( 1 ipsa res P (inuertit ordinem R) 2 patrocinantem scripsi: patrocinantibna PMF 3 quidam Ciacconitis: quidem ]\'MF 5 argumejita me F dedncunt = docent, ut deductor (229,1) = doctor de scripsi: ab PMF 8 aliud om. P 10 rationem, suam scilicet Oehlerus 11 ipeum JIP (corr. Q in o R), ipso FRuulgo et ratio in ipsum <ipso) prius et ita ab ipso alia fort. 12 cst. hanc uulgo AOrON M, logon PF 16 competat scil. dicere in primordio apud deum fuisse antiquiorem haberi neclusi 17 sit scripsi: sed PMF etiam ante principium seclusi 23 aermone addidi 24 id quo scripsi: id quod MF, idque quo P 25 amo, recoenosce scripsi: amore cognosce MF, a me recognosce P, ante recognosce Urs )
234
similitudine dei, quod habeas et tu in temetipso rationem, qui es animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum factus. sed etiam ex substantia ipsius animatus. uide, cum tacitus tecum ipse congrederis ratione, hoc ipsum agi intra te occurrente ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum, ad omnem sensus tui pulsum. quodcumque cogitaueris, sermo est; quodcumque senseris, (o)ratio est. loquaris illud necesse est in animo, et dum loqueris, conlocutorem pateris sermonem, in quo inest haec ipsa ratio, qua cum. eo cogitans loquaris, per quem loquens cogitas. ita secundus quodammodo in te est sermo. [per quem loqueris cogitando et per quem cogitas loquendo; ipse sermo alius est.] quanto ergo plenius hoc [agitur] in deo, cuius tu quoque imago et similitudo censeris? [quod habeat in se etiam tacendo rationem et in ratione sermonem] possum itaque non temere praestruxisse et tunc deum ante uniuersitatis constitutionem solum non fuisse. habentem in semetipso proinde- rationem et in ratione sermonem, quem secundum a se fecerat agitando intra se.

Haec uis et haec diuini sensus dispositio apud scripturas etiam in sophiae nomine ostenditur. quid enim sapientius ratione dei siue sermone? itaque sophiam quoque exaudi ut secundam personam conditam: primo dominus creauit me initium uiarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles generauit me, in sensu suo scilicet condens et generans. dehinc adsistentem eam (in) ipsa operatione cognosce: [*]( 22] Prou. 8, 22. 23. 25. ) [*]( 1 quod MF, quo P, quam Urs 4 agi i23, age PMR1 7 orati.. scrijm: ratio PMF necesse est in animo MP (inuertit ordinem R secund. Hirsaugiensem), in animo necesse est FJt uulgo 9 in quo est lex ipsa ratio F 10 secundus = secunda, id est alia persona (cf. supra conlocutorem puteris sermonem et guae infra sequuntur 1.15 sqq.) 11 por quern-alius est seclusi 12 quanto R3, quando PMFR1 13 agitur seclusi 14 quod habeat-Bermonem seclusi 18 fecerat scripsi: faceret PMF cogitando susp. Eng 22 secundam MFR, secundum P (corr. Jt) 26 <in) ipsa operatione scripsi (cf. 287, 3 operari = creare; operatio igitur = creatio cf. 262, 12): ipsa separatione PMF )

235
cum pararet, inquit, caelum, aderam illi simul; et quomodo fortia faciebat super uentos quae sursum nubila, et quomodo tutos ponebat fontes eius, quae sub caelo, ego eram cum illo compingens, ego eram, ad quem gaudebat; cotidie autem oblectabar in persona ipsius. iam, ut primum deus uoluit ea, quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se indiuiduas suas (socias,) rationem et sophiam, ut per ipsum fierent uniuersa, per quem erant cogitata atque disposita, immo et facta iam, quantum in dei sensu. hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.

Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et uocem, cum dicit deus: fiat lux. haec est natiuitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit. conditus ab eo primum ad cogitatum in nomine sophiae: dominus condidit me initium uiarum, dehinc generatus ad effectum: cum pararet caelum, aderam illi, exinde, eum patrem sibi faciens, de quo procedendo *, filius factus est, primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus ex deo genitus, proprie de uulua cordis ipsius, secundum quod et pater ipse testatur: eructauit cor meum sermonem optimum. ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius: filius meus es tu, (inquit,) ego hodie genui te, et: ante luciferum genui te. sic et filius ex [*]( 1] Prou. 8, 27. 28. 30. 15] Gen. 1, 3. 17J Proa. 8, 22. 19] Prou. 8. 27. 23] Ps. 44, 2. 25] Ps. 2, 7. 26] Pa. 109, 8. \') [*]( 1 quomodo (= úJ(;) PM, quom R, cum reliqui 3 quomodo PMF, quoia R, cum reliqui 4 quem PMFRl, quam R3 uulgo 6 iam scripsi: nam PMF 8 edere R, sedere PMF 9 socias addidi rationem et sophiam Urs: rationes sophiam PMF 19 illi <simul.> exinde Pam 20 patrem MF, parem Puulgo lacunam signaui: generatur intercidisse puto (cf236, 15) 24 gaudentem in Pam: gaudenti in PMFR gaudentem R3 25 inquit addidi 26 et ante luciferum genui te om. F )

236
sua persona profitetur patrem in nomine sophiae: dominus condidit me initium uiarum in opera sua; ante omnes autem colles generauit me. nam si hic quidem sophia uidetur dicere conditam se a domino in opera et uias eius, alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse et sine illo nihil factum, sicut et rursum: sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes uires eorum, utique eo spiritu, qui sermoni inerat, apparet unam eandemque uim esse nunc in nomine sophiae nunc in appellatione sermonis, quae initium accepit uiarum in dei opera et quae caelum confirmauit, per quam omnia facta sunt et sine qua nihil factum est. nec diutius de isto, quasi non ipse sit sermo et in sophiae et in rationis et in omnis diuini animi et spiritus nomine, qui filius factus est dei, de quo prodeundo generatus est. ergo, inquis, das aliquam substantiam esse sermonem, spiritu et sophiae traditione constructam? plane. non uis enim eum substantiuum habere in re per substantiae proprietatem, (ne) ut res et persona quaedam uideri possit et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere patrem et filium, deum et sermonem. quid est enim, dicis, sermo, nisi uox et sonus oris et, sicut grammatici tradunt, aer offensus, intellegibilis auditu, ceterum uacuum nescio quid et inane et incorporale? at ego nihil dico de deo inane et uacuum prodire potuisse, ut non de inani et uacuo prolatum, nec carere substantia quod de tanta substantia processit et tantas substantias fecit; fecit enim et ipse quae facta sunt [*](1] Prou. 8, 22. 25. 51 cf. Ioh. 1, 3. 6] Ps. 32, 6. 101 cf. Prou. 8, 22. cf. Ps. 32, 6. 11] cf. Ioh. 1, 3. ) [*]( 2 in opera sua RF, in sua opera M (corr. m. 1) P 8 sermon? M 14 est om. P (add R in mg. ex Hirsaugiensi) 15 dare = annehmen, ut uidetur 17 plane. non uis enim MFGR, plane nouimus P 18 ne addidi (ut res et persona intellege: sicut res ita et persona) 19 capiat R:., capias PMFR1 20 dicis scripsi: dices PMF 21 sermo R, sermoni P (corr. R) MF 24 prodire R, prodere P (corr. R) MF 25 quod ile tanta substantia om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 26 tantas Bubstant-ias RF, tanta substantias M (tantas m. 3), tanta substantia P (corr. R) )
237
per illum. (aut). quale est, ut nihil sit ipse, sine quo nihil factum est, ut inanis solida et uacuus plena et incorporalis corporalia sit operatus? nam etsi potest aliquando quid fieri diuersum eius, per quod fit, nihil tamen potest fieri per id, quod uacuum et inane est (si) uacua et inanis res est sermo dei, qui filius dictus est? qui ipse deus cognominatus est? et sermo erat apud deum, et deus erat sermo. scriptum est: non sumes nomen dei in uanum: hic certe est, qui in effigie dei constitutus non rapinam existimauit esse se aequalem deo. in qua effigie dei? utique in aliqua, non tamen in nulla. quis enim negabit deum corpus esse, etsi deus spiritus est? spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. sed si et inuisibilia illa, quaecumque sunt, habent apud deum et suum corpus et suam formam, per quae soli deo uisibilia sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia emissum est sine substantia non erit? quaecumque ergo substantia sermonis fuit, illam dico personam et illi nomen filii uindico et, dum filium agnosco, secundum a patre defendo. -