Varie diabolus aemulatus est ueritatem. adfectauit illam aliquando defendendo concutere. unicum deum uindicat, omnipotentem mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat. ipsum dicit patrem descendisse in uirginem, ipsum ex ea natum, ipsum passum; denique ipsum esse legum Christum. excidit sibi coluber, quia legum Christum post baptisma Iohannis temptans ut filium dei adgressus est, certus filium deum habere uel ex ipsis scripturis, de quibus tunc temptationem struebat: si tu es filius dei, dic, ut lapides isti panes fiant; item: si tu es filius dei, deice te hinc; scriptum est enim, quod mandauit angelis suis super te,- utique pater-ut te manibus suis tollant necubi ad lapidem pedem tuum offendas. aut numquid mendacium euangeliis exprobrabit dicens: (uiderit Matheus et Lucas, ceterum ego ad ipsum deum accessi, ipsum omnipotentem cominus temptaui; ideo et accessi, ideo et temptaui. ceterum si filius dei esset, numquam illum temptasse dignarer\'. sedenim ipse potius a primordio mendax est, et si quem hominem de suo subornauerit, ut Praxean. nam iste primus ex [*]( 11] Matth. 4, 3. 12-15] Matth. 4, 6. Luc. 4, 10. 13] cf. Ps. 90, 11. 12. 20] cf. I Ioh. 3, 8. ) [*]( 2 IXCIP EIUSDE ADVERSVS PRAXEAN P, INCIPIT ADVERSUS PRAXEAM N, Incipit liber aduersus Praxean F 4 deum scripsi: dominum PMF 6 uirginem MFB9, uirgine PBl 8 <sed) excidit fort. 11 struebas (s ex t) M 14 suis (alt,) om. F 16 exprobrabit i23t exprobrauit PMF 18 comminue M 19 temptasse Urs; fortaaee PMF 21 subornauerit P (del. er R) M, subornauit BF ) [*]( IS. )
228
Asia hoc genus peruersitatis intulit Romanae humo, (homo) et alias inquietus, insuper de iactatione martyrii inflatus ob solum et simplex et breue carceris taedium; quando, et si corpus suum tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem dei non habens, cuius charismata quoque expugnauit. nam idem tunc episcopum Romanum, agnoscentem iam prophetias Montani Priscae Maximillae et ex ea agnitione pacem ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum adseuerando et praecessorum eius auctoritates defendendo coegit et litteras pacis reuocare iam emissas et a proposito recipiendorum charismatum concessare. ita duo negotia diaboli Praxeas Romae procurauit: prophetiam expulit et haeresim intulit, paracletum fugauit et patrem crucifixit. fruticauerant auenae Praxeanae hic quoque, superseminatae dormientibus multis in simplicitate doctrinae; traductae dehinc per quem deus uoluit etiam euulsae uidebantur. denique cauerat pristinum doctor de emendatione sua, et manet chirographum apud psychicos, apud quos tunc gesta res est. exinde silentium. et nos quidem postea agnitio paracleti atque defensio disiunxit a psychicis. auenae uero illae ubique tunc semen excusserant. id aliquamdiu per hypocrisin subdola uiuacitate latitauit et nunc denuo erupit. sed et denuo eradicabitur, si uoluerit dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo colligentur omnes adulterae fruges et cum ceteris scandalis igni inextinguibili cremabuntur.
Itaque post tempus pater natus et pater passus, ipse deus dominus omnipotens, Iesus Christus praedicatur. nos [*]( 4] cf. I Cor. 13, 3. 14] cf. Matth. 13,25. 24] cf. Matth. 13, 30. ) [*]( 1 Romanae humo, <homo> Eng: romanae humo PM, romano homo F. Romae, homo Urs, Romam homo Oehlerus 3 quando = quamquam 8 frigye PMF 11 cessare F 14 fruticauerant MPam: fructificauerant p, fructiferant F 16 denique cauerat etc. intellege: denti der Vertreter der Lehre hatte infolge seiven Widerrufs den status quo ante getoahTleistet 20 psychicis Pam: phisicia PMF auenae ]f. hauenae F 21 id scripst: ita PMF 24 adultae F 25 igne F 26 post tempus = nach einer gewissen Zeit, ut uidetur\' )
229
uero et semper et nunc magis, ut instructiores per paracletum, deductorem scilicet omnis ueritatis, unicum quidem deum credimus, sub hac tamen dispensatione, quam oikonomiam dicimus, ut unici dei sit et filius, sermo ipsius, qui ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. hunc missum a patre in uirginem et ex ea natum, hominem et deum, filium hominis et filium dei, et cognominatum legum Christum; hunc passum, hunc mortuum et sepultum secundum scripturas et resuscitatum a patre et in caelo resumptum sedere ad dexteram patris, uenturum iudicare uiuos et mortuos; qui exinde miserit secundum promissionem suam a patre spiritum sanctum, paracletum, sanctificatorem fidei eorum, qui credunt in patrem et filium et spiritum sanctum. hanc regulam ab initio euangelii decucurrisse, etiam ante priores quosque haereticos, nedum ante Praxean hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium haereticorum quam ipsa nouellitas Praxeae hesterni. quo peraeque aduersus uniuersas haereses iam hinc praeiudicatum sit id esse uerum, quodcumque primum, id esse adulterum, quodcumque posterius. sed salua ista praescriptione ubique tamen propter instructionem et munitionem quorundam dandus est etiam retractatibus locus, uel ne uideatur unaquaeque peruersitas non examinata, sed praeiudicata damnari, maxime haec, quae se existimat meram ueritatem possidere, dum unicum deum non alias putat credendum, quam si ipsum eundemque et patrem et filium et spiritum dicat; quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem, et nihilominus custodiatur oikonomiae sacramentum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens
[*]( 4] cf. Ioh. 1, 3. ) [*]( 3 oikonomiam PMF, oeconomiam Rig, oixovofuav R 6 est om. P 10 in coelos Panl 16 Praxean R, praxeam PMF 24 meram in ras. M 2»? spiritum MP (add. R s. u. sanctum ex Hirsatigietisi), spiritum sanctum FR uuigo 27 unus sit omnia scil. pater et filius et spiritus sanctus 23 oikonomiae PMF, oixovojuois R uulgo 29 dirigens = contendens esse ) 230
patrem et filium et spiritum, — tres autem non statu, sed gradu, nec substantia, sed forma, nec potestate, sed specie, — unius autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia unus deus, ex quo et gradus isti et formae et species in nomine patris et filii et spiritus sancti deputantur. (qui) quomodo numerum sine diuisione patiuntur, procedentes tractatus demonstrabunt.
Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae. quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et uerum deum transfert, non intellegentes unicum quidem sed cum sua oikonomia esse credendum, expauescunt, quod oikonomiam numerum et dispositionem trinitatis diuisionem praesumunt unitatis, quando unitas, ex semetipsa deriuans trinitatem, non destruatur ab illa, sed administretur. itaque duos et tres iam iactitant a nobis praedicari, se uero unius dei cultores praesumunt, quasi non et unitas inrationaliter collecta haeresim faciat et trinitas rationaliter expensa ueritatem constituat. \'monarchiam\', inquiunt, \'tenemus,\' et ita sonum ipsum uocaliter exprimunt etiam Latini et tam opifice, ut putes illos tam bene intellegere monarchiam quam enuntiant. [sed monarchiam sonare student Latini, oikonomiam intellegere nolunt etiam Graeci.] at ego, si quid utriusque linguae praecerpsi. monarchiam nihil aliud significare scio quam singulare et unicum imperium; non tamen praescribere monarchiam ideo. [*]( 1 spiritum PM, spiritum sanctum FRuulgo parenthesin indicaui. sed nudo, an duplex uerborttm recensio hic sit agnoscenda 5 qui addidi: quomodo <aut(\'rn) Urs 6 retractatua Pam 12 oikonomiit PMF, otxovofA-a R uulgo eIpauescunt, quod Eng: expaueBCunt ad PMF ikonomiam PMF, oixovojxiav R uulgo o:*ovojiiav. numerum uulgo, uikonomiam, numerum Eng 13 numerus = plures (cf, supra l. 6 et adu. Mure. cap. 5: post unum enim numerus) 14 quando = icdhrend doch 19 inquiunt FR, inquit PM sonum R3, solium PMR1, solmn F isturn fort. 20 et tam opifice (= so meisterlich) PMFRI, etiam Opici R3, etiam modifice Oehlerus 21 sed monarchiam-etiam Graeci seclusi 22 oikonomiam PMF, oixovojjL{av R uulgo 23 at ego PM, at nero F )
231
quia unius sit, eum, cuius sit, aut filium non habere aut ipsum se sibi filium fecisse aut monarchiam suam non per quos uelit administrare. atquin nullam dico dominationem ita unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit officiales sibi. si uero et filius fuerit ei, cuius monarchia sit, non statim diuidi eam et monarchiam esse desinere, si particeps eius adsumatur et filius, sed proinde illius esse principaliter, a quo communicatur in filium, et dum illius est, proinde monarchiam esse, quae a duobus tam unitis continetur. igitur si et monarchia diuina per tot legiones et exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: milies centies centena milia adsistebant ei, et milies centena milia apparebant ei, nec ideo unius esse desiit, ut desinat monarchia esse, quia per tanta milia uirtutum procuratur: quale est, ut deus diuisionem et dispersionem pati uideatur in filio et in spiritu sancto, secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiae patris, quas non patitur in tot angelorum numero, et quidem tam (alienorum) a substantia. tia patris? membra et pignora et instrumenta et ipsam uim ac totum censum monarchiae euersionem deputas eius? non recte. malo te ad sensum rei quam ad sonum uocabuli exerceas. euersio enim monarchiae illa est tibi intellegenda, cum alia dominatio suae condicionis et proprii status ac per hoc aemula superducitur, cum alius deus infertur aduersus creatorem, t tunc male, cum plures, secundum Valentinos et Prodicos: tunc in monarchiae euersionem, cum in creatoris destructionem.
[*]( 12] Dan. 7, 10. ) [*]( 1 eum Rig: eius PMF non om. P ladd. in mg. m. 1) 3 uelit RF. uenit PM 10 unitis Eng: unicis PMF 15 quia om. F 19 et quidem tam (alienorum) Gel: et quidem tam PMF, et quid? demta Eng, eeqaid nata Oehlerus 20 patris membra Oehlerus Eng 24 alio P 26 tunc male PMF, cum Marcione Oehlerus, tunc mage t= magis) Eng: mihi totwt hic locus inde a uerbis cum alius deus tuqtte in finem capitis interpolatoris esse uidetur; quo remoto quae in initio insequentis capitis leguntur arctisaime se applicant ad uerba euer-sio-superducitur 26 Prodieo. IPmg. (rf. I pag. 178, 29): prodigoa PMFR1, Proclos R] ) 232