Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Erant plane qui et tunc non intellegerent. Quoniam et Thomas aliquamdiu incredulus. Domine, inquit, non scimus quo eas, et quomodo viam novimus? Et Iesus: Ego sum via, veritas et vita: nemo venit ad patrem nisi per me; si cognovissetis me, cognovissetis et patrem; sed abhinc nostis illum, et vidistis illum. Et pervenimus iam ad Philippum, qui spe excitatus videndi patris, nec intellegens quomodo visum patrem audisset, Ostende, inquit, nobis patrem, et sufficit nobis. Et dominus: Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Quem dicit cognosci ab illis debuisse (hoc enim solum discuti oportet), quasi patrem, an quasi filium? Si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore

Christum cum eis conversatum patrem aliquando non dico intellegi, verum vel aestimari potuisse. Nobis omnes scripturae, et veteres Christum dei, et novae filium dei, praefiniunt. Hoc et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur, immo iam et ab ipso patre coram de caelis filium profitente et filium glorificante: Hic est filius meus; et, Glorificavi, et glorificabo. Hoc et a discipulis credebatur, hoc et a Iudaeis non credebatur; hoc se volens credi ab illis omni hora patrem nominabat, et patrem praeferebat, et patrem honorabat. Si ita est, ergo non patrem tanto tempore secum conversatum ignoraverant, sed filium, et dominus, eum se ignorari exprobrans quem ignoraverant, eum utique agnosci volebat quem tanto non agnosci tempore exprobraverat, id est filium. Et apparere iam potest quo modo dictum sit: Qui me videt, videt et patrem, scilicet quo et supra: Ego et pater unum sumus. Quare? quia, Ego ex deo exivi et veni; et, Ego sum via; Nemo ad patrem venit nisi per me; et, Nemo ad me venit nisi pater eum adduxerit; et, Omnia mihi pater tradidit; et, Sicut pater vivificat, ita et filius; et, Si me cognovistis, et patrem cognovistis. Secundum haec enim vicarium se patris ostenderat, per quem pater et videretur in factis, et audiretur in verbis, et cognosceretur in filio, facta et verba patris administrante; quia invisibilis pater, quod et Philippus didicerat in lege, et meminisse debuerat: Deum nemo videbit, et vivet. Et ideo suggillatur patrem videre desiderans, quasi visibilem, et instruitur visibilem eum in filio fieri ex virtutibus, non ex personae repraesentatione. Denique si patrem eundem filium vellet intellegi dicendo, Qui me videt, patrem videt, quomodo subicit, Non credis quia ego in patre, et pater in me? Debuerat enim subiunxisse, Non credis quia ego sum pater? Aut quo exaggeravit, si non illud manifestavit quod voluerat intellegi, se scilicet filium esse? Porro dicendo, Non credis quia ego in patre, et pater in me, propterea potius exaggeravit, ne, quia dixerat, Qui me vidit, et patrem vidit, pater existimaretur, quod nunquam existimari se voluit, qui semper se filium et a patre venisse profitebatur. Igitur et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem, ne pater seorsum quasi visibilis in conspectu desideraretur, et ut filius repraesentator patris haberetur. Et nihilominus hoc quoque interpretatus est, quomodo pater esset in filio, et filius in patre. Verba, inquit, quae ego loquor vobis, non sunt mea, utique quia patris;
pater autem manens in me facit opera. Per opera ergo virtutum et verba doctrinae manens in filio pater per ea videtur per quae manet, et per eum in quo manet, ex hoc ipso apparente proprietate utriusque personae, dum dicit, Ego sum in patre, et pater in me. Atque adeo, Credite, ait. Quid? Me patrem esse? Non puto scriptum esse, sed, Quia ego in patre, et pater in me, si quo minus, vel propter opera credite, ea utique opera per quae pater in filio, non visu, sed sensu videbatur.

Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius quae in finem evangelii, perseverant in eodem genere sermonis, quo pater et filius in sua proprietate distinguuntur. Paracletum quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad patrem, et missurum repromittit, et quidem alium. Sed iam praemisimus quomodo alium. Ceterum, De meo sumet, inquit, sicut ipse de patris. Ita connexus patris in filio et filii in paracleto tres efficit cohaerentes, alterum ex altero. Qui tres unum sunt, non unus, quomodo dictum est, Ego et pater unum sumus, ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem. Percurre adhuc, et invenies quem patrem credis (vice patris dictum et patrem agricolam utique in terra tu putas fuisse), hunc rursus in caelis a filio agnosci, cum illuc respiciens discipulos suos patri tradidit. Sed et si in isto evangelio non est revelatum, Deus meus, ad quid me dereliquisti? et, Pater, in tuis manibus depono spiritum meum, tamen post resurrectionem et devictae gloriam mortis, exposita necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset ostendere tam fideli feminae, ex dilectione, non ex curiositate nec ex incredulitate Thomae, tangere eum adgressae, Ne, inquit, contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum, vade autem ad fratres meos (quin et in hoc filium ostendit, filios enim appellasset illos, si pater fuisset), et dices eis, Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, deum meum et deum vestrum. Pater ad patrem, et deus ad deum? an

lius ad patrem, et sermo ad deum? Ipsa quoque clausula evangelii propter quid consignat haec scripta, nisi, Ut credatis, inquit, Iesum Christum filium dei? Igitur quaecunque ex his putaveris ad demonstrationem eiusdem patris et filii proficere tibi posse, adversus definitivam evangelii sententiam niteris. Non ideo enim scripta sunt, ut patrem credas Iesum Christum, sed ut filium.

Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem ad eum videmur Ioannis evangelium decucurrisse, ne tot manifeste pronuntiata et ante et postea unus sermo subvertat, secundum omnia potius quam adversus omnia, etiam adversus suos sensus interpretandus. Ceterum ut alia evangelia non interponam, quae nativitate dominica fidem confirmant, sufficit eum qui nasci habebat ex virgine ab ipso annuntiari angelo filium dei determinatum. Spiritus dei superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit te: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei. Volent quidem et hic argumentari, sed veritas praevalebit. Nempe, inquiunt, filius dei deus est, et virtus altissimi altissimus est. Nec pudet illos inicere quod, si esset, scriptum fuisset. Quem enim verebatur, ut non aperte pronuntiaret, Deus superveniet, et altissimus obumbrabit te? Dicens autem, Spiritus dei, etsi spiritus dei, tamen non directo deum nominans portionem totius intellegi voluit, quae cessura erat in filii nomen. Hic spiritus dei idem erit sermo. Sicut enim Ioanne dicente, Sermo caro factus est, spiritum quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. Nam et spiritus substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt. Ceterum alium Ioannes profitebitur carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et spiritus sermo est, et sermo spiritus. Sicut ergo sermo dei non est ipse cuius est, ita nec spiritus, et si deus dictus est, non tamen ipse est cuius est dictus. Nulla res alicuius ipsa est cuius est. Plane cum quid ex ipso est, et sic eius est, dum ex ipso sit, potest tale quid esse quale et ipse ex quo est et cuius est. Et ideo spiritus deus, et sermo deus, quia ex deo, non tamen ipse ex quo est. Quod deus dei, tanquam

substantiva res, non erit ipse deus, sed hactenus deus, qua ex ipsius dei substantia, qua et substantiva res est, et ut portio aliqua totius. Multo magis virtus altissimi non erit ipse altissimus, quia nec substantiva res est, quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec providentia; et haec enim substantiae non sunt, sed accidentia uniuscuiusque substantiae. Virtus spiritui accidit, nec ipsa erit spiritus. His itaque rebus, quodcunque sunt, spiritu dei et sermone et virtute, conlatis in virginem, quod de ea nascitur, filius dei est. Hoc se et in istis evangeliis ipse testatur statim a puero. Non scitis, inquit, quod in patris mei me esse oportet? Hoc et satanas eum in temptationibus novit: Si filius dei es. Hoc et exinde daemonia confitentur: Scimus qui sis, filius dei. Patrem et ipse adorat. Christum se dei a Petro agnitum non negat. Insultans in spiritu ad patrem, Confiteor, inquit, tibi pater, quod absconderis haec a sapientibus. Hic quoque patrem nemini notum nisi filio affirmat, et patris filium confessurum confessores et negaturum negatores suos apud patrem, inducens parabolam filii, non patris, in vineam missi post aliquot servos, et occisi a malis rusticis, et a patre defensi, ignorans et ipse diem et horam ultimam soli patri notam, disponens regnum discipulis, quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem legiones angelorum postulandi ad auxilium a patre si vellet, exclamans quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum ponens, et post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem patris, et novissime mandans ut tinguerent in patrem et filium et spiritum sanctum, non in unum. Nam nec semel, sed ter, ad singula nomina in personas singulas tinguimur.

Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea aggredi debeam de quibus manifesta obumbrare quaerunt? Undique enim obducti de distinctione patris et filii, quam manente coniunctione disponimus, ut solis et radii et fontis et fluvii, per individuum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus

sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque distinguant, patrem et filium, discentes filium carnem esse, id est hominem, id est Iesum, patrem autem spiritum; id est deum, id est Christum. Et qui unum eundemque contendunt patrem et filium, iam incipiunt dividere illos potius quam unare. Si enim alius est Iesus, alius Christus, alius erit filius, alius pater, quia filius Iesus, et pater Christus. Talem monarchiam apud Valentinum fortasse didicerunt, duos facere, Iesum et Christum. Sed et haec iniectio eorum ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei vel spiritus dei et virtus altissimi dictus sit, quem patrem faciunt. Non enim ipsae sunt cuius dicuntur, sed ex ipso et ipsius. Et aliter tamen in isto capitulo revincentur. Ecce, inquiunt, ab angelo praedicatum est: Propterea quod nascetur sanctum, vocabitur filius dei. Caro itaque nata est, caro itaque erit filius dei. Immo de spiritu dei dictum est. Certe enim de spiritu sancto virgo concepit, et quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat quod erat conceptum et pariundum, id est spiritus, cuius et vocabitur nomen Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum deus. Caro autem deus non est, ut de illa dictum sit, Vocabitur sanctum filius dei, sed ille qui in ea natus est deus, de quo et psalmus: Quoniam deus homo natus est in illa, et aedificavit eam voluntate patris. Quis deus in ea natus? sermo et spiritus, qui eum sermone de patris voluntate natus est. Igitur sermo in carne, dum et de hoc quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi transfiguratus in carne, an indutus carnem. Immo indutus. Ceterum deum inmutabilem et informabilem credi necesse est, ut aeternum. Transfiguratie autem interemptio est pristini. Omne enim,quodcunque transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit esse quod non erat. Deus autem neque desinit esse neque aliud potest esse. Sermo autem deus et sermo domini manet in aevum, perseverando scilicet in sua forma. Quem si non capit configurari, consequens est ut sic caro factus intellegatur, dum fit in carne, et manifestatur et videtur et contrectatur per carnem, quia et cetera sic accipi exigunt. Si enim sermo ex transfiguratione et demutatione substantiae caro factus est. una iam erit
substantia Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam, ut electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse, id est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero mutatur, et tertium quid efficitur. Neque ergo deus erit Iesus; sermo enim desiit esse, qui caro factus est: neque homo caro; caro enim non proprie est, quia sermo fuit. Ita ex utroque neutrum est; aliud longe tertium est quam utrumque. Sed enim invenimus illum directo et deum et hominem expositum, ipso hoc psalmo suggerente, Quoniam deus homo natus est in illa, aedificavit eam voluntate patris; certe usquequaque filium dei et filium hominis, cum deum et hominem, sine dubio secundum utramque substantiam in sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud quam deus, neque caro aliud quam homo. Sic et apostolus de utraque eius substantia docet. Qui factus est, inquit, ex semine David. Hic erit homo et filius hominis, qui definitus est filius dei secundum spiritum. Hic erit deus et sermo, dei filius. Videmus duplicem statum, non confusum, sed coniunctum, in una persona, deum et hominem Iesum. De Christo autem differo. Et adeo salva est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro passiones suas functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens Lazarum, anxia usque ad mortem, denique et mortua est. Quodsi tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non tam distincta documenta parerent utriusque substantiae. Sed et spiritus carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione, aut neque carnalia neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae ex confusione; immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua non esset, si sermo conversus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset, aut sermo mortalis. Sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt. Disce igitur cum Nicodemo: Quia quod in carne natum est, caro est, et quod de spiritu, spiritus est. Neque caro spiritus fit, neque spiritus caro. In uno plane esse possunt. Ex his Iesus constitit, ex carne homo, ex spiritu deus, quem tunc angelus ex ea
parte, qua spiritus erat, dei filium pronuntiavil, servans carni filium hominis dici. Sic et apostolus etiam dei et hominum appellans sequestrem utriusque substantiae confirmavit. Novissime qui filium dei carnem interpretaris. exhibe qui sit filius hominis. Aut numquid spiritus erit? Sed spiritum patrem ipsum vis haberi, quia deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et sermo deus et dei sermo.