Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est, si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent, cetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam servant, et quidem salva unione divinitatis et monarchiae sonitu. Nam sicut in veteribus nihil aliud tenent quam, Ego deus et alius praeter me non est, ita in evangelio responsionem domini ad Philippum tuentur, Ego et pater unum sumus, et qui me viderit, videt et patrem, et ego in patre et pater in me. His tribus capitulis totum instrumentum utriusque testamenti volunt cedere, cum oporteat secundum plura intellegi pauciora. Sed proprium hoc est omnium haereticorum. Nam quia pauca sunt quae in silva inveniri possunt, pauca adversus plura defendunt, et posteriora adversus priora suscipiunt. Regula autem omni rei semper ab initio, constituta in prioribus et in posteriora praescribit, utique et in pauciora.

Aspice itaque quanta praescribant tibi etiam in evangelio ante Philippi consultationem et ante omnem argumentationem tuam. Et

in primis ipsa statim praefatio Ioannis evangelizatoris demonstrat quid retro fuerit qui caro fieri habebat. In principio erat sermo, et sermo erat apud deum, et deus erat sermo; hic erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo scripta sunt, indubitanter alius ostenditur qui fuerit a principio, alius apud quem fuit; alium sermonem dei, alium deum (licet et deus sermo, sed qua dei filius, non qua pater), alium per quem omnia, alium a quo omnia. Alium autem quomodo dicamus saepe iam edidimus. Quo alium dicamus, necesse est non eundem; non eundem autem, non quasi separatum; dispositione alium, n(??) divisione. Hic ergo factus est caro, non ipse cuius erat sermo. Huius gloria visa est tanquam unici a patre, non tanquam patris. Hic unius sinum patris disseruit, non sinum suum pater. Praecedit enim: Deum nemo vidit unquam. Inde et si agnus dei ab Ioanne designatur, non ipse cuius est dilectus. Certe filius dei semper, sed non ipse, cuius est filius. Hoc eum Nathanaël statim sensit, sicut et alibi Petrus: Tu es filius dei. Hoc et ipse recte sensisse illos confirmat, Nathanaëli quidem respondens, Quia dixi, vidi te sub ficu, ideo credis; Petrum vero beatum adfirmans, cui non caro neque sanguis revelasset, quod et patrem senserat, sed pater qui in caelis est. Quo dicto utriusque personae constituit distinctionem, et filii in terris, quem Petrus agnoverat dei filium, et patris qui in caelis, qui Petro revelaverat quod Petrus agnoverat dei filium Christum. Cum in templum introiit, aedem patris appellat, ut filius. Cum ad Nicodemum dicit: Ita, inquit, dilexit deus mundum, ut filium suum unicum dederit, in quem omnis qui crediderit non pereat, sed habeat vitam sempiternam. Et rursus: Non enim misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvus sit mundus per eum; qui crediderit in illum, non iudicatur; qui non crediderit in illum, iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii dei. Ioannes autem cum interrogaretur quid de Iesu contingeret, Pater, inquit, dilexit
filium, et omnia tradidit in manu eius; qui credidit in filium, habet vitam aeternam; qui non credidit in filio dei, non videbit deum, sed ira dei manebit super eum. Quem vero Samaritidi ostendit? Si Messiam, qui dicitur Christus, filium utique se, non patrem, demonstravit, qui et alibi Christus, dei filius, non pater, dictus est. Exinde discipulis, Meum est, inquit, ut faciam voluntatem eius qui me misit, ut consummem opus eius. Et ad Iudaeos de paralytici sanitate: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Pater et ego, filius dicit. Denique propter hoc magis Iudaei illum interficere volebant, non tantum quod solveret sabbatum, sed quod patrem suum deum diceret, aequans se deo. Tunc ergo dicebat ad eos, Nihil filius facere potest a semetipso, nisi videat patrem facientem; quae enim ille facit, eadem et filius facit. Pater enim diligit filium, et omnia demonstravit illi, quae ille fecit, et maiora istis opera demonstravit illi, ut vos miremini. Quomodo enim suscitat mortuos et vivificat, ita et filius quos vult vivificat. Neque enim pater iudicat, sed omne iudicium dedit filio, uti omnes honorent filium, sicut honorant patrem. Qui non honorat filium, non honorat patrem, qui filium misit. Amen, amen dico vobis, quod qui audit sermones meos et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transit de morte in vitam. Amen dico vobis, quod veniet hora qua mortui audient vocem filii dei, et cum audierint, vivent. Sicut enim pater habet vitam aeternam a semetipso, ita et filio dedit vitam aeternam habere in semetipso, et iudicium dedit illi facere in potestate, quia filius hominis est, per carnem scilicet, sicut et filius dei, per spiritum eius. Adhuc adicit, Ego autem habeo maius quam Ioannis testimonium; opera enim, quae pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me testimonium perhibent, quod me pater miserit; et qui me misit pater, ipse testimonium dixit de me. Subiungens autem, Neque vocem eius audistis unquam, neque formam eius vidistis, confirmat retro non patrem, sed filium fuisse, qui videbatur et audiebatur. Denique dicit, Ego
veni in patris mei nomine, et non me recepistis. Adeo semper filius erat in dei et regis et domini omnipotentis et altissimi nomine. Interrogantibus autem quid facere debeant respondit, Ut credatis in eum quem deus misit. Panem quoque se adfirmat, quem pater praestaret de caelo; ergo omne, quod ei daret pater, ad se venire, nec reiecturum se, quia de caelo descendisset, non ut suam, sed ut patris faceret voluntatem; voluntatem autem patris esse uti qui viderit filium et crediderit in eum, vitam et resurrectionem consequatur; neminem porro ad se venire posse, nisi quem pater adducat; omnem, qui a patre audisset et didicisset, venire ad se, Non quasi patrem aliquis viderit, adiciens et hic, ut ostenderet patris esse sermonem, per quem docti fiant. At cum discedunt ab eo multi, et apostolis suis offert si velint discedere et ipsi, quid respondit Simon Petrus? Quo discedimus? verba vitae habes, et nos credimus quod tu sis Christus. Patrem illum esse, an patris Christum?

Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur? suam an patris? Aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique non pater, sed filius, Neque nescitis, inquit, unde sim, et non veni a me ipso, sed est verus qui me misit, quem vos non nostis; ego novi illum, quia apud illum sum. Non dixit, Quia ipse sum, et, Ipse me misi, sed, Ille me misit. Item cum misissent ad invadendum eum pharisaei, Modicum adhuc temporis, ait, vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. At ubi se negat esse solum, Sed ego, inquit, et qui me misit pater: nonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? Immo totum erat hoc quod docebat, inseparatos duos esse; siquidem et legem proponens, duorum hominum testimonium confirmantem, subiungit: Ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me, qui me misit, pater. Quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non uteretur legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio, sed duorum. Item interrogatus, ubi esset pater, neque se neque patrem notum esse illis respondens, duos dixit ignotos. Quodsi ipsum nossent, patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et filius, sed quia per individuitatem neque agnosci neque ignorari

alter sine altero potest: Qui me, ait, misit, verax est, et ego quae ab eo audivi, ea et loquor in mundum; interpretante extrinsecus scriptura non cognovisse illos quod de patre dixisset, cum scilicet cognoscere debuissent sermones patris in filio esse, legendo apud Hieremiam, Et dixit mihi dominus, Ecce dedi sermones meos in os tuum; et apud Esaiam, Dominus dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem; sicut ipse rursus, Tunc(??)inquit, cognoscetis quod ego sim, et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit, ita et loquor, quia et qui me misit mecum est. Et hoc ad testimonium individuorum duorum. Item in altercatione Iudaeorum exprobrans quod occidere eum vellent, Ego, inquit, quae vidi penes patrem meum, loquor, et vos, quod vidistis penes patrem vestrum, id facitis; et nunc vultis occidere hominem veritatem vobis locutum, quam audivit a deo; et, Si deus esset pater vester, dilexissetis me; ego enim ex deo exivi et veni (et tamen non separantur, licet exisse dixerit, ut quidam arripiunt huius dicti occasionem; exivit autem a patre ut radius ex sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine); ego daemonium non habeo, sed honoro patrem meum; et, Si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea; est qui me glorificet, pater, quem vos dicitis deum esse vestrum, nec nostis illum, at ego novi eum; et si dicam, non novi, ero similis vestri, mendax; sed novi illum, et sermonem eius servo. At cum subiungit, Abraham diem meum vidit, et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro visum, non patrem. Item super caecum illum patris opera. dicit se facere oportere, cui post restitutionem luminum, Tu, inquit, credis in filium dei? et interroganti, quis esset iste, ipse se demonstrans utique filium demonstravit, quem credendum esse dixerat. Dehinc cognosci se profitetur a patre, et patrem a se, et ideo se diligi a patre quod animam suam ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre. Et interrogatus a Iudaeis, si ipse esset Christus (utique dei, nam usque in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem sperant, quia nunquam Christus pater scriptus est venturus), Loquor, inquit, vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. Quod testimonium? ipsum scilicet esse de quo interrogabant, id est Christum dei. De ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu eius eriperet,
Pater, qui maior est omnibus, mihi dedit; et, Ego et pater unum sumus. Hic ergo iam gradum volunt figere stulti, immo caeci, qui non videant, primo, Ego et pater, duorum esse significationem; dehinc in novissimo, Sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est; tum, quod Unum sumus, non Unus sumus. Si enim dixisset, Unus sumus, potuisset adiuvare sententiam illorum. Unus enim singularis numeri significatio videtur; adhuc cum duo masculini generis. Unum dicit neutrali verbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad coniunctionem, ad dilectionem patris, qui filium diligit, et ad obsequium filii, qui voluntati patris obsequitur. Unum sumus, dicens, ego et pater, ostendit duos esse, quos aequat et iungit. Adeo addit etiam multa se opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari mereretur. Et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se deum ipsum, id est patrem, voluisset intellegi, quia dixerat, Ego et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens, non qua ipsum deum, Si in lege, inquit, scriptum est, Ego dixi, vos dii estis, et non potest solvi scriptura, quem pater sanctificavit et misit in mundum, vos eum blasphemare dicitis, quia dixerat, Filius dei sum? Si non facio opera patris mei, nolite credere; si vero facio et mihi credere non vultis, vel propter opera credite; et scitote, quod ego in patre sim, et pater in me. Per opera ergo erit pater in filio, et filius in patre; et ita per opera intellegimus unum esse patrem. Adeo totum hoc perseverabat inducere, ut duo tamen crederentur in una virtute, quia aliter filius credi non posset nisi duo crederentur.

Post haec autem Martha filium dei eum confessa non magis erravit quam Petrus et Nathanaël; quamquam et si errasset, statim didicisset. Ecce enim ad suscitandum fratrem eius a mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens, Pater, inquit, utique filius, gratias ago tibi, quod me semper exaudias: propter istas turbas circumstantes dixi, ut credant quod tu me miseris. Sed et in conturbatione animae: Et quid dicam? pater, salvum me fac de ista hora: atquin propter hoc veni in istam horam; verum, pater, glorifica nomen tuum; in quo erat filius. Ego, inquit, veni in

patris mei nomine. Inde scilicet suffecerat filii ad patrem vox. Ecce ex abundantia respondet de caelo pater, filio contestaturus, Hic est filius meus dilectus, in quo bene sensi, audite illum. Ita et in isto, Glorificavi, et glorificabo rursus, quot personae tibi videntur, perversissime Praxea, nisi quot et voces? Habes filium in terris, habes patrem in caelis. Non est separatio ista, sed dispositio divina. Ceterum scimus deum etiam intra abyssos esse, et ubique consistere, sed vi et potestate. Filium quoque, ut individuum, cum ipso ubique. Tamen in ipsa οἰκονομίᾳ pater voluit filium in terris haberi, se vero in caelis. Quo et ipse filius suspiciens et orabat et postulabat a patre, quo et nos erectos docebat orare: Pater noster, qui es in caelis; cum sit et ubique. Hanc sedem suam voluit pater: minoravit filium modico citra angelos ad terram dimittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum in caelos resumendo. Haec iam praestabat illi, dicens, Et glorificavi, et glorificabo. Postulat filius de terris, pater promittit a caelis. Quid mendacem facis et patrem et filium? Si aut pater de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius apud terras, aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset filius apud caelos: quale est ut filius item postularet a semetipso, postulando a patre, si filius erat pater? aut iterum pater sibi ipse promitteret, promittendo filio, si pater erat? Ut sic duos divisos diceremus, quomodo iactitatis, tolerabilius erat duos divisos quam unum deum versipellem praedicare. Itaque ad istos nunc dominus pronuntiavit, Non propter me ista vox venit, sed propter vos, ut credant et hi, et patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et locis. Sed adhuc exclamat Iesus et dicit, Qui credit in me, non in me credit, sed in eum credit qui me misit, quia per filium in patrem creditur, et auctoritas credendi filio pater est. Et qui conspicit me, conspicit eum qui me misit. Quomodo? quoniam scilicet a memetipso non sum locutus, sed, qui me misit pater, ipse mihi mandatum dedit, quid dicam, et quid loquar. Dominus enim dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat
dicere sermonem quem ego loquor. Sicut mihi pater dixit, ita et loquor. Haec quomodo dicta sint, evangelizator et utique tam carus discipulus Ioannes magis quam Praxeas noverat, ideoque ipse de suo sensu, Ante autem sollemnitatem paschae, inquit, sciens Iesus omnia sibi tradita a patre esse, et se ex deo esse, et ad deum vadere. Sed Praxeas ipsum vult patrem de semetipso exisse, et ad semetipsum abisse, ut diabolus in cor Iudae non filii traditionem, sed patris ipsius inmiserit. Nec diabolo bene, nec haeretico, quia nec in filio bono suo diabolus operatus est traditionem. Filius enim traditus est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura subiungit: Nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus est in illo. Quis deus? Utique non pater, sed sermo patris, qui erat in filio hominis, id est in carne, in qua et glorificatus iam, virtute vero et sermone, et ante Iesus. Et deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est pater filium, quem in semetipso habens, etsi porrectum ad terram, mox per resurrectionem morte devicta.