Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Itaque Christum facis patrem, stultissime, qui nec ipsam vim inspicias nominis huius, si tamen nomen est Christus, et non appellatio potius; unctus enim significatur. Unctus autem non magis nomen est quam vestitus, quam calceatus, accidens nomini res. An tu, si ex aliquo argumento vestitus quoque vocaretur Iesus, quomodo Christus ab unctionis sacramento, aeque Iesum filium dei diceres, vestitum vero patrem crederes? Nunc de Christo. Si pater Christus est, pater unctus est, et utique ab alio. Aut si a semetipso, proba. Sed non ita docent Acta Apostolorum in illa exclamatione ecclesiae ad deum: Convenerunt enim universi in ista civitate adversus sanctum filium tuum, quem unxisti, Herodes et Pilatus cum nationibus. Ita et filium dei Iesum contestati sunt et filium a patre unctum. Ergo Iesus idem erit Christus, qui a patre unctus est, non pater, qui filium unxit. Sic et Petrus: Firmissime itaque cognoscat omnis domus Israël, quod et dominum et Christum, id est unctum, fecerit eum deus, hunc Iesum, quem vos crucifixistis. Ioannes autem etiam mendacem notat eum qui negaverit Iesum esse Christum, contra de deo natum omnem qui crediderit Iesum esse Christum. Propter quod et hortatur ut credamus mus nomini filii eius Iesu Christi, ut scilicet communio sit nobis cum patre et filio eius Iesu Christo. Sic et Paulus ubique deum patrem ponit et dominum nostrum Iesum Christum. Cum ad Romanos scribit, gratias agit deo per dominum nostrum Iesum Christum; cum ad Galatas, non ab hominibus se apostolum praefert, nec per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem. Et habes tota instrumenta eius, quae in hunc modum pronuntiant, et duos proponunt, deum et patrem, et dominum nostrum Iesum
Christum, filium patris, et Iesum ipsum esse Christum, in altero quoque nomine dei filium. Nam exinde eo iure quo utrumque nomen unius est, id est dei filii, etiam alterum sine altero eiusdem est. Et sive Iesus tantummodo positum est, intellegitur et Christus, quia Iesus unctus est, sive solummodo Christus, idem est et Iesus, quia unctus est Iesus. Quorum nominum alterum est proprium, quod ab angelo impositum est, alterum accidens, quod ab unctione convenit, dum tamen Christus filius sit, non pater. Postremo quam caecus est qui nec in Christi nomine intellegit alium deum portendi, si Christi nomen patri adscribat. Si enim Christus pater deus est, qui dicit, Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, et deum meum et deum vestrum, utique alium patrem super se et deum ostendit. Si item pater Christus est, alius est qui solidat tonitruum et condit spiritum, et adnuntiat in homines Christum suum. Et si adstiterunt reges terrae, et archontes congregati sunt in unum adversus Christum ipsius, alius erit dominus contra cuius Christum congregati sunt reges et archontes. Et si: Haec dicit dominus domino meo Christo, alius erit dominus qui Ioquitur ad patrem Christi. Et cum apostolus scribit: Ut deus domini nostri Iesu Christi det vobis spiritum sapientiae et agnitionis, alius erit deus Christi Iesu, charismatum spiritalium largitor. Certe, ne per omnia evagemur, qui suscitavit Christum, suscitaturus est et mortalia corpora nostra, iamque alius erit suscitator quam pater mortuus et pater suscitatus, si Christus, qui est mortuus, pater est.Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. Sufficiat Christum filium dei mortuum dici, et hoc, quia ita scriptum est. Nam et apostolus non sine onere pronuntians Christum mortuum adicit, Secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis scripturarum auctoritate molliret et scandalum auditori everteret. Quamquam cum duae substantiae censeantur in Christo Iesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, ut mortalem quae humana
sit, apparet quatenus eum mortuum dicat, id est qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et sermonem et dei filium. Dicendo denique, Christus mortuus est, id est unctus, id quod unctum est mortuum ostendit, id est carnem. Ergo, inquis, et nos eadem ratione dicentes qua vos filium non blasphemamus in dominum deum; non enim ex divina, sed ex humana substantia mortuum dicimus. Atquin blasphematis, non tantum quia mortuum dicitis patrem, sed et quia crucifixum. Maledictione enim crucifixi, quae ex lege in filium competit (quia Christus pro nobis maledictio factus est, non pater), Christum in patrem convertentes in patrem blasphematis. Nos autem dicentes Christum crucifixum non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus, quia nec apostolus hoc dicens blasphemavit. Sicut autem de quo quid capit dici sine blasphemia dicitur, ita quod non capit, blasphemia est, si dicatur. Ergo nec compassus est pater filio. Scilicet directam blasphemiam in patrem veriti diminui eam hoc modo sperant, concodentes iam patrem et filium duos esse, si filius sic quidem patitur, pater vero compatitur. Stulti et in hoc. Quid est enim compati quam cum alio pati? Porro si impassibilis pater, utique et incompassibilis; aut si compassibilis, utique passibilis. Nihil ei vel hoc timore tuo praestus. Times dicere passibilem quem dicis compassibilem. Tam autem incompassibilis pater est quam impassibilis etiam filius ex ea condicione qua dens est. Sed quomodo filius passus est, si non compassus est et pater? Separatur a filio, non a deo. Nam et fluvius, si aliqua turbulentia contaminatur, quamquam una substantia de fonte decurrat nec secernatur a fonte, tamen fluvii iniuria non pertinebit ad(??)ontem; et licet aqua fontis sit quae patiatur in fluvio, dum non in fonte patitur, sed in fluvio, non fons patitur, sed fluvius, qui ex fonte est. Ita et spiritus dei quod pati possit in filio, quia non in patre pateretur, sed in filio, pater passus non videretur. Sed sufficit nihil spiritum dei passum suo nomine, quia, si quid passus, passus est in filio. Aliud quidem erat ut pater cum filio pateretur in carne. Aeque hoc retractatum. Nec quisquam negabit; quando nec nos pati pro deo possumus, nisi spiritus dei sit in nobis, qui et loquitur de nobis quae sunt confessionis, non ipse tamen patiens, sed pati posse praestans.Alioquin si ultra pergas, potero tibi durius respondere, et te cum ipsius domini pronuntiatione committere, uti dicam quid de isto quaeris? Habes ipsum exclamantem in passione, Deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? Ergo aut filius patiebatur a patre derelictus, et pater passus non est, qui filium dereliquit; aut si pater erat qui patiebatur, ad quem deum exclamabat? Sed haec vox carnis et animae, id est hominis, non sermonis nec spiritus. id est non dei, propterea emissa est, ut impassibilem deum ostenderet, qui sic filium dereliquit, dum hominem eius tradidit in mortem. Hoc et apostolus sensit, scribens: Si pater filio non pepercit. Hoc et Esaias prior pronuntiavit: Et dominus eum tradidit pro delictis nostris. Sic reliquit, dum non parcit, sic reliquit, dum tradit. Ceterum non reliquit pater filium, in cuius manibus filius spiritum suum posuit. Denique posuit, et statim obiit; spiritu enim manente in carne caro omnino mori non postest. Ita relinqui a patre mori fuit filio. Filius igitur et moritur et resuscitatur a patre secundum scripturas. Filius ascendit in superiora caelorum, qui et descendit in interiora terrae. Hic sedet ad dexteram patris; non pater ad suam. Hunc videt Stephanus, cum lapidatur, adhuc stantem ad dexteram dei, ut exinde sessurum, donec ponat illi pater omnes inimicos sub pedibus suis. Hic et venturus est rursus
super nubes caeli talis qualis et ascendit. Hic interim acceptum a patre munus effudit, spiritum sanctum, tertium nomen divinitatis et tertium gradum maiestatis, unius praedicatorem monarchiae, sed et Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Ï interpretatorem, si quis sermones novae prophetiae eius admiserit, et deductorem omnis veritatis, quae est in patre et filio et spiritu sancto secundum Christianum sacramentum.Ceterum Iudaicae fidei ista res, sic unum deum credere, ut filium adnumerare ei nolis, et post filium spiritum. Quid enim erit inter nos et illos nisi differentia ista? Quod opus evangelii, quae est substantia novi testamenti, statuens legem et prophetas usque ad Ioannem, si non exinde pater et filius et spiritus, tres crediti, unum deum sistunt? Sic deus voluit novare sacramentum, ut nove unus crederetur per filium et spiritum, ut coram iam deus in suis propriis nominibus et personis cognosceretur, qui et retro per filium et spiritum praedicatus non intellegebatur. Viderint igitur antichristi, qui negant patrem et filium. Negant enim patrem, dum eundem filium dicunt, et negant filium, dum eundem patrem credunt, dando illis quae non sunt, auferendo quae sunt. Qui vero confessus fuerit Christum filium dei, non patrem, deus in illo manet, et ipse in deo. Non credimus testimonio dei, quo testatus est de filio suo. Qui filium non habet, nec vitam habet. Non habet autem filium, qui eum alium quam filium credit.