Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Sed ecce contrarium subicit, aut alia fortasse ratio ei occurrit, ex parte corporalem renuntians materiam et ex parte incorporalem. iam ergo ne neutrum sit, utrumque materia censenda est? erit enim corporalis et incorporalis, aduersus renuntiationem rectae rationis illius, plane rationem non reddentis sententiae suae, sicut nec alia reddit. corporale enim materiae uult esse, de quo corpora edantur, incorporale uero inconditum motum eius. \'si enim\', ait, \'corpus tantummodo esset, nihil ei incorporale appareret, id est motus; si uero in totum incorporalis fuisset, nullum corpus ex ea fieret). quanto haec rectior ratio! nisi quod, si tam rectas lineas ducis, Hermogenes, quam ratiocinaris, pictor te bardior non est. quis enim tibi concedit motum in secundam partem [*]( 1 corporalis sit necesse est aut incorporalis siripsi: corporalis sit necesse est aut corporalis F (aut corporalis del. m. 1), coiporalis sit . necesse est PNH1, corporalis aut incorporalis sit necesse est R3 uulno 4 et om. F 6 quae R3, quod PNFR1 8 an addidi ratio <illa) fort. 10 in contrarium F 12 ne neutrum R3, nene utrum. P, nouue utrum FRI, noie (= nomine) utrum N 14 rectae rationis R3, reparationis PBI, reciprocationis FR3 (ex Hirsaugiensi). recipe rois N reddentis R3, reddentes PNFR1 15 nec R3, haec PNFR1 16 materiam F corpora edantur R, corpore dantur PNF 18 esset R. e-ise PNF 20 quando P (corr. R) ratio nisi R3, rationis si PNFBl si tam R3, sit PNFR1 21 ducis IR3, duci PNFR1 ratiocinaris Iun: rationi satis PNFR\', ratio ista R3 te bardior PF, tardior N 22 quis R3, qui PNFR1 )
Nunc enim uideo te ad illam rursus rationem reuerti, quae tibi nihil certi renuntiare consueuit. nam sicut nec corporalem nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam nec malam adlegas et proinde superargumentans: \'si enim\', inquis, \'esset bona, quae semper hoc fuerat non dosideraret compositionem dei: si esset natura mala, non accepisset translationem in melius, nec quicquam compositionis suae adplicuisset illi deus, tali natura; in uacuum enim laborasset\'. [*]( 1 deputare R3, deputaret PNFR1 corporalis. sed uulgo S et casus scripsi: ut casus PNF siue PNF, si uel Leopoldus ab alio sine addidi 4 quid R, quod PNF actus R, factus PNF 6 denique = namlich, ut saepissime aut a P, aut ut a NF 7 inanimalia in animata F 8 corporale et incorporale P 9 lacunam signaui: uindicamus puto supplendum 10 incorporalia Rs, incorpora PlfFR1 11 libidines, eorum uulgo 16 forma = massa materiae cf. 170, 10 sed de R, sed P, sede NF 18 ratione P 19 consueuit NR, consuebit PF 20 infers R3, infert PNFR1 21 adlegas et Urs: adlegasset PNF superargumentaris Ellg: superargumentasset PN, super argumenta sed F, superargumentans Rig Oehlerus 22 inquis RNF, iniquius P )
De situ materiae id tracto, quod et de modo peruersitatem tuam traducat. subiacentem facis deo materiam et utique locum. illi, qui sit infra deum. in loco ergo materia. si in loco, ergo intra locum: si intra locum, ergo determinatur a loco, intra quem est: si determinatur, habet lineam extremam, quam tu, quantum proprie pictor. agnoscis finem esse omni rei, cuius linea extrema est. non ergo erit infinita materia, quae, dum in loco est, a loco determinatur. et dum determinatur ab illo, extremam eum lineam patitur. at tu infinitam facis dicens: (infinita est autem eo, quod semper est.\' et si qui discipulorum tuorum uoluerit argumentari, quasi infinitam aeuo, non modo corporis intellegi uelis. atquin corporaliter infinitam, ut corporaliter immensam et incircumscriptam, sequentia ostendunt. \'unde,\' inquis, (nec tota fabricatur, sed partes eius.\' adeo corpore infinita, non tempore est, et obduceris corpore eam infinitam faciens, cum locum ei adscribens intra locum et extremam loci lineam includis. sed tamen cur non totam eam formauerit deus non scio, nisi qua aut inualidus aut inuidus. itaque dimidium eius, quae non tota formata sit, quaero. ut qualis tota fuerit agnoscam. debuerat enim deus ut exemplarium antiquitatis ad gloriam operis palam fecisse. [*]( 1 et de (= simul et de). NF, ut de P 2 facis 2?3, facit PNFS1 3 lacunam signaui: adsignas (cf. 171, 20) uel simile uerbum intercidisae uidetur 6 quam tu, quantum proprie pictor Eng: quam.. quantum proprie pictor P (inter quam et quantum spatium duarum litteraruin uacuum relictum), quam quantum proprie pictor NF uulgo agnnscis R3, agnoscit PNFR1 H extremam eum lineam van der Tliet: extrema cum linea PNF 10 aut P (corr. R) 11 qui discipulorum R, quid bis ei polorum PNF 12 infinitam R, infinit PNF 13 infhiitam ut corpuraliter om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 1 16 obduceris hoc loco = refelleris cum R3, tum PNFB1 17 ei R\\ et PNFR1 extremam R2, extremum PNFR1 18 includis JR3, includes PNFR1 19 aut R iloco priore), ut PNF itaque R3, itaque ut PNFRt, utique fort. 20 ut qualis R:ł, qualis PNFR1 )
Sit nunc definitiua, sicut rectius tibi uidetur, per demutationes suas et translationes, sit et comprehensibilis, 'ut quae fabricatur,\' inquis, ca deo,\' et dispartibilis, quia et conuertibilis et demutabilis, - (demutationes enim eius,\' inquis, \'dispartibilem eam ostendunt\': et hic a lineis tuis excidisti, quibus circa personam dei usus es, praescribens deum illam non ex semetipso fecisse, quia in partes uenire non posset qui sit aeternus et manens in aeuum ac per hoc immutabilis et indiuisibilis. si et materia eadem aeternitate censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec deus. in aeternitatis consortio posita participet cum illo necesse est et uires et leges et condiciones aeternitatis. aeque cum dicis: \'partes autem eius omnia simul ex omnibus habent, ut ex partibus totum dinoscatur,\' utique eas partes intellegi uis, quae ex illa prolatae sunt, quae hodie uidentur a nobis. quomodo ergo omnia ex omnibus habent, utique ex pristinis, quando quae hodie uidentur aliter habeant quam pristina fuerunt?.
Dicis in melius reformatam materiam, utique (de) deterioribus, et uis meliora deteriorum exemplarium ferre? confusa res erat, nunc uero composita est, et uis ex compositis incomposita praeberi? nulla res speculum est rei alterius, id est non coaequalis; nemo se apud tonsorem pro homine mulum inspexit, nisi si qui putat in hac extructione mundi dispositae iam et comptae informem et incultam materiam [*]( 2 sit et comprehenaibilis 123, sic et comprehensibiles PNFR1 3 et dispartibilis quia et coouertibilis et demutabilis scripsi: quia et conuertibilis et demutabilis et dispartibilis PNF 7 illam J23, illum 2*NFRl 11 pati ij3, pater PNFIi1 dispertitionem PN, dispersionem F 12 cum R3N, eum PFR1 illo R3, illi PN, illic F 13 et (primum) om. F aeque R3, atque PNFB1 18 utique PN, ut F 20 de add. Pam 23 rei alterius NFPam: alterius P 25 dispositae iam et comptae Lat: disposita iam et contempta PNF )