Renertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam: inconditus et confusus et turbulentus fuit materiae motus.\' sic enim et ollae undique ebullientis similitudinem opponis. et quomodo alibi alius a te adfirmatur? cum enim uis materiam nec bonam nec malam inducere: igitur.) inquis, \'subiacens materia, aequalis momenti habens motum neque ad bonum neque ad malum plurimum uertit.\' si aequalis momenti, iam non turbulentus (motus) nec caccabacius, sed compositus et temperatus, scilicet qui inter bonum et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem pronus et praeceps, mediam, quod aiunt, aginam tenens aequilibrato impetu ferebatur. haec inquies non est, haec [*]( 1 retro NR3, retrum F, tetrum PJB1 2 ut R3, aut PNF ornamenti R, ornamentis PNF 3 inornatae R3, inornata PNFRI 4 praefert PNFR1 OehlerltS, refert R3 reliqui partibus R3, passibus PNFR1 5 toto R3, totum PNFRI 6 fabricatum Gel Rig 7 confusum et incompositam R3GN: confugi et incomputum PF non impoti-st F 11 et ubique N lubricam P (corr. R) 12 confusus van der Vliet: inconfusus PNF 13 sic enim edis, ollae fort. 14 opponis R, oppones PNP, opponens fort. cum enim-inducere om. N 17 neque ad malum neque ad bonum N uertit PNFR\', uergit JR3 18 motus addidi 19 caccabacius PF, caccabatus N 21 mediam scripsi: mediar PRt, inediar NF, mediae R3 uulgo aginam tenens aequilibrato scripsi: aginate nerui librato PNR1, gnaten erui librato F, aginae aequilibrato Ry uulgo )
171
turbulentia et passiuitas non est, sed moderatio et modestia et iustitia motationis neutram (in) partem inclinantis. plane si huc et illuc aut in alterum magis proclinaret, tunc inconcinnitatis et inaequalitatis et turbulentiae denotari mereretur. porro si neque ad bonum neque ad malum pronior erat motus, utique inter bonum et malum agebatur, ut ex hoc quoque materiam determinabilem adpareat, cuius motus nec malo nec bono pronus, eo, quod in neutrum uertebat, inter utrumque ab utroque censebatur et hoc nomine ab utroque determinabatur. sed et bonum et malum in loco facis, cum dicis motum materiae in neutrum eorum fuisse propensum. materia enim, quae in loco erat, neque huc neque illuc deuergens in loca non deuergebat, in quibus erat bonum et malum. dans autem locum bono et malo corporalia ea facis, faciendo localia, quia quae locum habent prius est, ut corporalia sint. denique incorporalia proprium locum non habent, nisi in corpore cum corpori accidunt. (ad) bonum autem et malum non t deuergent materia ut aut corporalia aut localia non deuergebat. bonum ergo et malum erras si (non) substantias esse uis. substantias enim facis quibus loca adsignas; loca autem adsignas, cum materiae motum ab utraque regione suspendis.
[*]( 1 tnrbulentia B3, torbulenta PNFR1 2 motationis. R3, mutatiQiiiB PNFR1 <in) partem R3, partem PNFR 3 aut om. F alterum R3, tale rerum PN, talerum F proclinaret R3, proclibarunt PNF, proclinarunt JK1 tunc inconcinnitatia PN, concinnitatis F 4 turbulentiae R, turbulentias PNF 7 materiam R, materia PNF appareat R3, adparet PNFR1 8 uertebat PNFR1, uergebat R3 uulgo inter xcripsi: intra PNF 9 censebatur Eng: censebat PNFR1, pendebat R3 uulgo 16 habent scripsi: haberent PNF 17 accidunt Rig: accedunt PNF Oehlerus <ad) bonum R3, bonum PNFR1 18 deuergent PNFR1, deuergens Oehlerus, deuergente R* reliqui ut aut PNFR1, utat R3 uulgo (quod ego non intellego). fortasse sic erunt restituenda haec uerba: <ad) bonum autem et malum non deuergenB materia, ad corporalia, ut ad localia, non deuergebat = dans autem locum—corpo* ralia sint. nescio igitur, an includenda sint ut prior auctoris mantia. 19 erras ai GR3, errasse PNFR1 non addidi-) 172
Dispersisti omnia, ne de proximo quam contraria sibi sint relucerent. at ego colligam singula et conferam. inconditum adseueras motum materiae eamque adicis sectari informitatem; dehinc alibi, desiderare componi a deo. desiderat formationem quae sectatur informitatem? aut sectatur informitatem quae desiderat formationem? non uis uideri deum aequare materiae, et subicis habere illam cum deo communionem. (impossibile enim,\' inquis, \'non habentem illam commune aliquid cum deo ornari eam ab ipso.\' atquin, si commune aliquid habebat cum deo, non desiderabat exornari ab ipso. pars scilicet dei per communionem. aut et deus poterat ornari a materia, habendo cum illa aliquid et ipse commune. etiam in hoc necessitati subicis deum, si fuit aliquid in materia. propter quod eam formaret. commune autem inter illos facis, quod a semetipsis moueantur et semper moueantur. quid minus materiae quam deo adscribis? totum consortium diuinitatis hoc erit: libertas et aeternitas motus. sed deus composite, materia incondite mouetur. tamen diuinum proinde (utrumque), motu proinde libero et aeterno. atquin plus materiae das. cui licuit sic moueri, quomodo deo non licuit.
De motu et illud notauerim. nam secundum ollae similitudinem: \'sic erat,\' inquis, \'materiae motus antequam disponeretur: concretus, inquietus, inadprehensibilis prae nimietate certaminis.\' dehinc subicis: (stetit autem in dei [*](6 aequare F, aequari PNuulgo 7 illam Ji3, illa PNFlil communionem R3, commune PNFR1 8 commune R3, communionem PXFli1 9 aliquod F 12 commune, etiam scripsi: commune: etiam PFR1, commune, et iam NB3uulgo, commune? etiam Etig offendo in uerbis: etiam in hoc; nihil enim adhuc attulit auctor, ex quo subiecisse deum necessitati intellegatur Hermogenes 13 subicis deum R3, Bubici dei PNFR1 14 formaret R3, formare PNFR1 15 moneantur scripsi: mouentur PNF moneantur PNE\'Rt, mouentur R3 uulgo 16 quam deo RF, quando PN cousortium om. F 18 materia R, materiae PN, ex materiae F mouetur scripsi: mouentur PNF utrumque add. Eng 22 erat R3, erit PNFR1 )
173
compositionem et adprehensibilem habuit inconditum motum pro tarditate inconditi motus.\' supra certamen motui adscribis hic tarditatem. iam de natura materiae quotiens cadas accipe. supra dicis: *si autem esset materia natura mala, non accepisset translationem in melius, nec deus aliquid compositionis accommodasset illi; in uacuum enim laborasset.\' finisti igitur duas sententias: nec materiam natura malam nec naturam eius a deo potuisse conuerti. horum immemor postea infers: \'at ubi accepit compositionem a deo et ornata est, cessauit a natura\'. si in bonum reformata est, utique de malo reformata est, et si per compositionem dei cessauit a natura, .(:1) mali natura cessauit. ergo et mala fuit natura ante compositionem et desinere potuit a natura post reformationem.
Sed et qualiter operatum facias deum, sequitur ut ostendam. plane a philosophis recedis; sed tamen et a prophetis. Stoici enim uolunt deum sic per materiam decucurrisse, quomodo mel per fauos. at tu \'non,\' inquis, (pertransiens illam facit mundum, sed solummodo apparens et adpropinquans ei, sicut facit quid acor solummodo apparens et magnes lapis solummodo adpropinquans\'. quid simile deus fabricans mundum et acor uulnerans animum aut magnes attrahens ferrum? nam etsi apparuit deus materiae, sed non uulnerauit illam, quod acor animum, etsi adpropinquauit, [*](17] cf. Diog. Laert. VII, 147. ) [*]( 1 adprehensibilem scripsi: inadprehensibilem PNF 2 pro scripsir t,rae PNF motui R3, motus PNFR1 adscribis NR, adscribi PF 3 hic NR, sic PF iam scripsi: nam PNF accipe FR3, accipis PN 4 dicis R3, iudices PNFR1 5 deus i23, dei PNFR1 s postea om. P (add. 8. u. R ex Hirsaugiensi) N 9 infers R3, inferens PNFRi Oehlervs 10 utique-reformata est om. NF 11 a natura, <a) mali natura eCtisauit. ergo et scripsi: a natura mali, natura cessanit ergo, et PN uulgo cessanit-natara om. F 14 utique de mala reformata. 5ed et F icf. supra l. 10 in naiis) 15 recedis. sed R3, recessisse PNFR1 16 decurrisse F 19 ei-adpropioquans om. N quid PF Iun Oehlerus: \'łui R3 reliqui acor scripsi (sicut et infra l. 21 et 23); decor PNF apparens-solummodo om. P (add. R in mg. ex Hirsavgie\'luri) )
174
sed non cohaesit illi, quod magnes ferro. puta nunc exempla tua competere: certe si apparendo et adpropinquando materiae fecit ex illa deus mundum, utique ex quo apparuit fecit et ex quo adpropinquauit. ergo quando non \' fecerat retro, nec apparuerat illi nec appropinquauerat. et cui credibile est deum non apparuisse materiae, uel qua consubstantiali suae per aeternitatem? ab ea longe fuisse quem credimus ubique esse et ubique apparere, cui etiam inanimalia et incorporalia laudes canunt apud Danihelem? quantus hic locus, in quo deus a materia tantum distabat, ut neque appareret neque adpropinquaret ante mundi molitionem? credo, peregrinatus est ad illam de longinquo, cum primum ei uoluit apparere et adpropinquare.
At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum a deo factum, apparente solummodo et adpropinquante materiae, quia nec materiam ullam nominauerunt, sed primo sophiam conditam, initium uiarum in opera ipsius, dehinc et sermonem prolatum, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. denique sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu ipsius uniuersae uirtutes eorum. haec est dei dextra et manus ambae, per quas operatus est atque molitus est: opera enim manuum tuarum, inquit, caeli, per quas et mensus est: mensus est ** caelum et palmo terram. [*]( 9] cf. Dan. 3, 59-80. 16] cf. Prou. 8, 22. 17] cf. Ioh. 1. 3. 19] Ps. 32, 6. 22] Pa. 101, 26. 23] Es. 40, 12. ) [*]( 1 cohaesit NFR, conchio essit P (corr. R) 2 tua 223, ut PNFR1 4 et om. F 7 quem JS3, quam PNFR1 8 et inanimalia N 9 et mcorporalia PN, incorporalia F 11 appareret-adpropinquaret R, apparere-appropinquarc PNF 12 pergrugatus P (corr. R) longingeo P (corr. R) 15 materia P (corr. R) 16 sophiam conditam FR, sophia condita P, sophia conditam N 17 initium Pam: initiarum PNJ.\', initia R Gel Oehlerus 19 confirmati PN, cum sumati F (id est: consummati) 20 haec Eng, hic PNF dei S\'s, deus PNFR1 21 dextra P:łt. deltera F 23 mensus eat mensus est F, mensus est PNuulgo lacunam signavi; inquit, manu intercidisse uidetur. )
175
noli ita deo adulari, ut uelis illum solo uisu et solo accessu tot ac tantas substantias protulisse et non propriis uiribus instituisse. sic enim et Hieremias commendat: deus, faciens terram in ualentia sua, parans orbem in intellegentia sua, et suo sensu extendit caelos. haec sunt uires eius, quibus enixus totum hoc condidit. maior est gloria eius, si laborauit. denique septima die requieuit ab operibus. utrumque suo more. aut si apparens solummodo et adpropinquans fecit hunc mundum, numquid, cum fecerat, desiit rursus apparere et adpropinquare cessauit? atquin magis apparere coepit et ubique conueniri deus, ex quo factus est mundus. uides ergo, quemadmodum operatione dei uniuersa consistunt, ualentia facientis terram, intellegentia parantis orbem et sensu extendentis caelum, non apparentis solummodo nec adpropinquantis sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam ualentiam sensum sermonem spiritum uirtutem, quae illi non erant necessaria, ut adparendo tantummodo et adpropinquando praefectus fuisset. haec autem, non materiae nescio quae sensualia sed ipsius, sunt inuisibilia eius. quae secundum apostolum ab institutione mundi factis eius conspiciuntur. quis enim cognouit sensum domini? de quo exclamat: (o) profundum diuitiarum et sophiae, ut (in)inuentibilia iudicia eius et
[*]( 3] Hier. 28, 15. (51, 15). 19J cf. Rom. 1, 20. 20] cf. Rora. 11, 19. 21] Rom. 11, 33. ) [*]( 1 noli R3, non PNFR1 5 haec PKFR1, hae R3 6 hoc om. F eius F, cm. P (add. R in mg. ex Hirsaugienni) N 8 apparens solummodo R3, appresFo dummodo PNFR1 9 fecerat scripsi: feceret F, faceret PN, facere R vulgo 12 dei—conaistunt K3, deus-constituit PNFR1 13 parantis R, parentis PNF 14 sensu extendentis R, sensum extenditis JPNF apparentis-adpropinquantis R, apparentes-adpropinquantes PNF 15 adhibentis R, adhibentes F, hibentis PN 17 erant R:I, erant PNFR1 18 praefectus scripsi: profectus PNF, perfectus Lat Oehlerus verba non materiae-ipsius in libris mss. paulo infra post conspiciuntur tradita httc transposui 20 <de> factis Lat (sed c/. KOETjjiaatv) conspiciuntur non R3 (cf. supra l. 18), conspici unum ne PATfi1 21 o addidi 22 ininuentibilia Pavi: inuentibilia PNF ininuestigabilea Pam: inuestigabiles PNF ) 176
(in)inuestigabiles uiae eius! quid haec magis sapiunt quam: ut ex nihilo omnia facta sunt! quo nec inueniri nec inuestigari nisi soli deo possunt, alioquin inuestigabilia, si ex materia. [sunt inuestigata et non inuenta.] igitur in quantum constitit materiam nullam fuisse, ex hoc etiam, quod nec talem competat fuisse, qualis inducitur, in tantum probatur omnia a deo ex nihilo facta.... nisi quod Hermogenes eundem statum describendo materiae, quo est ipse, inconditum, confusum, turbulentum, ancipitis et praecipitis et feruidi motus, documentum artis suae dum ostendit, ipse (se) pinxit.
[*]( 1 quid NR, quod PF quam: ut Eng: quam ut uulgo 2 sunt PNP; sint R uulgo quo acripsi: quae PNF 3 soli F, solo PN possunt scripsi: possent PNF 4 sunt-inuenta seclusi: sunt, inuestigata et non inaenta Eng non del. R constitit N, constituit PF 6 ducitur F probatur R3, probaretur PNFR1 7 lacunam signaui: in uacuum ergo laborauerunt materiarii isti uel simile aliquid intercidisse puto nisi quod FR (ex Hirsaugienst), nisi PN 8 describendo R:I, describendi PNFBX 9 documentum R, documentia PNF 10 dum 1P, de PNFR1 se add. R3, om. PNFR1 ADVERSVS HERMOGENEM EXPLICIT P, Explicit aduersus hermogenem NF; in F haec inuenitur subscriptio: Iste liber finitus est per fratrem thomam de lypham ordinis minorum In pfortzen feria quarta quattuor temporum ab incarnatione domini MCCCO0 XXVI.\' ) 177