Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Sed et illud utique captabitur, de caelo solo et de terra ista scripturam significasse, quod ea in principio deus fecerit, de speciebus autem supra dictis nihil tale, et ideo eas, quae factae non significentur, ad infectam materiam pertinere. respondebimus huic quoque scrupulo. scriptura diuina satis dissereret, si summas ipsas rerum a deo factas commendasset, caelum et terram, habentes utique suggestus suos proprios, qui in ipsis summis intellegi possent. suggestus autem caeli et terrae primo tunc fuerunt tenebrae et abyssus, [et] spiritus et aquae. nam terrae quidem suberant abyssus et tenebrae. si enim abyssus infra terram, tenebrae autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus infra terram. caelo uero spiritus et aquae subiacebant. nam si aquae super terram. quae eam texerant, spiritus autem super aquas, pariter et spiritus et aquae super terram. quae uero super terram, [*](1 adJeueretur, non uulgo 2 quod seclusi 4 informe. et acripsi: informe est PNF confusum est. unam van der Vliet (cuitts interpretaHonem (stud. eccl. p. 80) probare non possum) 5 speciem seclwti 6 nihil addidi habet PN, habeat F (fort. recte, cf. 142,16) 7 intellegenda esset Urs: intellegendae esse PN, intelligendae se F 9 enim Becluri: antem lun Incitur habens formain F 10 unde add. van der Vliet: (quomodo) Urs 12 quod ea in scripsi: quod eam in PN, quo ea F 16 diasereret si sumrnaa NGR3, dissereret summas PBI, diasensi summas F 19 fuerant NF, fuerint P uulgo 20 et seclusi: (el. 160, 21) suberaDt scripsi: suberat PN, superat F 24 quae R*, quale PNFR1 )

160
ea utique infra caelum. et sicut terra abysso et tenebris, ita et caelum spiritui et aquis incubabat et complectebatur. et ita nouum non est, ut id solum, quod continet, nominetur. qua summale, in isto autem intellegatur et quod continetur, qua portionale. ecce, si dicam: \'ciuitas extruxit theatrum et circum; scaena autem erat talis et talis, et statuae super euripum, et oboliscus super omnia ferebatur\': quia non et has species edixerim factas a ciuitate, non erunt ab ea cum circo et theatro? an ideo non adieci factas has quoque species. quia inerant eis, quae facta praedixeram, et inesse quibus inerant intellegi poterant? sed uacet hoc exemplum, ut humanum: aliud de auctoritate scripturae ipsius arripiam. fecit, inquit, deus hominem de terra et adflauit in faciem eius flatum uitae, et factus est homo in animam uiuam. faciem quidem eius hic nominat, sed nec ipsam factam a deo dixit, cutem uero et ossa et carnem et oculos et sudorem et sanguinem postea loquitur, quae nec tunc facta a deo significauit. quid respondebit Hermogenes? numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt, quia non nominatim facta referuntur? an et haec in hominis factitatione censentur? proinde membra erant caeli et terrae abyssus et tenebrae, spiritus et aquae. in corporibus enim membra sunt facta, in corporibus et membra sunt nominata. nullum elementum non membrum est eius elementi, quo continetur. omnia autem elementa caelo aut terra continentur.

Haec responderim pro scriptura praesenti, quatenus hic [*](12] Gen. 2, 7. ) [*]( 2 spiritui Bs, spiritus PNFR1 incubabat PF, incumbebat N comte plectebatur Oehlerus: complebatur N, complectebantur P, complectabUltur F 4 quasi summale N 7 oboliscue NF, obeliscus P et om. F 8 ab ea <factae) fort. 10 quia Rig: qua PNF inesse NB3, inestвep.z,WB\\ 11 inerant NR, inerat PF 16 a deo NR, deo PF cutem NGlP. cui tam PFB1 18 significauit PN, significat F 20 in 8. v. P (a m. 1) censentur R3, censetur PNFB1 22 et aquae Ra, ea quae PNFB1 infacta om. P (add. R in mg. ex Htrsaugietvri) enim R3, in Nlf1\'Bl )

161
solorum corporum factitationem commendare uidetur caeli et terrae. sciit esse, qui ultro in corporibus et membra cognoscerent, et ideo compendio usa est prouidit tamen et hebetes et insidiosos, qui dissimulato tacito intellectu ipsis quoque membris uerbum factitationis significatorium exigerent. itaque et propter istos singulas species factas docet aliis in locis. habes Sophiam prior autem abysso genita sum dicentem. ut credas abyssum quoque genitam, id est factam, quia et filios facimus, licet generemus. nihil interest facta an nata sit abyssus, dum initium detur illi,. quod non daretur, si materiae [subiciatur] esset. de tenebris uero ipse dominus per Esaiam: ego, qui struxi lucem et feci tenebras. de spiritu aeque Amos: qui solidat tonitruum et condit spiritum et adnuntiat in homines Christum suum, eum spiritum conditum ostendens, qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator et adflator et animator uniuersitatis. non .. ut quidam putant, ipsum deum significari spiritum, quia deus spiritus; neque enim aquae dominum sustinere sufficerent. sed eum spiritum dicit, de quo etiam uenti constiterunt, ut ait per Esaiam: quia spiritus a me exiuit, et flatum omnem ego feci. item de aquis eadem Sophia: et quomodo firmos ponebat fontes quae sub caelo. ego eram modulans cum ipso. cum uero et eas species probamus a deo factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis mentione, [*]( 7] Proa. 8, 24. 12] Es. 45, 7. 20] Ei. 57, 16. 22] Prone 8, 28. ) [*]( 1 commendare R3, commendari PNF 2 sciit rNGR3, scit FRl, :,viat Oehlerus <fllturos) esse van der Vliet 5 sigmficatorium R3, signiicatorum PNFR1 7 habes R3, habere PNFR1 11 subiciatur seclusi ■< f. 160, 19): subiecta R3uulgo, subiciatur <necesse) esset Eng dominus R3. ad minus PNFR1 14 et adnuntiat-suum fort. delendum suam om, P (add. R ex Hirsaugienai) 16 liberator F 17 lacunam signaui: ..nim credibile intercidisae puto, non iure quidam Eng quidem F 1S significari PNFR1, significans R3 uulgo 22 quomodo (= we;) PNt •cf 145, 9), quom R, cum reliqui 24 uero scripsi: ergo PNF probarnus R, prodamus PNF 25 nominantur P, nominatur NF ) [*]( XXXXVII. Xert. III. ) [*]( 11 )
162
respondebitur fortasse ex diuerso plane factas eas. sed ex materia. ut stilus, quidem Moysei: et tenebrae super aby.ssum et spiritus dei super aquas ferebatur materiam (ipsam)sonet. ceterae uero scripturae quae ex materia factae sunt species in disperso demonstrent. ergo sicut terra de terra, ita et abyssus ex abysso, et tenebrae ex tenebris, et spiritus et aquae ex spiritu et aquis constiterunt? at, sicut supra diximus, non potuit informis fuisse materia, (si) species habebat; *** ut et aliae ex eis sint confectae; nisi quod non aliae, sed ipsae ex semetipsis, - siquidem non capit diuersas fuisse quae iisdem nominibus eduntur — quo iam et operatio diuina otiosa uideri possit, si quae erant fecit, cum generosior esset, quae non erant [facta quam si fierent. igitur ut concludam: aut materiam tunc significauit Moyses scribens: et tenebrae super abyssum et spiritus dei super aquas ferebatur, - at cum hae species alibi postea demonstrantur factae a deo, debuerunt aeque demonstrari ex materia, quam Moyses praemiserat, factae — aut si species istas et non materiam significauit Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero.

Sed dum illam Hermogenes inter colores suos inuenit, — inter scripturas enim dei inuenire non potuerit — satis est, quod omnia et facta a deo constat et ex materia facta non constat. quae etiam si fuisset, ipsam quoque a deo factam credidissemus, quia nihil innatum praeter deum praescribentes [*](2} Gen. 1, 2. 14] ib. ) [*]( 2 moysei N, monsei PF, Moysi R uulgo 3 ipsam add. Eng 7 signum interrogationis posui at scripsi: et PNF 8 si add. J23, otn. PNFRa lacunam signaui: (exclusum igitur, si non habebat,) intercidisse puto 9 eis scripsi: ea PNF 10 diuersas R, diuersitas PNF 11 quo scripsi: quod PNF et operatio NF, operatio Puulgo 12 si quae erant Rz. si qua ferant PF, si qua erant N generosior esset Rig: generoaiora esset PNP, generatio sola esset Oehlerus 13 facta quam seclusi (quam deleuit iam Rig) 14 scribens N. scribit PPR1, (cum) scribit R3 uuigo 15 parenthesin indicaui at PNPRI, aut Rauulgo 16 hae R, lias P (corr. R) NF 20 illam NR, illa P (corr. R) F inuenerit fort. 21 potuit Rig, potuerat R3 Gel 23 constat, quae uulgo quae A?, qua PF facta P (corr. R) \' )

163
obtineremus. in hunc usque articulum locus est retractatui, donec ad scripturas prouocata deficiat exhibitio materiae. expedita summa est: nihil inuenio factum nisi ex nihilo, quia quod factum inuenio non fuisse cognosco. etiamsi quid ex aliquo factum est, ex facto habet censum, ut ex terra herba et fructus et pecudes et figuratio hominis ipsius, ut ex aquis natatiles et uolatiles animae. huiusmodi origines [rerum ex his prolatarum] potero materias appellare, sed factas a deo et ipsas.

Ceterum omne ex nihilo constitisse illa postremo diuina dispositio suadebit, quae omnia in nihilum redactura est. siquidem et caelum conuoluetur ut liber, immo nusquam fiet cum ipsa terra, cum qua primordio factum est: caelum et terra praeteribunt, inquit; caelum primum et terra prima abierunt, et locus non est inuentus illis, quia scilicet quod finit et locum amittit. sic et Dauid: opera manuum tuarum caeli; et ipsi peribunt. sed et si mutabit illos uelut opertorium, et mutabuntur, et mutari perire est pristino statui, quem, dum mutantur, amittunt. et stellae quidem de caelo ruent, sicut fici arbor cum ualido commota uento acerba sua amittit, montes uero tamquam cera liquescent a conspectu [*]( ll]Es.34,4. 12] Matth. 24, 35. 13] Apoc. 21,1. 14] Apoc. 20,11. 1-V Ps. 101, 26. 27. 16] Ps. 101, 27. 19] Apoc. 6,13. 21] Pa. 96, r). ) [*]( 1 offendo in uerbis: in hunc-materiae, quippe quae intolerabilem in modum turbent nexum sententiarum. cohaerere ea arctissime cum eis, quae in initio capitis proferuntur, in aperto est. neque tamen quicquam pwaestab.s trampositione. nescio igitur, an et hic duplex agnoscenda sit recetlsio: sed dum illam-potuerit -- in hunc-materiae. articulum F, artilum P (add. R syll. cu) N retractatui NR, retractaui P (in mg. fort.: retractatui) F 3 nisi Oeihlerus: nihil PNF 5 ut ei R, et ex P (corr. R) NF 7 origines i?\\ originis PNFR1 rerum ex his prolatarum seclusi 10 in nihilum R3, ex nihilo PNFRX, ex nihilo (edita in nihilum) Eng 15 finit et locum scripsi: tt finito cum PNRX, et finitio cum F, et finit locum R3 uulgo 16 tuarum R3, suarum PNFR1 sed et scripsi: nam et PNF 17 et mutari scripsi: sed et mutari PNF, sed mutari Pam (sed ut genuinam lectionem corruptelae nam olim adscriptum fu:sBe puto; caret enim sensu illud nam) 18 quem R3, quae PNFR1 20 acerba R3, acerua PNFR1 21 montes R, niojsea PNF liquescent FR, liquescens P (corr. R), liquescet N ) [*]( 11 )

164
domini, cum surrexerit scilicet confringere terram. sed et paludes, inquit, arefaciam, et quaerent aquam nec inuenient; etiam mare hactenus. quae omnia et si aliter putauerit [spiritaliter] interpretanda, non tamen poterit auferre ueritatem ita futurorum, quomodo scripta sunt. si quae enim figurae sunt, ex rebus consistentibus fiant necesse est, non ex uacantibus, quia nihil potest ad similitudinem de suo praestare, nisi sit ipsum, quod tali similitudini praestet. reuertor igitur ad causam, definiens omnia ex nihilo edita (ut) in nihilum peruentura. ex aeterno enim, id est ex materia, nihil deus interibile fecisset. nec ex maioribus minora condidisset cui magis congruat ex minoribus maiora producere, id est ex interibili aeternum, quod et carni nostrae pollicetur, cuius uirtutis et potestatis suae hunc iam arrabonem uoluit in nobis collocasse, ut credamus illum etiam uniuersitatem ex nihilo, uelut emortuam, quae scilicet non erat, in hoc, ut esset, suscitasse.

De cetero uero statu materiae etsi non est retractandum, — prius enim erat, ut eam esse constaret - tamen acsi constiterit, persequendus est ordo, quo magis eam non esse constet, cuius nec reliquus status consistat, simul ut contrarietates suas agnoscat Hermogenes. prima, inquit, facie uidetur nobis corporalis esse materia; exquisita autem ratione recta inuenitur neque corporalis neque incorporalis. quae est ista ratio recta, quae nihil recti renuntiat, id est nihil certi? [*]( 1] Es. 2, 19. 2J Es. 42, 15; 41, 17. 3] Apoc. 21,1. cf. Ps. 65, 6. ) [*]( 2 arefaciam NR, arefaciant P F quaererent P (del. re R) 4 aliter PNF, alter Lat spiritaliter secl. Eng 7 a similitudine P (corr. R) 8 similitudini scripsi: aimilitudine PNF, (de)tali similitudine Eng 9 definiens scripsi: definientem PNF 10 ut addidi nihilum B1 (cf, 208,17), nihilo PNFR1 13 interibili NR, interibilia PF aeternum. quod et carlli nostrae pollicetur, cuius uulgo 14 uirtutid et potestatis suae Urs: uirtutes et potestatis suas PNF 15 illum etiam scrtpsi: etiam illum PNF 17 erat R3, erit PNFR1 18 statu R, status PNF 21 reliquus status R3, reliquo statu PNFR1 22 agnoscat R, agnoscant PNF 25 id est R3, et est PNFR1 )

165
nisi fallor enim, omnis res aut corporalis sit necesse est aut incorporalis, ut concedam interim esse aliquid incorporale, de substantiis dumtaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cuiusque. certe post corporale et incorporale nihil tertium. age nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana compererit, quae neque corporalem neque incorporalem materiam facit: ubi est? quale est? quid uocatur? quid describitur? quid intellegitur? (an) tantum hoc ratio renuntiauit, nec corporalem materiam nec incorporalem?