Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Nobis autem unus deus et una est terra, quam in principio deus fecit. cuius ordinem incipiens scriptura decurrere primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit; sicut et caelum primo factum professa: in principio deus fecit caelum, dehinc dispositionem eius superducit et separauit inter aquam, quae erat infra firmamentum et quae erat super firmamentum, et uocauit deus firmamentum caelum, ipsum, quod in primordio fecerat. proinde et de homine...: et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit illum, dehinc qualiter fecerit reddit: et finxit deus hominem de limo terrae et adflauit in faciem eius flatum uitae, et factus est homo in animam uiuam. et utique sic decet narrationem inire: praefari primo, postea prosequi; nominare, deinde describere. alioquin uanum, si eius rei, cuius nullam praemiserat mentionem. id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgauit, ante enarrauit, qualis esset, quam an esset ostendit, figuram deformauit, nomen abscondit. at quanto credibilius secundum nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit, cuius institutionem simulque nominationem praemisit? quam denique integer sensus est: in principio deus fecit caelum et terram, terra autem erat inuisibilis et rudis; quam deus scilicet [*]( 9] Gen. 1, 1. 11] Gen. 1, 7. 8. 14] Gen. 1, 27. 15] Gen. 2, 7. 22] cf. Gen. 1, 2. 26] Gen. 1, 1. ) [*]( 1 quo R, quod PNF 5 multus P (corr. B) 6 autem om. N terra est F 10 superducit PNFR1, superinducit 123 uulgo 14 lacttnam signaui: primo, quod eam fecit, enarrat supplendum puto, de homine: et fecit, <inquit,) deus hominem Eng 18 praefari primo NF, primo praefari Puulgo 22 enarrauit scripsi: enarrat PNF quam an Rig: antequam an PN, antequam F, ante, quam an Eng 23 deformanit scripsi: deformati PNF, deformat Iun. )
Sed tu supercilia, capitis nutu digiti adcommodato, altius tollens et quasi retro iactans: \'erat\' inquis; quasi semper fuerit, scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda. at ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo de omni re posse dici \'erat\', etiam de ea, quae facta, quae nata sit, quae aliquando non fuerit et quae materia non sit. omne enim, quod habet esse. (unde) unde habet, siue per initium siue sine initio, hoc ipso, quod \'est\', etiam \'erat\' dicetur. cui competit prima uerbi positio in definitionem, eidem etiam declinatio uerbi decurret in relationem. \'est\' definitionis caput. \'erat\' relationis facit. haec sunt argutiae et subtilitates haereticorum, simplicitatem communium uerborum torquentes in quaestionem. magna scilicet quaestio est, si erat terra, quae facta est. sane discutiendum, an ei competat inuisibilem et rudem fuisse, quae facta est, an ei, ex qua facta est, ut eiusdem sit \'erat\', cuius et quod erat.
Atquin non tantum probabimus istum habitum huic terrae competisse, sed et illi alii non competisse. nam si [*](6] Gen. 1, 2. ) [*]( 1 rnaxime-ipsum om. F dixerat scripsi: et dixerat P (del. litteram t 122), edixerat N (add. t man. libr.), edixerat R uulgo, edisserat Eng nam et autem ipsum, coniunctiua particula, uelut fibula fort. 2 narrationis F 7 sed tu supercilia Oehlerus: sed tu supercilio PN, et supercilio F super- cilia capitis uufyo digiti (intellege: nutui) capitis PN, et capitisF nutu F, et nutu PN digiti PN, et digiti sed tu F 10 respondeo F 13 undeunde Urs: unde PNF siue om. PR1 15 eidem scripsi: eiusdem PNF 16 decnrrit F 17 relationis Iun: relationi PNF haec PNF, haeJS 19 quaeitionem. magna E1, quaestionem magnam. PNFRX 21 ex qaa PF, quae N 22 quod erat scil. inuisibilis ct rudis 24 sed -competisse om. N et om. F )
siquidem omnia opera sua deus consummauit, incultis primo elementis depalans quodammodo mundum. dehinc exornatis uelut dedicans. nam et lumen non statim splendore solis impleuit, et tenebras non statim solatio lunae t.emperauit, et caelum non statim sideribus stellisque signauit, et maria non statim beluis frequentauit, et ipsam terram non statim uaria fecunditate dotauit; sed primo esse ei contulit, dehinc non in uacuum esse suppleuit. sic enim et Esaias: non in uacuum, ait, fecit illam, sed inhabitari. postea ergo quam facta est, futura etiam perfecta, interim erat inuisibilis et rudis, [*](27] Es. 45, 18. ) [*]( 1 materia R, sit materia PNF, sic materia Iun Oehlerus 6 quod sunt om. F uidetur lIra: uidentur PNF 9 inquietam PNF, inconditam Pam. incultam Iun 13 imperfectum (est> B, imperfectum PNF 20 male hoc loco distinguuntur capita 22 lumen PN, lnmine F 24 maria R3, materiam PNFR1 29 perfecta PN, perfectum F )
Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere uidebuntur: et tenebrae super abyssum et spiritus dei super aquas ferebatur, quasi et haec confusae substantiae massalis illius molis argumenta portendant. atquin singillatim definiens tenebras abyssum spiritum dei aquas, nihil confusum nec in confusione incertum aestimari facit tam diuisa relatio certorum et distinctorum elementorum. hoc quidem amplius: cum situs proprios eis adscribit, tenebris super abyssum, spiritui super aquas, negauit confusionem substantiarum, quarum demonstrando dispositionem demonstrauit etiam distinctionem. uanissimum denique, ut materia, quae informis [*]( 6] Ee. 45, 18. 9] Gen. 1, 9. 14] Gen. 1, 2. 18] ib. ) [*]( 1 illa om. F 2 fructum F 8 famnlem F, famulentur PNuulgo 4uero, id est haec scripsi (ae. non alia illa, id est materia): uero haec, id est PNF hanc (altero loco) PN, hacF 6 caelum etterram N 7 fecitPam: facitPNF 11 habitabilem Lat: habilem PNF reliqui 16 parauit scripsi: separauit PNF 19 haec F, hae PN uulgo 20 portendat F 21 spiritum S. spiritus PNF 22 aestimari PN, aestimare F diaisa PN, diuersa F 24 tenebris scripsi: tenebras PNF 25 spiritui scripsi: spiritus PNF, epiritum Pam 26 positionem fort. 27 uaniasimum B3, uanitimum PNFR1 )