Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Ergo, inquis, si tu ideo praeiudicas ex nihilo facta omnia, quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid, uide ne diuersa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit ex nihilo quid factum. plane retorqueri quaedam facile possunt, non statim et ex aequo admitti, ubi diuersitas causae est. dico enim, etsi non aperte scriptura pronuntiauit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex materia facta fuissent, quoniam, quod fit ex nihilo, eo ipso, dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo factum, et non periclitatur, ne ex aliquo factum existimetur, quando non demonstretur, ex quo sit factum. quod autem ex aliquo fit. nisi hoc ipsum aperte declaratur ex aliquo factum illud, dum ex quo factum sit ostenditur, periclitabitur primo uideri ex nihilo factum, quia non editur, ex quo sit [*]( 5—6] Iob. 1, 1. 7] Ioh. 1, 3. ) [*]( 4 qua F 19 ex aequo R, ex quo P (corr. R) NF 23 eo ipso PN, ipsum F 24 manifestatur PN, manifestatum eat F 26 sit-factum om. NF 28 (non) ostenditur Rig )
Atque adeo spiritus sanctus hanc scripturae suae rationem constituit, ut, cum quid ex aliquo fit, et quod fit et unde fit referat. fruticet, inquit, terra herbam foeni, seminantem semen secundum genus et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. et factum est sic. et produxit terra herbam foeni seminantem semen secundum genus, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. et rursus: et dixit deus: producant aquae repentia animarum uiuarum et uolatilia uolantia super terram per firmamentum caeli. et factum est sic. et fecit deus cetos magnos et omnem animam animalium repentium, quae produxerunt aquae secundum genus ipsorum. item post: et dixit deus: producat terra animam uiuam secundum genus, quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus ipsorum. si ergo ex iam factis rebus alias res [*]( 11] Gen. 1, 11. 12. 18] Gen. 1, 20. 21. 23] Gen. 1, 24. ) [*]( 1 ut non possit <non factum) uideri scripsi: nt non possit <non) uideri Rig, ut omnino possit uideri Oehlerus 4 fecit, potuit scripsi. fecisse potuit F, fecisse non potuit PN (probat non Eng, qui post fecisse (l. 5) signum interrogationis ponit) 5 adiecisse F, adiecisset PN 6 <si sci)licet Eng: licet PNF, si et Urs 7 in totum Urs: in toto PNF 8 at-significaretur om. F 10 aliquo R, aliquo quo PN, alio quo F 11 fruticet Pam: fructificet PNFOehlerus 14 verba factum est sic-in similitudinem his in P comparent, sed ita, ut secundo loco pro in similitudinem scriptum sit: secundum genua 20 deus F, deos Puulgo, om. N 23 uiuam NF, uiuentem Puulgo )
Sed (et) ex sequentibus argumentatur, quia scriptum sit: terra autem erat inuisibilis et incomposita, nam et terrae nomen redigit (in) materiam, quia terra sit, quae facta est ex illa, et erat') in hoc dirigit, quasi quae semper retro fuerit, innata et infecta, inuisibilis autem et rudis, quia informem et confusam et inconditam uult fuisse materiam. has quidem opiniones eius singillatim reuincam; sed interim uolo sic ei respondere: putemus his articulis materiam demonstrari: numquid tamen, quia erat ante omnia et talis, et ex ea factum [*]( 12] Gen. 1, 1. 19] cf. Apoc. 22, 18-19. 21] Gen. 1, 2. ) [*]( 2 undeunde Urs: unde PNF 3 estimare PF, existimare N (et cod. Diuionensis teste Bigaltio) 4 instructioni scripsi: instructionis PNF 8 ne F, ot PN uulgo 12 lacunam signaui: legens intercidisse puto 13 terram. adoro uulgo 15 factoris Rig (secundum cod. Diuionensem, ut testatur): rectoris PNF 20 et addidi 22 in add. R3, om. PNFH1 27 putemus N, putamus PF 28 et talis, et ex ea factum aliquid scripsi: et talis. id sed ex ea factum aliquid F, et tale aliquid esse ei ea factum PN tmlgo )
Reuertor nunc ad singulos articulos, per quos putauit significatam esse materiam, et primo de nominibus expostulabo. horum enim alterum legimus, quod est terrae, alterum non inuenimus, quod est materiae. quaero ergo, cum materiae nominatio non extet in scriptura, quomodo ei etiam terrae appellatio adcommodetur in alio iam genere substantiae nota. quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat consecuta etiam terrae \'appellationem, ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae uindicarem, cuius et proprium (et) in qua magis notum est, uel ne illud in quamcumque aliam speciem t nec utique omni s> materia communicare possem, si uellem. cum enim non extat proprium uocabulum eius rei, cui commune uocabulum adscribitur, quando non comparet cui adscribatur, cuicumque alii poterit adscribi. ita Hermogenes, et si materiam ostenderet nominatam, deberet eandem probare terram quoque cognominatam, ut ita utrumque illi uocabulum uindicaret.
Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura. unam, quam in principio deus fecit, aliam [materiam] ex qua fecit, de qua dictum sit: terra autem erat inuisibilis et rudis. [*]( 29J Gen. 1, 2. ) [*]( 2 libet van der Vliet: licet PNF 11 expoatulando F 14 eitet in scriptura PN, extet scripturae F terrae R, terrena PNF 19 et addidi, proprium, [in] qua magis notum, est Eng notum Rlo, natum PNF 20 verba: nec utique omni materia quid sibi uelint, non intellego 21 materia PNF, materiae R vulgo 23 quando Iun: quanto PNF 27 uult PN, uide F 28 materiam sechm. )