Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Igitur in praestructione huius articuli, et alibi forsitan retractandi, equidem definio aut deo adscribendum et bonum et malum, quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua fecit, aut utrumque utrique, quia ambo sibi obligantur, qui fecit et de qua fecit, aut alterum alteri; tertius enim praeter materiam et deum non est. porro si dei erit utrumque, uidebitur deus etiam mali auctor; deus autem, ut bonus, auctor mali non erit: si materiae utrumque, uidebitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix: si utriusque erit utrumque, in hoc quoque comparabitur deo materia et pares erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem deo materia non debet, ne duos deos efficiat: si alterum alterius, utique dei bonum et materiae malum, neque malum deo neque materiae bonum adscribetur; et bona autem et mala deus de materia faciendo cum ea facit. haec si ita sunt, nescio, qua possit euadere sententia Hermogenes, qui deum, quoquo modo de materia malum condidit, siue uoluntate, siue necessitate, siue ratione, non putet mali auctorem. porro si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia materia per substantiae suggestum, exclusa iam causa materiae [*]( 1 ipsa = eadem 2 cum de materia operatur i23, de materia operatur com JPNFB1 mala, excusat, ai ezcasat scripsi: mala excusat. si ezcusat PNF 5 tribuant NF, adtribuant Puulgo 6 a om. P (add. R in mg.), del. N deum R3, deo PNFE1 8 praestrictione F 9 equidem K3, quidem PRl, qui quidem N, quid F 11 quiajR3, qui PNFR1 13 deum R3, deus PNFR1 dei UrB: deue PNF 17 erit utriusque F 20 dei Urs: deo PNF bonum PN, unum F 24 deum R3, deus PNFR1 26 socia PN, soli F 27 exclusa iam causa scripsi: ezcusas iam causam PNFR1 Oehlerus, ezcussas lun, excludis Rareliqui )

144
introducendae. nihilominus enim et per materiam deus auctor mali ostenditur, si ideo materia praesumpta est, ne deus mali auctor uideretur. exclusa itaque materia, dum excluditur causa eius. superest, uti deum omnia ex nihilo fecisse constet. uidebimus an et mala, cum apparuerit quae mala, et an mala interim ea, quae putas. dignius enim de suo arbitrio produxit, haec quoque producendo de nihilo, quam de praeiudicio alieno, si de materia produxisset. libertas, non necessitas, deo competit. malo, uoluerit mala a semetipso condidisse quam non potuerit non condidisse.

Unici dei status hanc regulam uindicat, non aliter unici, nisi quia solius. non aliter solius, nisi quia nihil cum illo. sic et primus erit, quia omnia post illum: sic omnia post illum, quia omnia ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo, ut illi quoque scripturae ratio constet: quis cognouit sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit? aut quem consultatus est? aut uiam intellegentiae et scientiae quis demonstrauit illi? quis tradidit et retribuetur ei? nemo utique; quia nulla uis, nulla materia, nulla natura substantiae alterius aderat illi. porro si de aliqua operatus est, necesse est, ab ea ipsa acceperit et consilium et tractatum dispositionis, ut uiam intellegentiae et scientiae. pro qualitate enim rei operari habuit et secundum ingenium materiae, non secundum suum arbitrium, adeo ut et mala pro natura non sua sed substantiae fecerit.

Si necessaria est deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes existimauit, habuit deus materiam longe digniorem et [*](15] Eom. 11, 84. 35.; Es. 40, 13. 14. ) [*]( 4 deum RI, deus PNFM1 6 ea Ra, et PNFR1 17 consiliatos F 18 demonstrauit R, demonstrabit PNF 19 qua F 20 aderat P, aderit NF 21 aliqua Iun: aliquo PNF Oehlerus ut ab ea F 22 dispoeitionem tractatus fort. (cf. de resurr. carnis cap. 6: qui materiam et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset) 26 ai necessaria est deo materia ad opera mundi ut hermogenep existimauit FR (ex Hirsaugtenai), si necessariam esse deo materiam ad opera mundi hermogenes existimauit PN )

145
idoniorem, non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas intellegendam, sophiam suam scilicet. haec denique sola cognouit sensum domini. quis enim scit quae sunt dei et quae in ipso, nisi spiritus, qui in ipso ? sophia autem spiritus. haec illi consiliarius fuit, uia intellegentiae et scientiae ipsa est; ex hac fecit, faciendo per illam et faciendo cum illa. cum pararet caelum, inquit, aderam illi, et cum fortia faciebat super uentos quae sursum nubila et quomodo firmos ponebat fontes eius quae sub caelo est, ego eram compingens cum ipso. ego eram, ad quem gaudebat; cotidie autem oblectabar in persona eius, quando oblectabatur, cum perfecisset orbem, et inoblectabatur in filiis hominum. quis non hanc potius omnium fontem et originem commendet, materiam uere materiarum, non situ subditam, non statu diuersam, non motu inquietam, non habitu informem, sed insitam et propriam et compositam et decoram, quali deus potuit eguisse, sui magis quam alieni egens? denique ut necessariam sensit ad opera mundi, statim eam condit et generat in semetipso: dominus, inquit, condidit me initium uiarum suarum in opera sua: ante saecula fundauit me, priusquam faceret terram, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles generauit me, prior autem abysso genita sum. agnoscat ergo Hermogenes idcirco etiam sophiam dei natam et conditam praedicari, ne quid innatum et inconditum praeter solum deum crederemus. si enim (quod) intra dominum, quod ex ipso et in ipso fuit, [*]( 3] cf. I Cor. 2, 11. 5J cf. Es. 40, 14. 7] Prou. 8, 27. 28. 30. 31. 201 Prou. 8, 22. 23. 25. 23J ib. 24. ) [*]( 1 aestimanda F 2 intellegenda F 4 et om. F 7 inquit caelum N 9 quomodo (= wç) PNF, cam R uulgo fontes R3, montes PNFR1 10 com eo N 15 commendetur F uere Iun: uero PNF, (in) uero lori. situ IIfflpsi (cf. cap. 38 init.): sit F, sibi P (in mg. alias: non sic) N, fini Oehlerus 18 deus R3, deo PNFR1 alieni egens R3, alienigenis NF, alieni P (in mg. R: alienigenis) 21 suarum om. F 24 genita sum. agnoscat R3, genita. cum agnoscat PNFR1 27 quod addidi ) [*]( XXXXYII. Tert. III. ) [*]( 10 )
146
sine initio non fuit, sophia scilicet eius, exinde nata et condita, ex quo in sensu dei ad opera mundi disponenda coepit agitari, multo magis non capit sine initio quicquam fuisse, quod extra dominum fuerit. si uero sophia eadem dei sermo est, t sensu sophia et sine quo factum est nihil, sicut et dispositum sine sophia, quale est, ut filio dei, sermone unigenito et primogenito, aliquid fuerit praeter patrem antiquius et hoc modo utique generosius, nedum, quod innatum, fortius et, quod infectum, [factum] ualidius? quia quod, ut esset. nullius eguit auctoris, multo sublimius erit eo, quod, ut esset. aliquem habuit auctorem. proinde, si malum quidem (quod) innatum est, id est *** sermo dei, — eructauit enim, inquit, (cor meum) sermonem optimum, — non scio. an a bono malum possit abduci, ualidius ab infirmo, ut innatum a nato. ita et hoc nomine materiam deo praeponit Hermogenes, praeponendo eam filio, — filius enim sermo, et deus sermo, et: ego et pater unum sumus — nisi quod sustinebit aequo animo filius eam praeponi sibi, quae patri adaequatur.

Sed et ad originale instrumentum Moysei prouocabo, unde et diuersa pars (prae)sumptiones suas ingratis fulcire conatur, ns scilicet non inde instrui uideatur, unde oportet. itaque occasiones sibi sumpsit quorundam uerborum, ut haereticis fere mos est simplicia quaeque torquere. nam et ipsum principium, in quo deus fecit caelum et terram, aliquid uolunt [*]( 12] Ps. 44, 2. 16J cf. Ioh. 1,1. Ioh. 10. 30. ) [*]( 1 eius NF, ipsius Puulgo 5 sensus sopbiac Iun: sensu sophiae, et Oehlerua, sed nescio, an lateat in his uerbis interpretamentuin: leaus (= iÎis. iens) siue sensus (= Xoyo; £ Jng) sophia est estowi. Ar 6 sine sophia deleri uult Eng 8 quod innatum fortius PNFR1, quod innatum (innato) fortius R3, quod innatum <nato) fortius Gel reliqui 9 factum seclusi, facto Gel 11 quod addidi 12 lacunam signaui: materia, bonum autcm, quod natum est, id est intercidisse puto, innatum est, natus autem sermo dei R3uulgo, innatum est, <bonum autem quod natum est,) id est Eng 13 cor meum addidi 14 abduci (= utnct) scripri (qfRom. 12, 2n: adduci PNF 19 Moysei scripsi: mons ei F, Moysi P N 20 praesumptiones scripsi: sumptionea N, suspiciones PFuulgo 21 uideatur scripsi: uideretur PNF 24 caelum NF, et caelum P aliqui susp. Eng )

147
fuisse quasi substantiuum et corpulentum, quod in materiam interpretari possit. nos autem unicuique uocabulo proprietatem cum uindicamus, « principium initium esse et competisse ita poni rebus incipientibus fieri. nihil enim, quod fieri habet, sine initio esse, quod initium sit illi ipsum, dum incipit fieri. ita principium siue initium inceptionis esse uerbum, non alicuius substantiae nomen. iam nunc, si principalia dei opera caelum et terra sunt, quae ante omnia deus .. fecit suorum esse proprie principium, qua priora sunt facta, merito sic praefatur scriptura: in principio fecit deus caelum et terram, quemadmodum dixisset: \'in fine deus fecit caelum et terram\', si post uniuersa fecisset. aut si principium aliqua substantia est, erit et finis aliqua materia. plane licebit etiam substantiuum aliquid principium esse alii rei, quae ex ipso sit futura, ut argilla principium testae, ut semen principium herbae. sed cum ita utimur uocabulo principii, quasi originis, non quasi ordinis nomine, adicimus et mentionem ipsius rei specialiter, quam uolumus principium alterius rei. de cetero si sic ponamus uerbi gratia: (in principio fecit figulus peluim uel urnam\', iam non materiam significabit principium, — non enim argillam nominaui principium, — sed ordinem operis, quia figulus ante cetera primum peluim et urnam fecit, exinde facturus et cetera. [ad ordinationem operum principii uocabulum pertinebit, non ad originem substantiarum.] possum et [*]( 9] Gen. 1, 1. ) [*]( 1 in om. F 2 posait, nos Eng (reprobans quam infra indicaui lacunam) 3 cam PNFR1, suam RPuulgo lacunam signaui: dicimus deaidero 5 <sic) sine initio esse, quin Eng quod scripsi quin PN uulgo, qui F 6 lacunam signaui: faciendo operum uelim suppleri 9 qua Iun: quae PNF Oehlerus merito sic praefatur scriptura Hs, meritoque aic perfectam scripturam PNFBmeritoque sic praefatam scripturam Iun 11 fine scripsi: finem PNF 12 aliqua R, aqua PNF 15 sit F, om. P (add. R in mg. ex Eirsaugiensi) N 16 cum ita PN, ubi F 19 peluem F 20 significabit JR3, signiflcauit PNFR1 22 peluim N. pelnem P, om. F 23 ad ordinationem-substantiarum breuius eadem exprimunt quae antecedentia iam non-et cetera; primam manum auctoris esse suspicor 24 possum Iun; possunt PNF ) [*]( 10* )
148
aliter principium interpretari, non ab re tamen; nam et in Graeco principii uocabulum, quod est ap/ig, non tantum ordinatiuum sed et potestatiuum capit principatum, unde et archontes dicunt principes et magistratus. ergo secundum hanc quoque significationem principium pro principatu et potestate sumetur. in principatu enim et in potestate deus fecit caelum et terram.

Sed ut nihil aliud significet Graeca uox quam principium et principium nihil aliud capiat quam initium, habemus etiam illam initium agnoscere quae dicit: dominus condidit me (initium uiarum suarum) in opera sua. si enim per sophiam dei omnia facta sunt, et caelum ergo et terram deus faciens in principio, id est initio, in sophia sua fecit. denique si principium materiam significaret, non ita scriptura instruxisset: in principio deus fecit, sed ex principio; non enim in materia, sed ex materia fecisset. de sophia autem potuit dici: in principio. in sophia enim primo fecit, in qua cogitando et disponendo iam fecerat, quoniam, et si ex materia facturus fuisset, ante in sophia [cogitando et disponendo iam fecerat. quoniam et si] erat \'initium uiarum,\' quia cogitatio et dispositio prima sophiae sit operatio, de cogitatu uiam operibus instituentis. hanc et inde auctoritatem scripturae mihi uindico, quod et deum. qui fecit, et ea, quae fecit, ostendens, unde fecerit non proinde testatur. nam cum in omni operatione tria sint principalia. qui facit et quod fit et ex quo fit, tria nomina sunt edenda in legitima operis enarratione, persona factoris, species facti, forma materiae. si materia non edetur, ubi et opera et operae operator eduntur, apparet ex nihilo eum operatum. proinde [*]( 10J Prou. 8, 22. 20] cf. ib. ) [*]( 1 ab re PN, ab ro F 2 IXPXiĮ R archie PNF 4 archontes PNF, «PXOVTES R, apyov:a<; Rig 8 Graeca om. F 11 initium uiarum snarura add. Pam per sophiam PN, sophia F 19 cogitando-et si seclusi, ut incuria librarii falso repetita 20 initium om. F quia om. F 80- phia F 21 sit NF, fit P uulgo instituentis scripsi: instituens P J.YP dZ deum scripsi: deus PNF 24 testatur PN, testa est F )

149
enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset operatus. denique euangelium ut supplementum instrumenti ueteris adhibebo, in quo uel eo magis debuerat ostendi deus ex aliqua materia uniuersa fecisse, quo illic etiam, per quem omnia fecerit, reuelatur. in principio erat sermo, – in quo principio scilicet deus fecit caelum et terram – et sermo erat apud deum, et deus erat sermo. omnia per illum facta sunt, et sine illo factum est nihil. cum igitur et hic manifestetur et factor, id est deus, et facta, id est omnia, et per quem, id est sermo, nonne et unde omnia facta essent a deo per sermonem exegisset ordo profiteri, si ex aliquo facta essent? ita quod non fuit, non potuit scriptura profiteri, et non profitendo satis probauit non fuisse, quia profiteretur, si fuisset.