Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam esse materiam? non enim poterit non malum dicere cui malum adscribit. nam definiuimus diminutionem et subiectionem capere non posse quod sit aeternum, ut alii coaeterno inferius deputetur. ita et nunc nec malum dicimus competere illi, quia nec ex hoc subici possit, quod nullo modo potest subici, quia aeternum est. sed cum alias summum bonum constet esse [*]( 1 distinguemuB scripsi: distinguimus PNF 2 quoque se scripsi: se quoque PNF 4 aeone scripsi: de bono PNF 5 mali P, malus NF 7 lacvnam signaui: ei uoluit nec potuit inttrcidisse puto 9 (auctor) eius Urs: eim PNF, reus Oehlems statuerit F 10 non noluit «crtp«i: nolnit non PNF 11 quod quidem turpius: scripsi: quo quidem tnrpius F, quo quid est turpius? PNvulgo 12 adueraum P, aduersus NF 21 unde B3, non de PNFR1 23 definiuimua Eng: definimus PNF deminationem F 24 quod sit R3, quod si ita erit PNFR1 26 ex hoc sabici NF, sabici ex hoc Puulgo 27 sed om. F, sedenim fort. )

138
quod sit aeternum, - ut deus, per quod solus est deus, [dum] aeternus est, ita et bonus, dum deus, — quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam summum bonum credi necesse est? aut si quod aeternum est poterit et mali capax esse. poterit hoc et in deo credi, et sine causa gestiuit malum a deo transferre, si competit et aeterno, competendo materiae. iam uero si quod aeternum est malum potest credi, inuincibile et insuperabile erit malum, ut aeternum. et tamen — nos frustra laboramus de auferendo malo ex nobis ipsis? tum et deus frustra hoc mandat et praecipit; immo et iudicium frustra constituit deus, iniustitia utique puniturus quibus contra malum **« finis, cum praeses eius, diabolus, abierit in ignem, quem praeparauit illi deus et angelis eius, prius in puteum abyssi relegatus, cum reuelatio filiorum dei redemerit conditionem a malo, utique uanitati subiectam, cum restituta innocentia et integritate conditionis pecora condixerint bestiis et paruuli de serpentibus luserint, cum pater filio posuerit inimicos sub pedes, utique operarios mali. itaque si finis malo competit, necesse est competierit (et) initium. erit ** materia habens initium, habendo et finem mali. quae enim. malo deputantur, secundum mali statum computantur (materiae.)

Age nunc malam ac pessimam credamus esse materiam, utique natura, sicut deum bonum et optimum credimus, [*](13] cf. Matth. 25, 41. 14] cf. Apoc. 20, 3. cf. Rom. 8, 19. 17] cf. Es. 11, 6. 8. 18] cf. Ps. 109, 1. ) [*]( 1 parenthesin indicaui, deleri haec uult Eng dum seclusi 2 ita et scripsi: et ita PNF 5 deo scripsi: deum PNF 7 si P (s. «. a m. 1), om. NF 8 tamen PNFRtum R3 uulgo 9 ipaia. tum uulgo tum Urs: cum PNF 10 frustra hoc NF, hoc fruetra P uulgo 11 quibus contra malum PNFRt, quodsi contra <erit> mali Oehlerus, quodsi tunc mali Urs 12 lacunam signaui: praecipit obniti. attamen ab ipsa scriptura tunc praefinitus est mali uel similia supplenda censeo 15 uanitati subiectam 1P, uanitatis obiectam PNFR1 17 et R3, nec PNF 19 et addidi 20 lactmam signaui: igitur et desideratur, <et> erit Oehlerus 21 computantur PN, deputantur F, competunt Oehletus materiae addidi )

139
proinde natura. porro naturam certam et fixam haberi oportebit, tam in malo perseuerantem apud materiam quam et in bono apud deum, inconuertibilem et indemutabilem scilicet, quia, si demutabitur natura in materia de malo in bonum, demutari poterit et in deo de bono in malum. hoc loco dicet aliquis: ergo de lapidibus filii Abrahae non suscitabuntur, et genimina uiperarum non facient paenitentiae fructum, et filii irae non fient filii pacis, si natura mutabilis non erit? temere ad ista exempla respicies, o homo. non enim competunt ad causam materiae, quae innata est, ea quae nata sunt, lapides et uiperae et homines; horum enim natura habendo institutionem habere poterit et cessationem. materiam uero tene semel aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam, et ideo indemutabilis et incorrectibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum deum negat ex semetipso facere potuisse, quia non demutetur quod sit aeternum. amissurum scilicet quod fuerat, dum fiat ex demutatione quod non erat, sic non esse aeternum. deum ergo aeternum aliud esse non posse quam quod est semper. hanc et ego definitionem merito in illum repercutiam. materiam aeque reprehendo, cum ex illa mala, pessima etiam, bona atque optima a deo fiunt: et uidit deus quia bona, et benedixit ea deus, utique qua optima, non certe qua mala ac pessima. demutationem igitur admisit materia, et si ita est, statum aeternitatis amisit; mortua est denique sua forma. [*]( 6] cf. Matth. 3, 9; Luc. 3, 8. cf. Matth. 3, 7-8; Luc. 3, 7. 7] cf. Eph. 2, 3. 22] Gen. 1, 21-22. ) [*]( 1 oportet Oehlertts (nescio uflde) 3 deum iuconnertibilem et indemutabilem. scilicet uulgo quia si Rig: quasi PNF 5 in malum 22a, non in malum PNFR1 dicet R, dicit P (corr. R) NF 7 facient P, faciet NF 10 ea om. F 14 in correctibilis F, incorruptibilis PN uulgo 17 aeternum, amissurum vulgo fiat scripsi: fit PNF 18 sic non esse aeternum scripsi: si non esset aeternum PNF deum scripsi: dominum PNF ergo NF, uero P uulgo 19 hanc-definitionem scripti: hac definitione PNF 20 in illum scripai: ullum F, illum PN materiam aeque PN, materiae quo F 22 a deo ii3, ab eo NF, mil. PBt 23 qua—qua N, quasi-quasi P, quia-quia F certe non lort. )
140
sed aeternitas amitti non potest, quia nisi amitti non possit, aeternitas non est. ergo nec demutationem potuit admisisse, quia si aeternitas est, demutari nullo modo potest;

et quaeretur, quando ex ea bona facta sint, quae ex demutatione nullo modo facta sunt, unde in mala ac pessima boni atque optimi semen. certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec deus nisi bonus, nec mala arbor bonos, quia nec materia est (nisi) pessima. aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, iam non erit uniformis naturae, id est malae in totum et tantum, sed duplex, id est malae et bonae naturae, et quaeretur iterum, an in (eadem) bono et malo potuerit conuenire, luci et tenebris, dulci et amaro.. aut si potuit utriusque diuersitas, boni et mali, concurrisse et duplex natura fuisse materiae, ambonim ferax fructuum, iam nec bona ipsa deo deputabuntur, ut nec mala illi imputentur, sed utraque species de materiae proprietate sumpta ad materiam pertinebit. quo pacto neque gratiam bonorum deo debebimus nec inuidiam malorum, quia nihil de suo operatus ingenio. per quod probabitur manifeste materiae deseruisse.

Nam et si dicatur, licet ex occasione materiae, suo tamen arbitrio bona protulisse, quasi nactus bonum materiae, quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, uel haec utique non de suo arbitrio proferendo seruit materiae, aliud non habens facere quam ex malo proferre. inuitus utique. qua bonus, (et) ex necessitate, ut inuitus, et ex seruitute, ut ex necessitate. quid ergo dignius, ex necessitate eum condidisse mala an ex uoluntate? siquidem ex [*](12] cf. Es. 5, 20. ) [*](3 male hoc loco distinguuntur capita quaeretur P, quaeritur NF 4 quando scripsi: quomodo PNF 8 nisi add. R, om. PNF 10 et tantum (= tantummodo), sed scripsi (cf. 142, 12. 13.): sed et tantum PNFR\', Bed iam tum 2?3 uulgo malae et bonae NF, bonae et malae Puulgo 11 in <eadem> scripsi: in <ea> Iun: in PNF potuerit P, potuerint NF 18 nihil <erit> fort. 24 ex malo P, et malo NF 25 et addidi )

141
necessitate condidit, si ex materia, ex uoluntate, si ex nihilo. iam enim sine causa laboras, ne malorum auctor constituatur deus, quia et si de materia fecit, ipsi deputabuntur qui fecit, quatenus proinde fecit, acsi de nihilo fecisset, nec interest unde fecerit. plane sic interest, unde fecerit, ut inde fecerit, unde eum magis decuit. magis autem eum decuit ex uoluntate fecisse quam ex necessitate, id est ex nihilo potius quam ex materia. dignius est deum etiam malorum auctorem liberum credere quam seruum. quaecumque potestas ei quam pusillitas competit. sic et, si condicemus materiam quidem nihil boni habuisse, deum uero, si quid boni edidit, sua uirtute edidisse, aliae aeque aborientur quaestiones. primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia bonum factum, quod materia scilicet non habuit. dehinc, si non ex materia, iam ergo ex deo factum. si nec ex deo, iam ergo ex nihilo factum. hoc enim superest secundum Hermogenis dispositionem.

porro si bonum neque ex materia factum est, quia non erat in illa, ut in mala, neque ex deo, quia nihil potuit ex deo fieri, sicut definit Hermogenes, inuenitur bonum iam ex nihilo factum, ut ex nullo factum, ut neque ex materia neque ex deo. et si bonum ex nihilo, cur non et malum? immo cur non omnia [*]( 2 deos PN, illis F 3 quatenus proinde scripsi: proinde quatenus P, proinde qaantus NF uerborum ordinem inuerti: plane sic interest unde fecerit ac si de nihilo fecisset, nec interest unde fecerit PNF 6 eum (all.) om. F 7 ex (prius) om. N 8 deum PN, dominus F 10 sic et, si condicemus scripsi: si et sic concedimus P, sic et sic concedimus NF 11 deum scripsi: dominum PNF 12 aliae aeque P, aliaeque NF aborientur (= non iam erunt) F, oborientur P, oboriuntur N quae abhinc leguntur inde a uerbis primo, si bonum usque ad neque ex deo (l. 18) non bene se habent, quippe in quibus bis idem dictum xit. duplici forma concepisse haec uidetur Tert.: a) primo si—dispositionem (16), b) [porro] si bonum-neque ex deo. uocabulum porro, quod in F deest, interpolatum mihi uidetur, postquam confluxerunt duae recensiones 15 hoc PN, hine F 16 porro om. F male hoc loco diztinguuntur capita 17 in om. N )

142
ei nihilo, si aliquid ex nihilo? nisi si insufficiens fuit diuina uirtus omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo. aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo neque ex deo, sequetur, ut ex conuersione processerit materiae contra denegatam aeterni conuersionem. ita undeunde bonum constitit, iam negabit Hermogenes inde illud constare potuisse. necesse est autem ex aliquo eorum processerit, ex quibus negauit procedere potuisse. ceterum si ideo malum non ex nihilo, ne dei fiat, de cuius arbitrio uidebitur factum, sed ex materia, ut ipsius sit, de cuius substantia erit factum, et hic. ut dixi, auctor mali habebitur deus, qui, cum eadem uirtute et uoluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse aut tantum bona, non omnia tamen bona protulit sed etiam mala, utique aut uolens esse mala, si poterat efficere, ne essent. aut non ualens efficere omnia bona, si uoluit et non fecit, ** n dum nihil intersit per infirmitatem dominus auctor mali extiterit an per uoluntatem. aut quae fuit ratio, ut cum bona fecisset quasi bonus, etiam mala protulisset quasi non bonus? cur non congruentia sibi solummodo edidit? quid necesse erat suo opere prolato etiam materiae negotium curare proinde et malum proferendo? solus ut cognosceretur bonus de bono, materia autem ne cognosceretur mala de malo? plus bonum floruisset sine mali afflatu. nam et Hermogenes expugnat quorundam argumentationes, dicentium mala necessaria fuisse ad inluminationem bonorum ei contrariis intellegendorum. ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si qua alia ratio exegit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit [*]( 2 protulerat fort. 4 sequitur F 5, denegatam 223, denegant iam PNFR1 undeunde Oehlerus: unde PNF 6 inde om. Oehlerus 12 bona om. P 13 protulit sed Oehlerus: protulisset PNF 14 ne essent Ii3F, necesse est PNR1 15 lacunam signaui: turpiter utrumque uel simile aliquid desideratur 18 quasi PN, qua F 19 cur Bcripsi: cum PNF non congruentia PN non gruentia F 21 de bona F 22 ne PN, nec eo F malo? plus Eng: malo. plus uulgo )
143
induci, ipsa ratione excusatura dominum, ne mali auctor existimaretur, quae nunc, cum de materia operatur mala, excusat, si excusat? adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio, quo nolunt qui ipsam mali rationem non examinando nec dinoscendo, quomodo illud aut deo tribuant aut a deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus deum obiciunt.