Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Dicit saluum deo esse, ut et solus sit et primus et omnium auctor et omnium dominus et nemini comparandus: per quae haec est, materiae quoque adscribit. ille quidem deus contestabitur deos et iurabit nonnumquam per semetipsum, quod alius non sit qualis ipse, sed mendacem eum faciet Hermogenes. erit enim et materia qualis deus, infecta, innata, initium non habens nec finem. dicet deus : ego primus, sed quomodo primus, cuius materia coaetanea est? inter coaetaneos enim et contemporales ordo. non est. aut et materia prima est. extendi inquit, caelum solus. atquin non solus; cum ea enim [*]( 8] Ps. 81, 6. 18] cf. Exod. 20, S. 19J cf. Ea. 45, 20. 22] Ea. 41, 9; 44, 6; 48, 12. cf. Apoc. 1, 17. 24] Es. 44, 24. ) [*]( 1 et auctor scripsi (cf. infra l. 16): auctor est PF, auctorem N, auctor <omnium) Eng 2 defendendo PN, defendo F intellege: ueritas autem unum deum defendendo sic exigit 4 quia addidi 6 aliquid. immo uulgo ei ab ipso F 9 ex gratia P, et gratia NF 10 deo facit F materiae N, materia PF 13 illa non esse F esse? quale Eng: esse. quale uulgo 14 ille <illam) Eng: ille PNF, illam van der Vliet 17 per quae haec est scripsi: per quae nec est PNFE\\ quae moi Rzuulgo 18 ille PNF, ego Pam 19 deos Eng: deus PNF (contestari = detestarit ut uiilelur) iurabit scripsi: iurauit PNF 22 sed scripsi: et PNF 23 eaini scripsi: autem PNF cuius NF, cui P 25 enim PNF, etiam Oehlems )

133
extendit, de qua et extendit. cum proponit saluo dei statu fuisse materiam, uide ne reddatur a nobis proinde saluo statu materiae fuisse deum. communis tamen status amborum. saluum ergo erit et materiae, ut et ipsa (sola) tuerit, sed cum deo, quia et deus solus, sed cum illa, et ipsa prima cum deo, quia et deus primus cum illa, sed et ipsa incomparabilis cum deo, quia et deus incomparabilis cum illa, et auctrix cum deo et domina cum deo. sic aliquid et non totum materiae habere ** ita illi nihil reliquit Hermogenes, quod non et materiae contulisset, ut non materia deo, sed deus potius materiae comparetur. atque adeo cum ea, (quae) propria dei uindicamus: semper fuisse, sine initio sine fine, et primum fuisse, et solum, et omnium auctorem, materiae quoque competant, quaero, quid diuersum et alienum a deo ac per hoc priuatum materia possederit, per quod deo non compararetur? in qua (si) omnia dei propria recensentur, satis praeiudicant de reliqua comparatione.

Si minorem et inferiorem materiam deo et idcirco diuersam ab eo et idcirco incomparabilem illi contendit, ut maiori, ut superiori, praescribo non capere ullam diminutionem et humiliationem quod sit aeternum et innatum, quia hoc et deum faciat tantum quantus est, nullo minorem neque subiectiorem, immo omnibus maiorem et sublimiorem. sicut enim cetera, quae nascuntur aut fiunt et idcirco aeterna non sunt, semel opposita fini, qua et initio, admittunt ea, quae deus non capit, diminutionem dico interim et subiectionem, quia nata [*]( 2 reddatur Urs: irrideatur P, rideatur N, rudeat et F 3 deum Urs: deus PNF communis NF, communi Puulgo status scripsi: statu PNj statum F 4 sola addidi 5 illa. et uulgo et ipsa—cum illa om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) N 6 ipsa incomparabilis NF, illa incomparabilia Puulgo 7 quia et auctrix F 8 et domina cum deo ORI. N sic(ut) Eng 9 lacunam signaui: deum contenderes? uel simile gwid intercidisse puto, concessit deo mente supplendum putat Eng qui non et F 10 ut P, et NF 11 quae add. R3, om. PNFR1 13 desideratvr: et omnium dominum competant R3, competat PNFR1 16 si addidi 18 diuersum a deo F 22 deum R, deus PNF 24 fiunt scripsi: finiunt PNF 25 qua Oehlerus: quae PNF, quia Iun )

134
et facta sunt, ita et deus ideo ea non capit, quia nec natus omnino nec factus est. et materiae autem status talis est. igitur ex duobus aeternis, ut innatis, ut infectis, deo atque materia, ob eandem rationem communis status ei aequo habentibus id, quod neque diminui nec subici admittit, id est aeternitatem, neutrum dicimus altero esse minorem siue maiorem, neutrum altero humiliorem siue superiorem, sed stare ambo ex pari magna, ex pari sublimia, ex pari solidae et perfectae felicitatis, quae censetur aeternitas. neque enim proximi erimus opinionis nationum, quae, si quando coguntur deum confiteri, tamen et alios infra illum uolunt. diuinitas autem gradum non habet, utpote unica. quae si et in materia erit, ut proinde innata et infecta et aeterna, aderit (tota) utrobique, quia minor se nusquam poterit esse. quomodo ergo discernere audebit Hermogenes atque ita subicere deo materiam, aeternam aeterno, innatam innato, auctricem auctori, dicere habentem: \'et ego prima, et ego ante omnia, et ego a qua omnia; pares fuimus, simul fuimus, ambo sine initio, sine fine, ambo sine auctore, sine domino. quis me deo subicit contemporali coaetaneo? si quia deus dicitur, habeo et ego meum nomen. aut ego sum deus aut ille materia, quia ambo sumus quod alter est . nostrum\'?

. Putans itaque materiam deo non comparasse. quam scilicet subiciat illi, atquin etiam praeponit illam deo et deum potius subicit materiae, cum uult eum de materia cuncta fecisse. si enim ex illa usus est ad opera mundi, iam et materia superior inuenitur, quae illi copiam operandi [*](2 et om. F et }tJateriap.-talis est om. N 3 et duobus innatis et aeternis N 4 materia F, materiae PN .5 nec subici om. F, neque subici N 10 opinionis scripsi (cf. 1 p. 176, 16): opinionibus PNF 13 aeterna R, aeternae PNF aderit P, aderint F, aderunt N tota add. Eng 16 habentem F, audentem PMuulgo 18 ambo sine fiDe. F 19 sine domino scripsi: sine deo PNF me PN, ille F deo Iun: deus.PNF Oehlerus 23 uerba: putans (putas PNF) itaque-subiciat illi, quae in libris mss. in fine capitis antecedentis leguntur, hic inserui comparare se Eng 25 cuncta om. F )

135
subministrauit, et deus subiectus materiae uidetur, cuius substantiae eguit. nemo enim non eget eo, de cuius utitur; nemo non subicitur ei, de cuius eget ut possit uti; sic et nemo de alieno utendo non minor est eo, de cuius utitur, et nemo, qui praestat de suo uti, non in hoc superior est eo, cui, praestat uti. itaque materia ipsa quidem deo non eguit, sed eguisse (se) deo praestitit, diuite et locuplete et liberali minori, opinor, et inualido et minus idoneo de nihilo facere quae uelit. grande reuera beneficium deo contulit, »»# ut haberet hodie per quem deus cognosceretur et omnipotens uocaretur, nisi quod iam non omnipotens, si non et hoc potens, ex nihilo omnia proferre. sane et sibi praestitit aliquid materia, ut et ipsa cum deo possit agnosci coaequalis deo, immo et adiutrix, nisi quod solus eam Hermogenes cognouit et haereticorum patriarchae, philosophi. prophetas enim et apostolos usque adhuc latuit, puto et Christum.

Non potest dicere deum ut dominum materia usum ad opera mundi; dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis. sed precario forsitan usus est, et adeo precario, non dominio, ut, cum eam malam nosset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae, qua non ualebat ex nihilo t uti, non ex potestate, quoniam si habuisset omnino ut dominus in materiam, quam malam norat, ante eam in bonum conuertisset, ut dominus et bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur. sed quia bonus quidem, dominus [*]( 3 de ctiius eget scripsi: de cuius ut eget F cuius eget PNuulgo •*> superior NFGB.s, non superior PBl 7 eguisae <l:Ie) Lat: eguissc PNFj egenti se Urs diuite et locuplete et liberali PN, diuitem et locupletem et liberalem F 9 lacunam statuit Ew. Bruhn (cum ad hominem procreandum se ei obtulit) 10 hodie PNF, hominem Rng (nort probans lacunam supra indicatam) 15 prophetas-apostolos lun: prophetis-apostolis PNF 18 dominus NR, deus PF 19 adeo EID. Bruhn: ideo PNF 20 eam malam nosset scripsi: eam malam non esset F, ea mala non esset PN 22 facere uel operari rescribendum puto quoniam scripsi: quam PNF si R, sibi PNF 23 ut dominus scripsi: ut dens PNF 24 bonum R, bono PNF \' 25 dominus R, deum PNF )

136
autem non, ideo qualem habuit tali usus necessitatem suam ostendit cedentem condicioni materiae, quam si dominus fuisset. emendasset. sic enim Hermogeni respondendum est, cum ex dominio defendit deum materia usum, et de re non sua, scilicet non facta ab ipso. iam ergo malum ab ipso, qui est mali, si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia dominator. si uero materia non est ipsius, qua malum dei non erit, de alieno ergo usus aut precario usus est, qua egens eius, aut et iniuria, qua praeualens eius. his enim tribus modis aliena sumuntur: iure beneficio impetu, id est dominio precario ui. dominio non suppetente eligat Hermogenes, quid deo congruat, precario an ui de materia cuncta fecisse. non ergo melius censuisset deus nihil omnino faciendum quam precario aut ui faciendum, et quidem de malo? nonne etiam si materia optima fuisset, aeque indecorum sibi existimasset de alieno, licet bono, t factae satis itaque gloriae suae causa molitus est mundum, ut debitorem se alienae substantiae ostenderet, et quidem non bonae.

Ergo, inquit, ex nihilo faceret, ut mala quoque arbitrio eius imputarentur? magna, bona fide, caecitas haereticorum pro huiusmodi argumentatione, cum ideo aut alium deum bonum et optimum uolunt credi, quia mali auctorem existiment creatorem, aut materiam cum creatore proponunt, ut malum a materia, non a creatore deducant, quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione, ut non auctor mali uideri proinde possit quisquis ille est, qui malum, etsi non ipse fecit. tamen a quocumque et undeunde passus est fieri. [*]( 1 tali R. talia PNF 2 cedens fort. (Etig) 4 dominio P, domino AT non om. F 6 mali de ei si F 8 est scripsi: et PNF, erit Efag 14 uulgo a uerbix nonne etiam incipit cap. X 15 aeque R3, quae PNFR1 si sibi F 16 bona F bono factae satis. itaque PNFR\'. bono? fatue satis: ita JR3, bono? fatue satis itaque Iun Rig Oehltrus. bono facere? satis itaque gloriae suae <procurauit, ai ea) causa fort. 18 et quidem P, quidem F, quidem est N 20 caecitatis F 23 aut R, et PNF 24 malum R3, alium PNFB1 27 undeunde P, unde 2FF )

137
audiat igitur et Hermogenes, dum alibi de mali ratione distinguemus, interim quoque se nihil egisse hac sua iniectione. ecce enim, etsi non auctor, sed adsentator mali inuenitur deus, qui malum materiae tanto sustinuit aeone ante mundi constitutionem, quam ut bonus et mali aemulus emendasse debuerat. aut enim potuit emendare, sed noluit, aut noluit quidem. uerum non potuit. infirmus deus, *«* si potuit et noluit, malus et ipse, quia malo fauit, et sic iam habetur (auctor) eius, quod licet non instituerit, quia tamen, si noluisset illud esse, non esset, ipse iam fecit esse, quod non noluit esse. quod quidem turpius: si id uoluit esse, quod ipse noluit fecisse, aduersum semetipsum egit, cum et uoluit esse quod noluit fecisse et noluit fecisse quod uoluit esse. quasi bonum uoluit esse et quasi malum noluit fecisse. quod non faciendo malum iudicauit, id sustinendo bonum pronuntiauit. malum pro bono sustinendo et non potius eradicando adsertor eius inuentus est, male, si per uoluntatem, turpiter, si per necessitatem. aut famulus erit mali deus aut amicus, cum materiae malo conuersatus, nedum etiam de malo eius operatus.